장음표시 사용
101쪽
Novellae.vocantur, quippe quibus in omnibus editionibus haec pra figitur inscriptio : Authentieae seti MisIM Constitutiones Iustiniani, Sacratissimi Principis '. sed has quidem hic non inteuigimus. Potius sciendum multis legibus Codicis scholia quaedam esse subjecta, in quibus ostenditur, quid Novellis mutatum sit, vel quae nova lura sensim invaluerint, e . g. L. I S. C. de S. S. L. I. T. 2. ecclesiis subjuncta est authentica . duplex. Quum enim in lege permittatur iis, qui monasteria ingrediuntur , ut testamenta condere possint, mauthenticis istis notatur id per ' Novellas V. &I25. eSse mutatum; & haec scholia proprie vocantur authenticae. Quis eas adiecerit, nondum adeo certum est; verosimile tamen est auctorem esse Irneri una,
JCtum Bononiensem , qui saec. XII. primus Iuris-Prudentiam in usum revocavit. AllePri solent authenticae ita, ut praemittatur vocabulum Auth. , deinde subjiciantur verba initialia , hinc porro sequatur littera C. , ac denique subjungatur rubrica tituli, sub quo occurrit: c. g. Auth. Ingressi monasteria C. de SS. eeeIesiis. Auth. habita C. ne 5- Iius pro patre L. L. T. I S.
Habentur etiam in Corpore Iuris LIBRI F Lu-D UM , quum tamen ad Ius Romanum non peretineant. Romani enim seuda non habuerunt, sed inventum hoc vere est Germanicum,. quamvis postea sere ubique gentium seuda. invaluerint, praeterquam in Frisia nostra, ubi unicum tantum
Auctores horum librorum saec. XII. Gerardus Niger & Obertus ab Orto, COSS. . Mediolanenses , qui consuetudines laudates privata, aucto lita e litteris mandarunt. Postea cum Bononiae iuris studium refloresceret, Hugolinus JCtus etiam hos libros seudorum Corpor:s Iuris addidit, tamquam appendicem Novellarum. . EO iacium est, ut cum Corpore Iustinianeo & hic liber ubique reciperetur in forum, tanquam Jus Feuda-
102쪽
le Commune , ex quo controversiae seudales deciderentur, si consuetudines, leges ac statuta singularia deessent. Allegari solent libri seudorum ita, ut praemisso numero libri subjiciatur littera F.& subjungatur denique numerus capitum & ali, quando sphiis, e g. 2. F. 24. g. 2. Haec sunt partes Corporis Iuris. Quamvis enim& alia ibi reperiantur, e. g. Novellae Leonis, &aliorum imperatorum, item Canones Apostolorum &c., ea tamen omnia in foro nullius,usus Sunt, adeoque nec ad Corpus duris proprie per
Reliqua est ultima pars prooemii, qua quaeritur: Quaenam sis tam lorum librorum, quam ipsius Corporis Iuris auctoritas P Ilaec quaestio optime solvetur tribus observatis axiomatibus, quae indubitatae veritatis esse unusquisque iotelliget. I. Lex posterior remper serogat pruri, L. Bit. d.
Const. Princ. Lex enim est summi Imperantis voluntas: posterior autem voluntas non potest non
priorem mutare & tollere. II. Privati none dunt leges. Potest privatus leges interpretari , potest & consilium dare , secundum leges j icare, sed non serre leges, quia lex est decretum summi iniperatoris & quidem solius. III.) Leges ab Imperante latae solos obligans sub
ditos, non exteros. Est enim lex decretum summi imperantis; non autem quisquam eSt Summus imperans nisi ratione subditorum. Ex his. itaque axiomatibus luce meridiana clarioribus jam conclusiones de auctoritate juris fluunt complures, quas videbimus. Primo, quum lex po- Sterior semper deroset priori, sequitur , i ut Codicumi Hermogeniani & Gregoriani , quorum hodie fragmenta extant , nec non Codicis Theodosiani , quem pene integrum habemus , hodie nulla sit auctoritas. Sunt enim hi libri iuris Ante Justinianei, ergo iis derogat ius Justinianeum;& hinc possunt quidem ni codices cum fructu adhiberi in legibus interpretandis, non autem in Ε a se.
103쪽
seris, etiamsi leges in illis integrior:& ineorruptiores exstent , quam in nostro Codice. Imo criminis salsi reus est, qui hos libros antiquiores ad decidendas caussas allegat, L. I. g. I9. C. de Vet. Iur. Enue. Ex eodem axiomate Sequitur in ut Novellae derogent libris omnibus, Instiditionibus, Pandectis & Codici. Vidimus enim U.
illas omnibus libris esse posteriores. E. g. In instit. Pandectis &Cod. plane traditur ab intestato succedendi ratio, quam in Lym. LUtra ergo sequenda est y Ea, quae in Novella ista inculcatur, quia lex posterior derogat priori . ta Ex hoc primo axiomate sequitur ut Codex uoster deroget. Institutionibus & Panderiis, quia utrisque est posterior. Hinc si dissentiunt isti it-bri, Codex praeserendus erit; e. g. bona liberorum adventitia in pleno dominio patris esse docent Pandectae L. 79. de acq&ir. vel omiti. Ber. Ast in titulis C. de bonis maternis oe de bonis, quae ιι heri. bona ista addicuntur liberis. Utrum Ius praevalet y Ius Codicis, quia lex posterior derO-gat priori. ) Ex hoc axiomate fluit, Institu-etiones & Palidectas, ex instituto & consilio du-stiniani, sibi non derogare, nam neuter iiDe ai rero prior vel posterior. Imperator enim utrum-Que valere iussit ex S. Kal. Jan. a. D53. L. 2. C. 25. de Vet. Iur. EnticI. Sed dixi, ex consilio Iu Giniani. Is enim provide jusserat, ut ita hi libri adornarentur, ne in ullo capite discreparenν. ouum vesro id non ubique praestiterint Pribonianus & socii, & in quibusdam vere dic repent Institutionες & Pandectae, quaeritur: quibus tunc Draerogatio. debe3tur λ Respondemus in nota ,
Obser Indac esse binas regulas: a)
L . . . huic vero semper plus chetypus, Ox A L . 66 , dor Copen. Qu*dii' fidei habetur quam ex quo institu itaque Pandectae sunt λ Iliae praeserunturtiones descriptae sunt μ Dio. In Iustitutionibus. Rem 23.
104쪽
quis ex alienis spicis frumentum fecerit. Haec in 7. f. de acquir. rer. dom. negatur specificatio esse. Cui libro ergo plus fidei habendum Pandectis , quia manifeste apparet, Institutiones eo loco ex Pandectis perperam esse descriptas. b P dectae cedunt Institutionibus , quoties iis noυarionem fieri aptaret. Lex enim posterior derogat priori. itaque si certum sit, Justinianum in institutionibus quaedam in Pandectis tradita mutare voluisse, praeferenda procul dubio erit posterior illa imperatoris voluntas. E. g. in L. 9. I. II. V. de manum. vindicta legimus, minorem X X. annis manumittere non posse, nisi vindicta apud Consilium caussa probata. At in g. 7. Instit.
quibus ex caussis manum. non licet. permittitur adolescentibus IT. annorum , ut lόbere possint
manumittere. Quid ius praevalet y ld, quod in
Instit. inculcatur. Manifestum enim est, in peratorem jus vetus in Pandectis expositum abolere atque innovare voluisse. Hactenus de primo axiomate. Alterum est privatus non condit Ieges. Inde facile patet, qua auctoritate polleant Authenticae, quas supra g. IS.. a privato, nempe ab irnerio, compilatas esse diximus. Omnem scilicet auctoritatem non inde habent, quia ab Irnerio iactae; quia privatus noac dit leges: sed quia excerptae sunt ex Novellis aliisque quorundam principum constitutionibus, quas auctoritate legali pollere nemo dubitat.
Hinc omnes hanc sequuntur regulam: Authentisaeon poIlent auctoritare legum , nisi quatenus eAm, ex quibus decerptae sunt, conveniunt. Hinc vero non levis nascitur controversia: An Authenticae semp)r conveniant cum Novellis λNegant id multi, in primis JCti summi, Ge.
Bittershus. in Promusde errorum Irner. Jo. Jac vissenhach in ulloge errorum tiner. in Aurwent. Ast alia omnia magno molimine ac non sine coa-vicio defendere conatus est vir doctiss. Alex.
105쪽
A . R aeruleobεν in Irnreio injuria υπι mei Quid sero dicamus t Superstitioni similis videtur ista veneratio in Irnerium, qua eum in onMurui rem acu telixisse statuunt, suasi JClux ille se ' nubarbarus, & qui primux ius tractavit, fuerit& inis inbilis. Recensui in nota
quaedam exempla, quae si quis cum Novellia conis tulisit, statim deprehendet, Irnerium is semum plane alium adfinxisse: quod quoti ex factum, factum autem saepius a toties Authenticarum nulla plane est auctoritas. g XVII E P: Tertiam in uluinum axicu est: Legas aS im perante Iatin solos obligant διιfector, non exteros. Ex eo solvi possunt binae quaestiones : An ω quatenus Corpus duris Iustinianeum nos obliget h&ne non tamquam leges a Justiniano latae. Nam a) hic princeps in oriente dominatus est, nec Umquam vel Germanis, vel Belgis, vel Galli mperavit, adeoque non magis his gentibus. lesex ferre potuit, quam Μ agnus, TureatuΠI SuItan . .
pittilaritas hegum notarum. Sed valet tamendus Justinianeum ex reeepto , quia ob aequitatena
, 1q-Dq. Ex eo vero porrcti sequitar, ut rus , stomanum non totum nos obliget,sea quatenus receptum. Hinc omnes nentes habent sua statuta, sua iura propria municipalia , provincialia, suos moles & consuetudines Ex his: primo omnium controversiae decidendae sunt iii soro: si vero, quaestio in his statutis non sit deis.cisa, tunc in gubstatum iudicis ad Ius Romanum recurrere debent. Ρtaeclare hoc demonstravit Jou ummus, quem piiseptorem veneror, Sam. Stry-
106쪽
ckius in prooem. Usur moderni Digest. si Altera quaestio, quae ex tertio hos axiomate solvi potest , pertinet . ad Novellas Leonis. Quaeritur enim, an & hae legum' auctoritate polleant λ Negat id Dom. Pagenstecherus in rimonis. ad fmrt. I. p. II. negant & alii, &' recte. Sed dum hanc rationem afferunt, quod Leo vixerit post Carol. Μ., post quem imperatorum orientalium leges occidenteni non amplius obligarint , in eo egregie falluntur. Justinianus enim, qui ante Car. Μ. vixit, non magis nobis leges praescribere po-Iuit, quam Leo Sapiens. Vera itaque ratio haec est, quia Ius Romanum valet ex receptor recepimus autem corpus Iuris Iustinianeum, ad quoa Novellae Leonis non pertinerat, &. quidem a S. culo XIII. sensim recepimus, quo tempore plane nondum innotuerant nobis Novellae Leonis, quippe quas primus in lucem protraxit saec. XV. inis signe Frisite decus, Visuius Zuietemus. Quamvis itaque illae Leonis Novellat in plerisque Corporis duris editionibus recentioribus occurrant, non tamen quidquam valent contra Jus Romanum.
107쪽
g. XVIII Ipsa rubrica docer, duabus partibus constare hunc titulum. Prior enim de Iustitia agit g. 18- posterior de Iure vel Jurisprudentia, g. 2 -5-De Iustitia quaeritur, i cur de ea agatur' g. I 8,ti quid sit λ g. 19. 3 3 quot uplex' g. 2o-25. I. De Iustitia agitur statim initio Instit. &Pandectarum, quia illa totius Iurisprudentiae finis& proximus Ioi Scopus est. Finem autem suum semper ob oculos habere decet studiosum. Quem- adsistam itaEe aeternam selicitatem tamquam fi- inena spectat Theologus, Sanitatem cor ris Veia. dicus: ita finis JCti ultimus est tranquillitas intersia reipublicae, quae nonnisi iustitia obtinetur; ita- que est haec iustitia finis pro nius. Tolle justitiam, & vitam piscium: vivemus, quorum major devorat minorem. Eum in finem ergo reperta Iu-xisprudentia, ut aequabile in republica esset Jus omnium, ut virtutes praemiis, scelera suppliciis anactentur, ut Suum cuique tribuatur, ut tutus ibos rura perambulet, vel ut Apostolus loquitur, lut vitam quietam & tranquillam vivamus in omni pietate & honestate, i. Tim. 2. 2. Μagnificis hunc finem Jurisprudentiae verbis inculcat inpi nus L. I. g. i. s . de Iautitia s δανὰ , ubi ideor Ctox sacerdotes justitiae appellat, quemadmodum philosophi olim se sapientiae & virtutis sacerdo-
108쪽
tes vocabant. Sicuti enim sacerdotis finis est Deum suum colere, & meliores reddere homines, ita nos justitiam colimus, boni & aequi notitiam profitemur, aequum ab iniquo separantes. V. L. Lg. i. d. h. t. Ab hoc ergin fine toto caelo aberrant, qui ideo tantum jura discunt, ut aliquando tabulas agant in foro, & evertendis' hominum serrunis quaestum faciant. Isti sane non JCti sunt, sed Vultures togati, pestes reipublicae, luribus ipsis tanto deteriores, quanto a impunius sub specie
justitiae grassantur. Μaneat ergo hoc . studiosis Iuris alta mente repostum , finem Jurisprudentiae esse justitiam. . a
Sed hare iustitia quid est Definitur in Institutionibus & Dig. nostris, quod Sit constans perpetua votantas, 1us suum cuique tribuendi. Bona
definitio , modo recte intelligatur. Depromptaeirim est ex philosophia Stoica , cui plerique veteres dini erant,dediti. Stoicis omnis virtus erat
conuana oe perpetua υο ntas: qui enim semel malus, eum semper talem esse . judicabant. Hinc
Cicero III. e. r. ubi ex principiis Stoicorum disputat: Una υirtus est consentieuF cum ratioue perpetua constantia. Quid hoc aliud est, quam constans & perpetua voluntas ρ Ergo dum in definitione nostra dicitur, justitia est constans cir perstetua υoluntas, perinde est ac si dicatur,
justitia est virtus, ut hoc adeo sit genus in hac definitione. Accedit differentia specifica: suum Atque tribuendi. In eo differt iustitia a reliquis virtutibus. Nam pietas Deo cultum suum tribuit, temperantia ipsi temperanti praestat, quod virtus& deeorum postulat e justitia autem proximo tri . buit, quod ipsi debetur. Ergo est constans & perpetua voluntas jus suum cuique tribuendi. Utut autem optima sit haec definitio, non, absurde,ta mea quaeri potest, an justitia hic definita sit finis durisprudentiae 8 Ut quaestionem intelligamus , sciendum est, iuriatiam esse duplicem, moralem se ciυilem. Moralia mente consistens
109쪽
'et habitus mentis quo quis omnes actiori es ad legem componit. Ergo hoc sensu nota est iustus, qui externa ossicia cuique praestat, nisi id faciat ex amore virtutis & mente emendata. E. g. Pharisaeus, qui gloriabatur , se nec Faptorem esSe, nec adulterum, nec publicanum, non erat moraliter iustus, quia ex hypocrisi, non ex amore virtutis , ab his actionibuς pravis abstinebat Ciυilis contra justitia dicitur, quando quis actiones ex
ternas ita ad legem componit, ut suum cuique tribuat, nec tamen id faciat ex amore virtutis vel emendata mente Sed ex metu pinnae. Hinc siquis magistratui tributa solvit, si neminem conci venet laedit, neminem escidit, non furta, non rapinas commitit, civiliter erit iustus, etiam si id omne faciat animo reluctante, etiamsi sit hypocrita, imo atheus Jana qualia Sunt media, talis est finis. Ivledia , quae iurisprudentia suppeditat, sunt pinnae & praemia, L I. g I. f. de Iuui O' Iure. Ea non moraliter justos reddunt, sed civiliter , quia cogitationis poenam nemo. in foro patitur, L. de Pan s. Ergo iustitia civilis est fini v duris prudentiae, cum tamen in Iurei nostro moralis justitia definiatur, quae sane solis praecept ix durisprudentiae non obtinetur. Quomodo ergo de finiri poterit iustitia civilis, quae finis. Jurisprudentiae est λ Justitia est attemperatio actio m exlexnarum ad Ieges , qua quir neminem laedit, suum cui e tribuit.
Vidimus, quid sit Iustitiaia Quaeritur jam porro , quot uplex sit λ Nox cum Aug Grotio de Iiar B. P. Libr. LC. I. g. 8. eam dividimuς inexpletricem S attributricem; contra quam divisionem quidem graviter disputat V. C..Pagenstecherusi in Admonit. pare. I. g. 6. , sed demum omnia eo redeunt, vocabula non satis commoda esse. Nossem videbimus Osticia, quae aliis hominibus debemus , duorum generum sunt, alia lex praecipit tamquam necessaria, ita ut cogi possint & puni-
110쪽
N . De Lustitia oe Iure. torti , ut eiusmodi officia non praestant; & talia
sunt omnia , 'quae ex regula illa justi fluunt: QMod tibi non υis fieri , alteri ne feceris. Hinc nemo oecidendus, injuria vel damno adficiendus, sex alienum Solvendum, pacta servanda. Haic siquis non facit, a magistratu vel cogi vel poena coerceri potest, adeoque haec ossicia sunt perfecta. Alia officia lex commendat quidem tamquam
lonesta, sed neminem tamen cogit ea praestare,
sed uniuscujusque pudori relinquit; & talia sunt, quae ex sola honestate vel ex decore fluunt. Sice. g. lex jubet pauperibus eleemosynas elargiri ,& cuique officia humanitatis praestare, ut erranti viam commostrem, & patiar lumen de lumine meo accendi &c. At si quis id non faciat, inhumanus quidem est, sed non potest tamen ideo injus vocari , vel a magistratu cogi pinnis vel coerceri. Magis enim voluntatis & olficii haec sunt, quam necessitatis, L. I 7. g. 5. f. commendati. Et haec dicuntur ineia imperfecta. Iam ergo facile animadvertimus, quomodo disserant justitia expletrix,& attributrix.
Expletrix enim est, suae cuique tribuit quod jure perfecto debetur. Hine qui a furtis & rapinis abstinet, qui aes alienum debitori solvit, qui pacta & contractus servat, ei justitia expletrix tribuitur, quia haec omnia iure tam persee o debentur , ut coerceri possint, & a magistratu inordinem copi, qui alteri haec officia denegant. Attributrix conrra est, quae cuique tribuit quod voluntatis magis est & officii , quam necessitatis, i. e. quae tribuit ouod alteri debemus, sed ita ut cogi non possimus. Si quis ergo pauperibus stipem elargitur, si miseros tonsilio juvat, si errantes in viam reducit, is iustitiae attributrici
Quaeri hic potest, cur expletrix iustitia coactionem admittat, attributrix non item y Multae
sunt rationes, quas tirones non capiunt, nisi praeceptis Iuris naturae imbuti. sufficiat itaque unam