장음표시 사용
91쪽
vilis sesentiam, quae o Iim xantior, ScaevoIas , Ser-υios in an Iissimum gradum dignitatis extulerunx Iibertorum iam artiscium esse. Hic deniqne est , quod apud Phot. in bibiloth. sec. 5. memoratur , serυus Scytha, qui Iurisprudentiam professus sit. Nemo enim ingenuus audebat isti oceano se committere, cujus finem vix praevidebat. Quae cum animadverteret Iustinianu3, prudenter statuit, e re sere non modo Iurisprudentiae,
sed & imperii sui, si tantam legum & juri uni
sylvam coerceret, & in modicum redigeret, compendium; qua in re divinam opem celebrat pie in pr. Const. Tant. de const. Digest. LII. Habemus primam caussam consecti corporis Juris; sequitur altera, nempe quia ante Justinianum plutes id opus infelici conatu aggreSsi fuerant. Primus eum laborem suscepit Cicero, quem corpus duris conficere voluisse testatur Gell. I. I. c. 22. ubi memorat ejus librum de iure ciυili in artem redigendo. Sed rem tantus vir non perfecit. Idem deinde consilium agitavit Pompejus; de
quo Isid. Orig. I. V. c. I. leges in libro redigere illum , primum consulam, instituere voluisse, sed non perseυerasse obtrectatorum metu; quamvis, quum Isidorus sit scriptor saec. VII, veteres autem auctores ea de re veluti de compacto taceant, res non adeo certa ac liquida videatur. Certius est
dulium Caesarem , iam dictatorem perpetuum de Corpore Iuris cogitasse ; de quo Sueton. in Iul.
c. 44. refert, destinavisse , rus ciυiIe ad cerrum modum redigere, atque ex immensa diffusaque Irgum copia optima quaeque oe necessaria in paucissimos referre libros. Sed talia agentem mors cruenta praecepit, ideoque & id consilium pulcherrimum Successu caruit.
Quod itaque tam multis male successerat, id felicissimis auspiciis aggressus est Iustinianus, qui
ideo in 'ine. Const. Tant. de const. Dig. vere gloriatus, re perfecasse, νυante Deo, quod nemo ante ι m imperium umquam speraverit, neque humano
92쪽
ingenio possibile esse penitus extimaverit. Sunt qui dolent, a Iuliano hoc opus persectum esse, & non potius a Iuli b Caesare ; qui, quum fuerit vir omni doctrina perpolitus, elegantius dare potuisset o r-pus duris quam Iustinianus, saeculi sexti princeps, cujus aetate jam barbaries incumbere orbi Romano coeperit. Unde quaestio nascitqr, an melius de iurisprudentia nostra mereri potuisset Caesar quam ustinianus Et facile quidem saremur, si Cariaristud opus compilasset, illud & elegantius & concinnius & doctius suisse futurum, sed non' sane fuisset utilius & soris nostris accommodatius. Nam
x illud Corpus nonnisi Ius Vetus complecti potuisset, quum Novuna, & quod hodie in ipsis
rerum obtinet argumentis, demum post Iul. Ca sarem accesserit. Tunc caruissemus maximorum
JCtorum scriptis, puta Papiniani, Iuliam, Paulli, Vulpiani, &c. qui omnes demum post Iul.
Caesarem vixerunt, & jurisprudentiam ad summum persectionis gradum evexerunt. Hinc potius divi no numini acceptum ferimus, quod demum Sa C. VI. & senescente iam imperio Romano', compi lando huic operi animum adpidit Iustinianus: sic enim & novissimi iuris thesaurum accepimus, &consummatissimorum JCtorum fragmenta habemus, adeoque jus tractamus in scholis, cujus usum in foro frequentissimum experimur. Opposita haec sunt Hotomanni Mistrum mno & celeb. Thomasii μυis Iuri rudentiae Ante-Iustinianeae ; ubi hi auctores toti sunt in exagitando justinianeo ejusque opere. γ
Hactenus jam pars prooemii, qua caussae, cur Corpus Justinianeuna consectum sit, exponebantur: iam de altera, qua de auctore istius aeterni ope 'agimus. Consectum illud est auspiciis Iustini aui,
de cujus ingenio g. III. & rebus gestis g. Iv.
quaedam disserimus. 'Fuit Iustinianus obscurae originis, gente Illyricus, sed a fortuna ad summum inter homines δεε j si sim evectus. Quum enim ejus avunculus, Ju-
93쪽
stinus , antea Subulcus, militiae nomen dedisser, ac per omnes militiae gradus demum ad imperatoriam dignitatem pervenisset, in sororis filium adoptavit, imperiique consortem , vel ut tunc vocabant , Nobilissimum Caesarem dixit. Mortuo ergo Justino solus rerum potitu& XL. annos imperavit,. Omnesque ante se principes felicitate& rerum gestarum gloria superavit. De hujus' itaque principis moribus diversa admodum sunt veterum ac recentiorum scriptorum iudicia. Omnes veteres eum laudant, recentiores in caelum extollunt , praeterquam pontifici Romano addicti. Sed utius est ex veteribus Procoritis, qui cum in omnibus operibus suis ingenium, prudentiam , probitatem & virtutes Justiniani celebret, postea scripsit librum,. quem Anecdota vocavit,. qui cum eruditis Nicia Alemanni notis prodiit Lugd. i62. sol. In hoc Justinianum depinxit tamquam principem stolidam, uxori meretrici obnoxium , a Varum , impium, & omnibus vitiis contaminatum. Inde novae lites. Edito enim hoc opere alii haec Procopii tamquam..ex tripode dicta susceperunt, alii ea habuere tamquam calumnias, & hinc exstant Gabr. Trivorii obserυatiis apolo elica a nuper in thes. ivr..tona. Ι. recusa , & do: Elchelli, JUti eximir, οIogia, . anima ersiones in Procopia Helmest. Ici . 4 - editae, quibus Justiniani famam adversus Procopitim vindicare nituntur. Quid ergo λ Nervus atque artus sapientiae est, non temere credereia Non suit Justi aianu; a naevis & vitiis immunis. Adhaeserunt ipsi vitia quaedam sane non levia ,. veluti obsequium erga Theodoram uxorem, mulierem scenicam & improbam, Iuxus & magnificentia nimia , in mutandis legibus inconstantia. Sed vitia haec magis permixta virtutibus. suerunt-Fuit enim acri ingenio,. magnanimus, sortis, splendidus , & ut paucis dicamus, maximus saeculi sui princeps, cur facile naevo& condonabis, quos lod eximiis virtutibu& pensa vitias, IV. Abunde id docent rex a Justiniano, pace bello.
94쪽
qu gestae, de quibus hoc lv. quaedam disserimus. Inciderat ejus aetas in illa tempora , quibus harbari imperium Romanum pene ad incitas redegerant. Italiam, Hispani ais & Galliae partem non minimam Gothi tenebant Africam. Vandali
occuparant Orienti imminebant Persae, Justinianus tamen his omnibus restititia Persas enim profligavit & compescuit ; Africam, iterum perdomuit; qua de victoria gratias agit Deo I. I. H. cr l. 2. Cod. de .c. praetor. IUrie. , ac deinde
ipsam Italiam, exciso Gothorum regno, recepit.. Accurate horum. bellorum historiam condunt Procopius, libris singularibus de bello Gothι eo, Persi. eo, Vandalico, & Agathias in eorum temporum historia. Et jam demum concipimus titulos, quos sibi initio. Institutionum tribuit Justinianusia Non
enim, i more hodierno, provincias quas possederat, indicant ,. sed populos quibuscunL dextero Marte bella gessit. Hinc se vocat Alamannicum, Gothictim, Francicum, Germanicum; quod Gothos, quibus Alamanni, Franci & Germani stipendia fecisse videntur, devicerat: Alanicum, Vandalicum, oe Africanum; quia Uandalos & Alanos in Africa profligaverat ,. provinciamque illam receperat. De Antico disputat Ex Spanh. de Asu CipFcI ia numis. Diss. I 2 p. 5O4. tom. II. & legenuum putat Pontius, quod gentes quasdam. ad Pon. Ium Euxinum devicerat; quam sententiam & nos adduximus in nota. Si tamen quit lectionem vulgatam retiturae malit, ei nonimagnopere resta-gubor, quia & Antes fuere populus barbarus, qui tempore Justiniani magnum sui Ierrorem sparsi r-
Haec ita sagggelserat Justinianus. Nec. nimium clarus in roga. exaltit, dum ius Romanum, per tot volumina. disper Eum , in unu in corpus compilari
jussit; ut adeo non vana sit eius gloriatio, quod& armis jam amperatoriam majestatem decorarit,& legibus eamdem armarit, pr. Inst: pro .. Qua re jairs libros . quos confici jussit, ordine conSidetab usui sciamus, ec quibus. Partibus, com
95쪽
positum sit Corpus Juris. Primus itaque liber, quem adornari jussit, est Coo EX JUSTINIANEUs e- citus quippe a. 529. Codices vocabantur libri quadrati , & praecipue id nomen dabatur libris, in
quos imperatorum constitutiones reserebantur. Uid- Schulting. Iuri rad. Vetus Ante-Iustinian. p. 557. oe 685. Tales collectiones constitutionum jam tres ante Justinianum extabant: COD EX GREGORIANUs , Η ΕΗΜΟGEMIAM Us & ΤΗΕonos IANUs. Illi a privatis consecti constitutiones imperatorum gentilium ab Hadriano ad Constant. M. complectebantur. Hic
auctorem habebat Theodosium iuniorem, imperatorem, & christianorum principuma epistolas vel constitutiones continet. Illi iam pridem perierunt, praeter quaedam stagmenta, quae in V. C. Ant. Schultingit Iuris d. Vet. Ante-Iustin. p. 685. Cr 9., habentur. Coclax vero Theodosianus adhuc exstat tantum non qnteger, & egregiis commentariis illustratus .a Jacobo Gothosredo prodiit LMgd. 665. DI. rom. G. Et ex his tribus codicibus unum breviorem fieri iussit Justinianus, auctore praecipue Triboniano, ex quaestore S. palatii, & JCto iis temporibus maximo, religione tamen, ut plerisque videtur , gentili; quem a se Iustinianeum Co-
Jam quaeretis sorte, quem locum hic codex in Corpore Iuris occupet λ Sed probe observandum , eum jam pridem periisse, & hodie nusquam reperiri, quia ut infra g 9. videbimus, eum ipse Justinianus abolevit. Habetur quidem in Cor re
Iuris nostro codex, sed is non est Iustinianeus, verum REPETI TAE PRAELECTioNIs, qui aliquot annis est trecentior. Interim Observandum, quoties
in Institui. citatur Codex, toties intelligi non hodiernum, qui extat, sed veterem illum pridem
Absoluto Codice Justinianeo secutae sunt Pandectae seu Digesta, persecta intra triennium, '& publicata anno Obb. De
96쪽
De his observandum: i) PANDECTAs esse librum, in quo veterum JCtorum interpretationes continentur. Quemadmodum ergo Codex constat ex imperarorum constitutionibus, ita Pandectae compositae sunt ex fragmentis Iuliani, Papiniani,
Vulpiani, Paulli Modestini, aliorumque JCtorum, quibus leges & jura interpretantur: habentque haec iragmenta vim legum, non quatenus a JCtis Scripta, hi enim legislatoria potestate non gaudent Sed quatenus a Justiniano principe pro legibus publicata , & deinde in forum recepta sunt. Hinc notandus textus L. II. g. io. L. III. 3 q. aer Vet. Iur. Enucl. , ubi Justinianus : Unam his
fragmentis omnibus) auctoritate ina uisimus, ut quad- quid ibi scriptum est, hoc nostrum appareat, et ex
2 notandum, pandectas dici hunc librum a
graeco πα- , omne, &-capio vel recipio, quia omnes disputationes di . decisiones in se habent legitimas, & quod undique suit collectum, hoc in sinu receperunt. L. II. g. r. ff. de Vet. Iur. EnucI. Digessa autem dicuntur, quia iii isto Pan-ded arum libro non omnia promiscue & sine ordine convasata, sed justo ordine disposita & incertos titulos digesta sunt. Utrumque vocabulum tum aliis auctoribus, tum JCtis fuit familiarissimum. Nam & Apicius , qui de.re etiIinaria Scripsit , librum suum vocavit 'r-α κ D, & multo ante Iustiniani tempora Pandectas & Digesta scr pserunt Julianus, Ulpianus, Celsus, Paullus &alii. Obyter monere juvabit, quamvis Ita receptum sit, ut Pandectas in genere seminino dicamus, revera tamen nomen esse masculini generis,
ut omnia graeca in ης desinentia, quod jam ab
aliis est observatum. 5) monendum, Pandectarum leges, quamvis ex diversissimi sauctoribus excerptas, tamen inter haerere, adeoque Saepe Sequentis sensum ex an supplendum esse; quod secus se habet scri ice. Sic e. g. L. I 8.-I0. IO. II. 22. 25. 24.
I Procurat. nullum habebunt sensum , nisi ul
97쪽
sciendum, Pandectas citari solere ita , ut Drimo ponatur numerus legis veteres etiam vo .cabulum imitate addebant) deinde Iphi numerus, hine porro duplex ff. vel . vel D. Pandectatum Si num , ac denique titulus. E. g. L. Pomponitisco. g. 4 de procurat. Libris & titulis numerus exprimi non solet ri nec receptum est, u e. g. cititur Lib. III. gest. sit. III. Lex Ko. g. 4. Uno operam dare debet studiosus Juris, ut domi sibi titulorum ordinem familiarem Seddat, alias enim ipsi molesta erit legum evolutio. f. VI l. Pandectis nondum publicatis prodierunt L. DΕ-CIsIONEs, annis 55o. 55 I. 552. de quibus despiciemus, I cur scriptae sinit 2 a quo scriptae 5 ubi repetiantur λ 4 Caussam edendi decisiones praebuere sectae I Ctorum; quarum de Origine quamdam in nota η diximus. Nimirum Iam tempore Augusti Romae forebant duo JCti celeberrimi, quos Tacitus , I. III. c. ' duo pacis decora appellat, Antistius Labeo & Attius ille libertatis erat studiosissimus, &. hinc ab Augusto ne oblato quidem consulatu In partes suas
et trahi poterat, L. II. g. 47. f-Oragine Arra.
Hic autem Augusto adulabatur , eo prae tus an renio. ut eius obsequium non posset non clommaniaribus probari, Tac..is. Hi erpo JCti συγ ονοι in mullis dissentiebant iuris interpretationibus. Capitonis praecipuus erat discipulus massurius Sabinus, Labeonis Nerva , cui Proculus succedebat. Quum ergo hi' acceptam a. praeceptoribus doctrinam ad posteros propagarent , illi dicii sunt C abiniani, hi Sabino successit C. Cassius Longinus, Proculo Pegasus, a quibus hae sectae
nova nomina sortitae sunt, sectatores enim Cassi ldicti Cassiani , sectatores Pegasi Pegastant. Hi In multis iuris capitibus graviter dissent rebant, ceu praeclare docuerunt Emundus Merillius Observ. l. f. c i. aeqq. , & V. C. Corn. v an Ech in orat. desectis. JCiorum. Quum itaque tam ambigua & incerta essent iura quam plurima, Justinianus euia it
98쪽
L. Decisiones, quibus illuni dissensum sustulit timodo proculianorum , modo Sabinianorona, modo neutram sententiam probavit. αὶ Vocantur & hae decisiones Iust intaneae, quia elus auspiciis conscriptae sunt. Praecipue tamen &hic opera usus est Triboniani , cui sibi hanc laudem Jpse tribuit g. 5. Inst. de Iibertinis. 5) Sed ubi habentur illae L. Decisiones λ Resp.riae tunc temporis seorsim prodierunt, sed hodie extant in Codice. nostro repetitae praelemonis sub diversis ejus titulis. Facile tamen cognosci possunt duobus signis vel characteribus. r. Ques omnes datae sunt vel Lampadio & Oreste oss., vel post consulatum Lampadii & Orestis Coss., vel post hunc consulatum anno secundo. 2. Quod in iis jus controversum deciditur. Ε-xempla sunt in L. XIII C. de Us r. in L. XXIV. L. de legat. L. vet. C. de condit. instit. Ceterum L. illas decisiones separatim edidit, & luculento commentario illustravit Em. Merillius, Lut. Par. I 6r8., eaeque cum aliis ejus operibus nuper ea poli recusae sunt. Extat etiam Joannis Strau-chii, JCti eruditissimi, comment. in has decisiones , sed imperfectus.
Eodem tempore scriptae Sunt INSTITUTIONES,
quae primum locum in Corpore duris occupant. Earum auctores fuerunt tres JCti hujus aetatis, Trifovianus , Theophilus m Dorotheus, qui tamen non de novo hunc librum concinnarunt, sed ex Veterum JCtorum , e. g. Ulpiant, Florentini, Cajilnstitutionibus maximam partem sumserunt; id Juod satis apparet ex superstitibus Caii institu-ionum fragmentis, quae edidit notisque variorumllustravit V. C. Antonius Schultingius in Aris
mu Institutiones a. 555. & simul cum Pandectis
tactoritatem Suana acceperunt. Et quamvis eo
raecipue fine prodierint, ut juvenes in tribus a- tuennis Romana, Costantinopolitana & Bery nsi , ex iis elementa juris haurirent: simul ta
99쪽
in auctoritat legalem acceperunt eandem, quam liabent Constitutiones principum, g. 6. protem. δε-st. , unde in foro aeque possunt allegari ac Pan-
tatis habentur. Idem Theophilus, qui Institutiones cum Triboniano & Dorotheo consecit, postea easdem graeca paraphrasi illustravit, quae etiamnum exstant, & studioso iuris utilissima. est adsensum Institutionum eo accuratius pectspiciendum. Optima editio est Caroli Hannibalis Fabrotti, 4. Istud adhuc moneo, quemadmodum Pandectar& Codex allegantur per leges, ita Institutiones
allegari per 3phos, ita ut, praemisso numero sphi,
addatur l. vel Inst. , signum Institutionum, &sequatur deinde titulus ; e. g. Princ. Iustit. de
ptiis g. 5. Inst. de Actionibus.
Subsistere hic potuisset Justiniani industria, cum & Codex & Pandectae & Institutiones prediissent, modo paullo diligentius labore hoc de- functi fuissent Tribonianus et socii. Sed perfectis
his operibus statim apparuit, Codicem Justi maneum & mancum esse, & in multis capitibus Pandereis adversari. Hinc nihil remedii supererat , quam ut Justinianus juberet novum codicem di priorem illum aboleri; id quod etiam sadium, a. b54. Hinc intelligimus, cur g. V. monuerimus, codicem Justinianeum hodie non amplius extare: intelligimus etiam, cur codex noster, qui in
Corpore juris extat, vocetur Cocleae repetitae praelectionis , revisus enim & severiore cura emendatus
est codex ille prior, multis additis & expunctis. Unde factum, ut in Institutionibus nostris Cc lex citetur, & in nostro tamen codice locus ille nusquam reperiatur. Prodiit enim hic codex noster post Institutiones, adeoque in iis nonnisi Justinianus prior potuit allegari. Citari solet Codex ita ut, praemisso numero legis, & aliquando g. subjiciatur C. , signum Codicis, & deinde rubrica tituli subjungatur s e. g. L. 42. . g. 9. C. de Episc. Cleris. Lib. I. tit. 5. Materiarum
100쪽
ordo idem sere est in Codice , qui in Digestis, nisi quod in Codice praemittantur Constitutiones de SS. Trinitate , de ecclesiis, haereticis, episcopis, & subjiciatur Ius Publicum Lib. XI. & XII. qui id quoque singulare habent ut, si ex iis lexcitetur, & libri & tituli numerus subjici soleat; e. q. D. I. C. defundis saltibus rei dominicae. Lib. XI. Tit. 66. . g. XI. 8e XII. Persecto iam Corpore juris multa nova suo
mordi sanxit Iustinianus , adeoque sensim prodierunt quamplurimae constitutiones , quae ideo Novellis dicebantur. maximam partem graece scriptae erant , quia jam lingua latina in orientali imperio paullatim evanescere coeperat. Nonnullas . tamen etiam latine prodisse in nota observavimus. Ceterum triplex est NOUELLARUM editio: i graecus textus, quem e variis codicibus eruit Scrimgerus Scotus; 2 versiis latina stilo cultiore adornata a Iuliano, patricio & antecessore , qui paullo post Iustinianum vixit. Ea prodiit Par. 1589. & 3 vulgata, barbaro stilo Mobscurioribus verbis conlatia a nescio quo, quae in Corpore duris habetur. Sed probe observandum est, quamvis illae editiones accuratiores & elegantiores sint, solam tamen tertiam in soro esSe re- ceptam, adeo ut, quamvis non ubi e mentem
Justiniani recte exprimat, tamen auctoritate legali polleat. Insignem tamen utilitatem afferunt reliquae editiones ad Novellas rectius intelligendas. Ceterum Novellae allegari solent ita, ut tantum numerus & capita exprimantur, e. g. μυ.cXVII. c. I
Qyae hactenus recensuimus opera ea omnia Justiniani imperatoris auspiciis in lucem prodierunt. Sed μnt & alia quaedam in Corpore Iuris, quae principi isti originem non debent, nempe