장음표시 사용
491쪽
Praemissis hisce definitionibus iam facile intelligentur regulae de jure adcrescendi observandae.14 Si legatarii verbis tantum, vel nuxtam coniunm sunt, portio deficientis adcrescit coni macto. Hinc in secundo schemate deficiente 1 itio eius portio soli Maevio adcrescit: & in tertio schemate deficiente Cajo, ejus portio adcrescit Seio. 2 Si re tantum conjunctus deficit, elus portio adcrescit omnibus, ita tamen ut verbis &niixtim conjuncti habeantur pro una persona. II
ex hoc exemplo intelligetur. Primo landum hunc do lego. Secundo eumdem do, lego. Tertio ocquarto eumdem do, lego aequis' Partibus. sui nis& sexto eumdem do, lego. Stata Q. C-Jam fingamus, deficere secundum; tunc eius portio adcrescet omnibus, sed ita ut primus acet piat unam tertiam, tertius & quartus alteram, requintus & sextus reliquam. Posteriores enim tamquam collegae pro una persona habentur. Ο Mixtim & verbis tantum conjunctis adcrescit volentibus , sed cum onere: re conjunctis nolentibus , & sine onere. Haec tota est doctrina de jure adcrescendi, quam vulgo tam GScure proponunt, quum tamen hisce tribus regulis, totidem observatis definitionibus , re& Omnis clara& perspicua sit.
Superest, ut etiam de modo Iegandi dicamus. Legari autem potest I pure 2 in iem, δι c. ex die quod fieri non poterat in hereditate, b. 544. 5 sub conditione, ε) sub demonstratione , 5 stib eaussa, 6) sub modos de quibus singulis
492쪽
RE tegatur, quando. a nulla circumstantia se vel eventa res. Suspenditur 2 eia g. Titio lego Ioo.. De puro ejusmodi legato observanda regula est x dies ejusnaod, legati. & cedit & venit statim a morte testatoris. L. um g. I. C. de caduciae toII. Ceterum rederae dicitur dies, quando debetur quillam, sed res nondum exigi potestia Contrae veni-- dicit ut dies, ubi iam debitum potest exigi ia. Unde sensus hujus regulae est, legatum pure relictum & deberi & exigi posse statim a morte testatoris.. Unde etiam , si heres in mora fuerit solvendi , statim ab eo exigi possunt usurae. Exceptio tamen addenda est, quod omnia lega-2a, quae ad heredes. non transeunt ,2 non cedanda morte destineti aditae. hereditare. . Τ Ilia legata fiunt ususfructus, usus habitationis, libertatis, & olim etiam optionis, quam. immutatam, esse a Iustiniano. supra ostendimus, g. 62a.
LEGATu Μ Εκ DIE, vel IM DIΕΜ relictum est, cui terminus vel ae quo, vel ad quem, adjectus
est. α g. . Filio: legatum ex die relictu nil est, quando certum tempus. additur , tamquam terminus ae quo: e. g. Titio legci domum meam post decennium a morte mea. Contra in diem legatur quoties tempus adjicitur legato,. tamquam terminus. ad quem: e. gia Titio hortum lego per Uecennium. Priore casu, si dies certus est, dies legati statim eedit, sed non nisi poSt decenni Um. Venit . . posteriore statim & cedit &. venit dies Quid vero, si dies is incertus sit, adeo ut nondiam constet an exstiturus sit λ Resp. Tunc dies pro conditione habetur, ceu jam observavimus supra g. 55 . L. 75. de condit.. oe demoustria
493쪽
DE LEGATO CONDITIONALi nihil est, quod addamus. Omnia enim occupata iam sunt supra , ubi de heredis. institutione actum , g. 545. seq. Unica notanda est regula: Legati conditionalis. dies nec cedit nec venit ante existentem conditionem , L. 4. g. a. quam o Eies legati cedat. Ex quo sequitur, ut si ante conditionem legatarius moriatur, ille nihil plane ad heredes suos transmittant, sed legatum plane expiret.
Sub DEMorus TRATIONE legare dicitur testator quoties vel personae vel rei legatae addit descriptionem , e. g. Titio , qui res meas administravit, lego ioo- Μaevio. lago domum, quam a Sempronio emi .. De hujusm*i legato observandum, falsam demonstrationem illud non vitiare, nὶodo de persona, vel re aliunde constet. Hinc si vel maxime salsum sit, Titium desuesti negotia administrasse, vel domum a Sempronio esse eminptam: nihilominus tamen legatum utile, este elumque suum sortietur, S. SO. Inst. h. t. g. DCXXXV . . Sequitur legatum Sua CAuss A relictum. Per caussam autem hic intelligimus impulsivam , quam testator in testamento exprimit; e. g. Titio, quia caussas meas in foro egit, do, lego Ioo. Hic eadem obtinet regula: salsa caussa legatum non vitiat,. s. II. Init. h. t.. Quia enim testator est instar legislatoris, legi autem pauendidum est, etiamsi legislator salsam caussam alleis gaverit, idem & in legatis obtinet. Exceptio tamen est, si restator in caussa erraverit,. & heres probare posset testatorem non suisse legaturum, si rem rectius scivisset; tunc enim huiusmodi le
494쪽
g. DCXX VI. seq. Denique sun Μono le atum dicitur relinqui,
quando certus finis exprimitur, ad quem legatum relinquitur; e. g. Titio Mo. do temo, ut doctor fiat. Hujus legati dies & cedit statim & venit, modo cautionem praestet legatarius se isti fini satisfaiturum, aut si non satisfaciat, se legatum redditurum. I o. 8Q. f. de condit. Θ de monotri
Quamvis vero magna sῖt testatorum libertas, prohibita tamen sunt Ioseta captatoria, & veteri Iure paena nomine re i*a. CAPTATORIA dicuntur,
quando quis alteri legatum relinquit sub conditione, ut alter etiam sibi relinquat; tunc enim vere captat alterius bona ; i e. g. Titio , si mihi totidem legaverit, rooo. florenos do, lago. Quum ergo hoc legato nihil sit turpius, illud merito nullum esse jusserunt leges. Ratio est insignis nequitia heredipetarum, qui desunctos caprabant quovis modo, quorum artes eleganter descripsi v Corn. van Bynhersh. in opusculo de captatoriis institutionistis. Non magis olini valebant legata' poenae nomine relicta, per quae intelligitur legatum Modvis coercendi heredis caussa relictum , e. g. Titius heres meus , filiam suam si fratri meo uxorem non dederit, principi Ioo . solvito. Sed Justiniarius f. uIn Dsr. h. t. ejusmodi legata Valere jussit, modo heredi nihil turpe injungatur ;e. g. heres meus nisi filium occiderit, Maevio Oooo. Solvito. vir amsiss. v. Bynhersh. in Opusculo de legatis paene' nomino reIinis , Justinianum ne intellexisse quidem putat quid sit legatum poenae nomine relictum. Illud enim veteribus nihil aliud fuisse, qnam quo heres coercebatuP ut turpe aliquid faceret. Sed si dicendum quod
495쪽
res est, excusandui potius videtur Iustinianus, si . quidem eodem modo ejusmodi legata definit Ulpianus P t. 24. I. 17. Saepe enim testatores
stolidi sine omni ratione ridiculum quid iniungebant heredi, & nisi voluntati suae pareret, illum
damnabant ut legata solveret. Exemplum huius stultitiae egregium exstat ap. Hor. Iib. II. Sa r. 5. υ. 84. Heredes Staberi summam incidere sepulchro; Ni sic secissent, gladiatorum dare centum Damnati populo paria atque epulum, arbitrioArri; Frumenti quantum metit Africa.Εjusmodi ergo legata merito explodebant leges Veteres, quamvis Justinianus id mutarit, ut dixi.
Ultima superest quaestio, quae actiones competant legatariis & fideicommissariis ad legata relicta consequenda λ Resp. Tres illis dari actiones. Prima est ex quasi contractu, adeoque personalis , & votatur actio ex testamento. Quia enim heres adeundo hereditatem cum legatariis quasi contrahit β. 596.; hinc legatarius agit adversus heredem ad
Iegata cum uSuris a tempore morae solvenda. Se eunda est actio rei vendicatoria, adeoque realis. Cum enim dies legatorum cedat a tempore mortis testatoris, dominium etiam rei legatae statim tran
it ad legatarium g. 6o6. 5; & hinc tamquam
dominus vindicat rem a quocumque possessore.
Tertia actio est hypothecaria , vel quasi Serviana, quae ideo competit legatariis, quia habent tacitam hypothecam in omnibus bonis hereditariis. Quam.
vis vero hae tres actiones omnino dentur legatario , facile tamen patet rei vindicationi non esse Io-Cum , nisi ubi certa species legata sit; si quidem genus & quantitas tamquam res incorporalis vim dicari nequeantia
496쪽
- - ADEMPTIONE ET TRANSLATIONE LEGATORUM
Servat institutum. suum, Justinianus , & quuin hactenus actum sit de modo, quo legata. relinquuntur, etiam quaeritur, quomodo adimantur & transferantur. Sane voluntam hominum ambulatoria estusque ad mortem, & hinc nullum est dubium , quin testator legatum legatariis adimere, vel illud affatium transferre possit..
Anivr dicitur Iegatum quando testator, quod antea legaverat, jam non legat; idque fit rei ipso
jure, vel ope exceptionis. Ipso JuRE adimitur legatum vel verbis,. vel factis. VERBIs , quando te Stator posteriore testamento vel codicillis declarat se, quod antea letaverat, iam non legare. pr. Inst. h. t. imo. sufficit si declaratio haec fiat viva voce praepentibus. duobum testibus. FACTIs adimuntur legata , i) sῖ eae induxerit vel deleverit, 2 si rem legatam corruperit,. v et in aliam formam redegerit. Ubῖ tamen: in L. 88. ff. de leg. 5. elegans occurrit. distinctio , utrum res ad priorem formam reduci possit,. nec ne λ Si prius ,. legatum non ex- jStinguitur: e. gia si ex arvento, quod legaverat te- lstator, poculae confici iusserit .. Posteriore omnino ademptum intelligitiir; e. g. si ex . lana , quam le- gaverat, testator pannox conficiendos curarit. 5ὶ : Si testator praeter necestitatem rem legatam distraxerit, uel alio modo alienaveritia Inde enim nasci proraumptionem, quod legatum legatario adimere voluerit,. supra docuimus , S. 6ib. Hactenus ergo vidimus quomodo legata ipso jure adimantur: Videndum, quomodo PER ExcEPTIONEM. id fiata
497쪽
Hic L. S. f. ult. .& Lia 4. ff. h. . nobis, elegan&exemplum suppeditat- Nempe si legatarius cum testatore inimicitias capitales exercuerit 8 neque umouam cum eo redierit in gratiam .. Quis enime reuat aliquem inimico suo legatum relinquere voluisse λ Unde hanc regulam elicimus: Ubicumque aliquid contingit , ex quo praesumi possit testatorem mutavisse animum, ibi legatum ope exceptioni x adimitur. Opponitur. enim ab herede legatario, generalis exceptio doli mali.
Sequitur legatorum TRANsLATIO, quae fieri dicitur quotiescumque mutatio quaedam contingit circa legatum. Transfertur legatum quadrupliciteria i) Ut mutetur persona legatarib, veluti quando Titio legat testator quod Maevio legaverat. 2) Ut mutetur ipsa rex legatam e- g. quando testiuior prius aedes suas legaverat, Se pro iis postea legat bibliothecam.. 5 Ut mutetur persona a qua legature. g. si solutio injungitur legatario cuidam, quam ex priori testamento heres facere tenebatur. 4) Ut mutetur ipsa legati natura, vel legandi modus ,
ei g. ut quum ante pure esset legatum, iam adscribat ut dies, vel conditio. Ex quibus patet, VO-cabulum tνansferre dCtis hic aliud significare quam
reliquis auctoribus, idemque esse ac mutare. Circa primum modum transferendi legata unum adhuc observandum. videtur, ini ea semper repetendum esse nomen proprium prioris legatarii. Alias enim
non est translatita legati, sed potius conjunctio utriusque legatarii, L. 54. pr. V. de legat. 1. Hinc e. p. si testator dixerit, iundum , quem Titio legavi, Maevio lego erit te ali translatio. Sin
vero in priore parte testamentes scripserit, Titiolandum meum do, lego: & in postrema parte, Maevio s dum do, lego: tunc erunt coniuncti Lquia Titii nomen non est repetitum. .
498쪽
Sed quaeritur, quomodo translatio fieri debeat λAdemptio enim nonnisi probationem exigebat: imo ut ope exceptionis ademptum videretur legatum, sola sussiciebat praesumptio. An ergo idem in trans- serendo legato obtinet Resp. Μinime. Qui enim transfert legatum, iste non solum prius adimit, sed & novum relinquit. Non autem potest novum legatum relinqui sine quinque testibus, g. 6o6.4. Hoc ideo notandum , quia Saepe contingere potest, ut translato legato nec prior legatarius illud accipiat , nec posterior. Ut ecce, si quis coram tribus testibus dixerit, landum, quem Titio dedi, Μaevio lego: neuter iundum capiet. Non Titius, quia ipsi ademptum est coram tribus testibus: nec Μaevius, uuia non adsuere quisque testes ad Iransferendum legatum necessarii.
Haec de ademptione & translatione legatorum. Subjungimus quaedam de modis aliis, quibus legata exspirant. Id autem fit 1 vel ob supervenientem casum , vel a quia . lex hujusmodi legatum pro non seripto habet, vel 5) quia illud tamquam indigno aufertur. I. Casu superveniente legata exstinguuntur ob quinque rationes. οι Si legatarius ante testatorem decesserit. Dies enim Iegati cedit a morte restatoris, g. 65r. Ergo vivo testatore illud non- ldum adquisiverat legatarius. Quod nondum habebat, non poterat ad heredes transmittere. Ergo heredes eius legatum non accipient, adeoque illud lexpirabit, nisi habeat conjunctum aliquem legata- trium, ad quem portio deficiens jure adcrescendi de- lvolvatur. β Exspirat legatum rei alienae, si illam legatarius jam vivo testatore titulo lucrativo a m siverit, quia duae caussae lucrativae in eamdem pers nam & eamdem rem non cadunt, g. 612. & seq.
γγ Si legata res perierit. Sed id tantum intelligendum
499쪽
De ademptione cP TransI. Legat. 40 dum de legata specie , quae exstincia praestari non potest: non autem de Mnere & quantitate ;de quibus jam supra resulam vidimus, quod numquam pereant, g. 623. Hinc si bovem leg
verit testator, isque perierit, adeo evanescit degatum , ut ne corium quidem debeatur. Patitur tamen haec regula exceptionem , si culpa vel dolus heredis accesserit, quippe quam merito praestare debet. Si testamentum infirmatum fuerit. Quum enim supra ostenderimus, g. 568. testamenta vel nulla esse, vel iniusta, vel si jure secta sint, rumpi, irrita fieri, destitui, rescindi:
ad omnes has species regula nostra pertinet, praeterquam ad rescissa testamenta. Si enim, querela inossiciosi testamenti instituta, testamentum rescinditur, omnia testamenti capita salva sunt praeter heredis institutionem, adeoque tunc
legata non evanescunt, g. 554. 7. 0 Si conditio defecerit. Quum eventus legati hujusmodi a conditione suspendatur, per se patet, deficiente conditione legatum quoque deficere, quippe cujus
dies non cedit, nec venit, ante existentem conditionem g. 655. I 'Aliquando lex legata pro
non scriptis habet: de quo casu singularis extat
titulus, nempe VIII. Lib. 54. Contingit hoc, α
quia per naturam legatum exitum habere nequit; e. g. si ambigue locutuῖ sit testator, ut intelligi nequeat, L. 3. 4. io. 27. H. de rebus dubiis. β) Si legatum contra leges relictum sit, e. g. in- Capaci, deportato , captivo , vel ei, qui in rerum natura non est. L. 4. pr. g. I. de his quae pro non
script . hab. γ) Si legatum:sit turpe, & denotandi magis legatarii gratia relictum. Ita se habent
Verba L. 55. de legat. r. ubi denotare nihil aliud significare videtur, quam ignominia quadam am-cere, vel pudorem legatarii laedere; e. g. Titio lego I . quos adulterae' dare possit. ἐν Si quis sibi ipse legatum adscripserit, quum ad scribendas testamenti tabulas adhibitus esset. Quia enim
hujusmodi tabulae suspicione falsi quam maxime laborant, legatum quoque in hereditate subsidit,
500쪽
adeoque exstinguitur, L. I. 5. C. de bis qui sibῖ adser. in rest..5 Aliquando legatum legatario tamquam indigno aufertur, eaque legata in fiscum inci ciunt, paucis exceptis casibusia Ceterum toties auferuntur legata, quotis te tarius, delicto ad. versus deiunctum admisio, indignum se hac liberalitate reddiderit, e . g. si testatorem occiderit, vel ei caussam mortis praebuerit, vel nolentem ad restamentum faciendum eoegerit. Vid. singularis titulus Λε lis. quae ut indignis aQ. qui
T IT XXII. DE LEGE FALCIDIA f. DCXLVIII. DCXLIX. DCL
Hie titulus eum ' superiore ita connectitur quod, quemadmodum hiet nobis ostendit quibus modis legata penitus. evanescant, ita titulus delese Faleidia doceat quomodo legata nonnumquam
uuantur, , L H lacu minorem reducantur quantitatem. Ceterum hic titulus complectitur tres par.
tes, quarum prima agit de historia legis Falcidiae, g. 648: altera de jure per hanc legem introducto,s. 6bi S: tertita de caussis ob quas lex Falcidia cessat, g. 654 Quod ad historiam adtinet, i
saepe monuimus, L. XII. Tabb. cautum suisse, patereamilias uti legassit, ita jus esto ; qua legelatissimam legandi facultatem datam esse testatoribus , Pomponius observat in L. I 2o. ff. do V. S. Sed ea latissimae facultate pessime abutebantur te Statores. Saepe enim , herede litis caussa. instituto, hereditatem tot legatis exhauriebant , ut nullum lucrum ad heredem perveniset inde vero magnum oriebatuν incommodum. Nam & heres . repudiabat hereditatem cum nullo lucro coniun-- ctum, & legatarii destituta testamento nihil ac-