Jo. Gottl. Heineccii jureconsulti quondam celeberrimi Recitationes in elementa iuris ciuilis secundum ordinem institutionum. Accedunt Io. Christ. Gottl. Heineccii ... Commentarius de vita, fatis, ac scriptis b. parentis auctior et emendatior. Christi

발행: 1824년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

allegasse. Omnia ossicia persedia debentur ab tina est certa persona , adeo ut Si haec illa non praestet ab alio ista exigere nequeam. E. g. Si Titius mihi debet roo. , a solo Titio istos exigere possum, M ludibrium deberem omnibus, si eos a Maevio petam, quia a Titio non Praestentur. Contra officia imperfecta non ab una & certa persona , sed indefinise ab omnibus debentur. Sic e. g. Iio debeo stipem vel eleemosynam, at non ego solus, Sed de omnes reliqui homines. Si ego itaque illi numinum denegem, poterit illum eodem iure a Maevio, Titio & a reliquis omnibus petere. Quum ergo osticia persecta ab una & certa persona de heantur, illa cogenda utique est, quia alias jure meo plane privarer: at impersecta coactione sta-hilire non intersuit reipublicae, quia ideo iure suo non excidit mendicus, si ab uno vel altero repulsam serat.

s. XXII.

Eadem occasione agimus de tribus iuris praec piis, quae g. 5. Iustit. h. I. & L. Io. g. I./h. t. recensentur , & quidem ideo, quia ratio illorum eommode ex hac prima , justitiae divisione reddi potest. Tria illa iuris praecepta sunt: Honeste vivere, neminem Laedere, suum cuique tribuere. Unde quaeritur, cur haec ' tantum recenseant JCti, cum longe plura potuissent comm*morari, veluti

pacta servare, &c. Sed rectissime raticinati

sunt Cti. Justitia est vel attributrix , vel expletrix. Attributrix versλtur. circa ossicia imperfecta, quae ex honestate fluunt: inde praeceptum juris,mnesse visere. Expletrix versatur circa officia, persecta. Ea vel abstinere nos jubent a vitiis lege prohibitis, vel V iacere ea, quae leges praecipiunt. Qui abstinet a 'itiis lege proni bitis, is

paret praecepto, Neminem sede: qui facit, quae leges praecipiunt, praecepto satisfacia : Mum euique tribue. Vere ergo haec sunt genuina universi

iuris principia, ad quae omnes Iurisprudentiae doctrinae referri possunt, & ex quibus haec unice

fluunt.

112쪽

Dae Iustitia oe Iore. . . Ma

dit: qui contractus implet ec Paeta Wr δ s lea, nam suum cuique tribuit. Qui

tui divino vacat, temperanter & meste vim, ii triis nam honeste vivit; ut adeo plus

istis ictu his tribus praeceptis, quam Pu g. Ping. XXIV. Sequitur altera iustitiae divisio rdoctorum sententia, Vς, e distri.

ris, & haec iterum vel conamutati a , ve loisIributiva ; sed utraque paxum . ---l: ex

definitiones, &- Λαέ

pta est. UniυersaID-i ἀρεΨἡ πλω νος επρον, e e ix μ' . ia r . tutum erga alios. Ergo q* ' μ'uhiu, vir erit ratis & humanus & modestus est, . iust quoad justitiam unHersalem. Justitiarit, quae coercet avaritiam, adeoque in bonisternis nec sibi plu lucri, nec a seri y'ta . tribuit, quam oportet. Κ.i g. M quis onores, praemia distribuens , ,ed suum cuique tribuWν uel di- colere dicitur. Haec vel comm mi uti ix ν νς ά ά stributiva. CommurAEt V ς ς' rihesectam ad personae qualitates respicit , adeoque Ieriecta aequalitatem obserVat, q*δ' - uendit Satur. R. g. pistor panem non senatori quam sutori: si aliter ageret, esset. Distributiυa contra est, quae a P qualitates respicit, . adeoque aequalitatem servat, nisi geometricam, qu/M d princeps distribuit ossicia: unum consiliarinmz

fit. Iterum secretarium, 'quartum praetorem, ε', hisdiustus ideo, quod hunc consiliarium iecus quoa

: ualitati non observavit, quum omnes ni

113쪽

rio Liber I. Tit. I.

hoinines omnes cives Inro,injustus esset princeps , ia omnibus eadem munera demandasset. In honoribus enim, praemiis & poenis distribuendis non ad rem solam, sed ad personae qualitarem respiciendum. Uii non ex quovis ligno fit Mercurius, ita nec ex quovis homine consiliarius, secretarius, consul vel carni sex. Ita doctores ex

mente Aristotelis. Quaeritur itaque an haec di viasio probanda sit. Diximus in hoc gpho, ea nos

facile carere posse, quia sufficit prior ex Grotio sumpta. Sed addimus, eam ne accuratam quidem esse. Nam i) in divisionibus unum membrum non debet alterum comprehendere. Quam absurde enim quis hominem divideret, in totum hominem & in digitum minimum Sed aeque bella

est nostra divisior justitia est vel universalis, quae omnes virtutes conlptellitur; vel particularis, quae unam, avaritiae vel πλεοναὶαι oppositam , inculcat. 2 Falsum est justitiam distributi va in locum habere in praemiis δc poenis, commutativam in contractibus; uti egregie docuit Hugo.Grotius de I. B. P. L. I. c. i. g. 8. Sice. g. surtum ex dure Romano luitur duplo. Jam fingamus unum furem tam esse callidum , ut ipsi ingenium omne in ipsos digitos quoque abiisse videatur ; alterum tam stupidum, ut animam pro sale habeat, ne putrescat; an ideo hic triplo, quadruplo , quintuplo est puniendust Fingamus porro Stichum servum tres dominos habere, Ti. rium ex semisse , Maevium &jJa volenum ex quadrante.,Fingamus Stichum dominis suis stipulari IOD. , an ideo aequaliter illa summa inter dominos distribuetur, quia haec obligatio ex Contra-etu erit Minime; imo Titius fio, reliqui duo

singuli tantum 25. accipient, g. 5. Inst. de stip. 1em. Habemus itaque exempla, ubi in distribuendo aequalitas persecte observatur. In contraictibus nonnisi geometrica observatur. Ergo hac divisione Parum accurata satis commode carebimus.

g. XXIV.

114쪽

SEquitur: altera pars hujus tituli , puta, de Iuris- prudentia. I us duplicem damus definitionem, a

teram veterem, quae in D l. Inst. h. t. L. . alteram novam & a nobis concinnatam, quia Illa non adeo accurata est. Ulpianus in dicta L. Io g. I. ea ni ita definit: Iurisprudentia eo divinarum atque lumanarum rerum usitia iusti , atque ιnjusti scientia. Divinarum, atque humanarum

rerum notitia nihil aliud est quam philosophia , quam omnes veteres ita definiunt, &ihane loco generis adsumit Ulpianus. Quia vero philosophia etiam circa verum & salsum in logica, circa bonum & malum in philosophia mora i , t ca utile

In politica, circa caussas rerum naturalium in occupata est, de quibus omnibus non est sollicita durisprudentia : hinc addit differentiam spectricani, iusti atque injusti scientia, adeoque sen-Sus eSt: Jurisprudentiam esse philosophiam, quae In iusta atque iniusti scientia consistat. Ita Ulpianus, sed parum accurate. Nam i salsum est, Iurisprudentiam esse philosophiam, vel ejus partem. 1 hilosophiam enim doctrinas suas ex sola recta ratione tamquam unico cognoscendi principio petit : durisprudentia etiam ex lege scripta, quamvis ex ratione recta illa non innotescat. Si e. g. furem suspendio puniendum esse Iurisprudentia

docet, sed id supplicium non dictat recta ratio est tarnen justum , quia lex illud irrogat. et Tota haec definitio est orta ex aemulatione, quae intero Ctos & Philosophos olim gliscebant. JCti contemnebant homines barba & pera philosophos, ignava opera, philosopha sententia. Exempla sunt ini. f. m. de Iust. ει Dres L. 8. g. g. de Ex-

ό. tu .s L. I. g. 5. f. de Ext. Cogn. Potiuς ergo Se veram, non &rmulatam, philosophiam affecta existimabant, quia homines & praemiis & poenis meliores emcere studebant. D. L. I. g. I. V. de Iusto δυνε. Cui se latentiae & Euphrates philosophus

svnragatur, apud Diu. L. I. v. X. assismans , esse hane philosophiae quidem pulaberri mam partem,

115쪽

haberes quod ipsum est acu ti

mum. Haec Itaque aemulatio inter tos rusophos vera ratio est, cur Uinianus si

ςui turn quid ventu, M. tantum spe-

ab aliis

.tueatur. Qui enim scit leges, se'd da, tib ' μ'

ru rpretatur, i is non ICtus est sed co

116쪽

De Aristia edi rare. tist Iuris peritur est , sed non. Jcius. Qui adplicallo uidem, id est, praxi se mancipat, & cruda stui dia in forum propellit, sed sciemia , &.interpre-l randi subsidiis destitutus, is Ralvia voeandus.l Denique qui & scit leges , & easdem recte Hater pretatur, & rite in soro adplicar,ris vere consulti vel . Jurisprudentis nomen ruetur. Dilae s litus ergo de Interpretatione Iuris L Q. , & de

eiusdem Adplicatione g. - 1

Intermetari est non verba lagum tenete, Ma vim & potestatem. L. I . f. de Ieribus. Interore latio autem vel legislatori incumbit, & tunc vo- catur Authentica: vel judici, &tune vocatur is ; vel Iurisconsultis, quae dicitur doctrinalis. thentica est, quando lex tam obscura.est, ut ipse legislator consuIendus siti quem sensum legidare velit. De hac interpretatione agit L. II. de Leg. e. g. Lex est, ut rem furtivam tantun dominus persequatur, L. I . f. de condictione furti va; sed iam perierat aliquid, quod ereptum sibi fuerat; dubitabat judex an hic quoque locum habeat lepis rigor, consulebatur Alexander inpera ror, qui L. I. C. de his Min vi metu'ue eanna, legem hanc de persecutione rerum surIIvarum lo- 'cum habere dicit, etiamsi perierit res furtiva. inuaIis est, quando iudex ex rebus antea iussi, catis leges interpretatur; de qua , intereretatione agitur L. ra. F. de Legibus. Sic saepe, si in curis dubitatio suboritur, quomodo haec vel illa lex in terpretanda sit, 'decisiones veteres consuluntur, &ex iis interpretatio petitur; quae ideo dicitur usu iis, quia ex usu vel praxi praeterita sumitur. Da Nνinalis denique est, quando doctores' vel Icti gem secundum regulas rectae interpretationis exi - , cant de L. deLL. Eo rinriserent omnear Commentarii in Leges a JCris scripti, qui tum demum auctoritatem aliauam sortiuntur, Si regulasa nis interpretationis ouservaverint. Tantum enim . valent, qua nium rationes ab eo allegatae. DoctrinaIi

illa iterum tripleS est, vel extensiva, vel restrietiva, Vel

117쪽

vel declarativa. Esteorsiυa est, quando ratio legis latius patet, quam verba, adeoque ad casum porrigitur interpretatio, quem lex non expresserar. E. g. vetuerat princeps lege pinnali, ne quis frumentum exportarer eiprovincia sub poena confiscationis. Mercator, lucro inhians, non quidem frumentum, sed farinam, exportaverat: quaerebatur,

an in legem inciderit λ idque affirmandum videbatur , quamvis lex farinae non meminerat. Ratio enim legis erat, ne annonae caritas affligeret rempublicam, ea vero aeque alfligere poterat rempublicam exportata sarina , quam frumentum .. Restrictiυa contra est, quando verba latius putent, quani ratio legis, adeoque interpretatione casus excipitur, quem verba legis comprehendere videntur. Ε. g. Lex erat Bononiae, ut refert Eue

rard. Topic. Legati Lib. II. Tit. 8. ut, quicumque sanguinem in platea publica fuderit, capitis damnetur, barbitonsor in platea venam Secuerat hemiplexi a correpto; quaerebatur, an in legem inciderit ρ negabatur, quamvis legis verba admodum essent generalia. Legis enim ratio erat Securitas publica . ea autem venae sectione non turbatur. Declaratiυa denique est, si ratio legis cum eiusdem verbis pari passu ambulat, adeoque verba Iantum explicanda sunt. E. g. Pater familias uti legasset de pecunia tutelave suae rei, ita jus esto.

Hic si explicavi, quis dicatur pater familias, quid sit legare, quid pecunia, quid tutela Suae rei, alter Matini intelliget totam legem.

Haec de interpretatione legum. Sequitur earum Adplicatio, quae in quo consi Srat, elegantissimis verbis Cic. Lib. I. de Orat. c. I 8. docemus. Is ergo dicitur jura adplicare, vel uti hodie loquun- Iur, in praxi versari, qui iuris peritus est iὶ ad. re*ondeniam ς quod est osticium JCtorum, maxime in academiis Germaniae, ubi quotidie ad Species propositas responsa dant consulentibus r a) ad agendum a quod est advocatorum .& procuratorum, qui aliorum desideria in soro proponunt:

118쪽

De Iustitia ει Iure. Ir5 5 ad eavendum, quod est advocatorum & notariorum , qui ubi contractus ineundi, testamenta facienda, vel alia negotia civilia explicanda sunt, ins uere debent alios quid cavere debeant, ne vel decipiantur, vel actus nullus sit: addimus ad iudicandum, quod est ollicium judicum, ut audito partium jure & probatis factis, i. e. caussa cognita, sententiam serant secundum acta.& probata. Haec qui probe scit, I Ctus est, & ut Cicero alibi loquitur, totius civitatis oraculum.

g. XXX. & XXXI.

Definitionem Juri rudentiae sequuntur aliquot divisiones: quarum prima est, quod Ius sit 'vel publicum vel priυatum, quae divisio non a fine, sed objecto dicitur. Ratione finis enim omnis durisprudentia est publica, quia ad utilitatem publicam comparata est. Inde & ius privatum haud semel publicum dicitur, veluti in L. de pastii; L. 8. f. deTuteI. L. 20. V. de Testam.Tut. . L. de his, qui sui υει atieni iuris sunt; ubi tutela dicitur publici juris ratione finis & originis, cum publica

esse negetur L. 6. g. I. V. de excusat. puta, ratione

objecti: Sed ratione obiecti, ut dixi, in publicum& privatum redie dividitur. Aliud enim est jus,

quod versatur circa Negotia publica, e. g. circa jura imperantium, circa bellum, pacem, legationes, laedera; aliud, quod de privatis negotiis, i. e. de meo & tuo, agit, e. g. de contractibus, patiis, testamentis, legatis. utriusque juris definitiones facile lintelliguntur. Nimirum Ius p bliciun est, quod de statu juribusque rerum p tilicarum praecipit, i. e. quod docet, quaenam sint iura imperantium, quaenam subditorum, quis inter utro&que nexus , &c., unde totuplex. est hocius, quot sunt respublieae. Privatum contra est qued ad singulorum utilitatem , i. e. ad meum, tuum , vel privatum singulorum patrimonium

spectar. Hinc e. g. si ex surto ago ad duplum vel quadruplum restituendum, actio haec est juris privati, quia hic res ad privatum patrimonium pertinet. Contra si procurator fisci furem persequu

119쪽

- ii 6 Liberi L TD. I. uitur laqueo sustiscetur, , persecuti ' haec est, is publici. Non enim hic de meo & tuo quae si rur, sed de Securitate reipublicae, emus vel maxinie niterest iures e medio tolli. ,

Altera divisio iuris est, quod sit vel naturale, vel Mntium , vel civile. Et de hae divisione sequenti titulo ex instituto agitur.

ipsa rebrisa hujus titi indicati, tresse ejus partes. Agitur eninai ci O. iure natis 1 rali S. 55. - 56. 2M de jurei gentium g. 57. -- 4M 5 de jure civili g. 45. - 74. Res redit ad vatrias juris divisiones, quae paullo altius. hic ni

repetendae: A- .i Jus variis naodis accipi, in. L. Ir. ο 12. F densi. et λινοῦ i observatum. In hoc titulo per iurintelligimus ramumionem omnium Ie3um unius 3enoris. Quales ergo sunt leges, quae 10 unum pus vel Systema compinguntur,i tale: est ius, &tale illud nomen urtitur. E. g.1 Sid. Omnes , le8es 'lesiasticas in tinum, corpus su Gm, s. oius lecclesiasticum ; si se les, habeo ieudale: si nauticas, ius nauticum: si ei vile , jus civile &c..

Inde vero fluit prima juris divisio, quod sit vel divinam, vel Divinum est, quod omnes leges ab ipso Deo immortali latas comple. Mitur: humanum , quod leges ab hominibus latas. inculcat. Quum enim, ut paullo ante G.. 53. ω- , ouimus tale sit ius , quales sunt leges: inecessam Pso Sequitur, ut ex legibus divinis nascatur ius d vinum, ex humanis jus humanum. Haes 'facilia . sunt ligellectu.

3. XXXV.

120쪽

Do Iuro Nat. G n. ct Cis. II . XXXV. .

Divinum subdividitur in naturiste vel posiιλ m. Deus enim est legislator sistrennis; legislator Rutem non solum leges excogitat, sed & easdem promulgat, nec Migare lex potest nisi i promulgata. Hinc ridiculum est quod de C. Caligula refert Sueton. e. 4 l. eum legem proposuisse miniatissimis litteris & in angustissimo loco, ne sits describere posset, quasi l x obligaret , quae subditis per promulgationem Mn innotescit. Itaque Deus tamquam supremos lassaim: ut Mi m mulgat, ut hominibus innqtescere semini: i ire vel per rationem, in homo secum si rati inari vellet, quid justum sit, statim posset cognoscere ; vel per reυelationem, seu Scripturam sacram , ut ea legentes eius voluntatem intellrgant. Q aergo jus per rationem innotescit , naturale, quod per solam revelationem . S. Scripturae, positivum adpeli aut. . E. ipsa ficta ratio doeet homicidia esse illicita: At erge hoc auris Naturae.

At ratio nqn docet sabbatum esse observandum, christianos. esse baptismo lustrandos sunt ergo haec Iuris divini Positivi. XXXVI. & XXXVII. r . iam ergo videbimus, 3 quoi,iodo jus naturae x xentium . definiatur in iure nostro, g. 36. --39. an quom 'id ex sanioribns princi,sis rectius definiri possit , s. oro. iii rate Ulpiano in L. i. s. 5. st . G L er L edi Iustiniano pr. Inst. h. T. esὶ . quod .at is omnia animaiia Meuit: jus Matiuiis , για ista bot rinibus inter se commune

Propentur Catholi et Divinam re elatioepcoati nerv isi Scriptura Saera, sed non iit' sola Seri, plura Sacra: nam credunt etiam in Divinis Traditionibus juxta Decretussit C in Tridentini Sess. 4. Et Traditionem. Vid. cit. Deerisum. Tri

dentini. -

SEARCH

MENU NAVIGATION