Ammiani Marcellini quae supersunt accedunt auctoris ignoti de imperatoribus excerpta

발행: 1835년

분량: 578페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

euit: diuqtie cum anima colluctatus iam discessura, abiit e vita lit. Non. Octobirium, imperii vitaeque anno quadragesimo et mensibus paucis. q. I Ost quae, Supremis cum gemitu conclamatis, excitisque Iainelitis et luctu: deliberabant locum obtinentes in nula regia Primum, quid agerent, quidve moliri deberent: pauciisque occulte super eligendo Imperatore tentatis, incitante, ut serebatur, Eusebio,

quem noxarum conscientia stimulabat, cum novandis rebus imminens Obsisteret Iulianus: mittuntur ad eum

Theolaiphus et Aligildus, tunc Comites, mortem indicantes propinqui, et Draturi, ut mora omni depulsa ad obtinendum obtemperare sibi paratum tenderet Orientem. 5. Fama tamen rumorque loquebatur incertus, Constantium voluntatem ordinasse postremam: in qua

Iulianum, ut Praediximus, scripsit heredem: et iis quos diligebat, fideicommissa detulit et Iegata. 6.

Uxorem autem praegnantem reliquit, unde edita posthuma, eiusque nomine udpellata, cum adolevisset, matrimonii iure copulata est Gratiano. XVI. l. Honorum igitur vitiorumque eius disserentia vere sereata, praecipua prima conveniet expediri. Imperatoriae auctoritatis cothurnum ubique custodiens, popularitatem elato animo contemnebat et magno: erga tribuendas cellatores dignitates impendio parcus: nihil circa administrationum augmenta Praeter pauca novari perpessus: numquam erigens cornua Militarium. 2. Nec sub eo dux quisquam cum clarissimatu provectus est. Erant enim, ut nos quoque meminimus, Perfectissimi r nec occurrebat magistro equitum pro inciae rector, nec contingi ab eo civile hegotium permittebat. Sed cunctae castrenses et Ordinariae potestates, ut honorum omnium apicem, priscae reverentiae more praesectos semper suspexe re praetorio. 3. In conservando milite nimium cautus et examinator meritorum nonnumquam subscruPs

242쪽

sus, palatinas dignitates velut ex quodam tribuens

perpendiculo: et sub eo nemo celsum aliquid acturus in regia, repentinus adhibitus est vel incognitus: sed qui post decennium Ossiciorum magisterium, vel largitiones , vel simile quidquam esset recturus, apertissime noscebatur. Valdeque parum contigerat, ut Μi- . litarium aliquis ad civilia regenda transiret: contraque non nisi pulvere bellico indurati praeficiebantur armatis. l. Doctrinarum diligens adfectator: sed cum a rhetorica per ingenium desereretur obtunsum. ad versificandum transgressus, nihil operae pretium fecit. 5. In vita parca et sobria, edendi potandique moderatione valetudinem ita retinuit firmam, ut raros colligeret morbos, sed eos non procul a vitae perieu- Iisi id enim evenire corporibus a Iascivia demotis et Iuxu, diuturna experimenta et probationes medendi monstrarunt. 6. Somno contentus exiguo, cum id posceret tempus et ratior perque spatia vitae longis- alma impendio castus, ut nec mare ministro saltem suspicione tenus posset redargui; quod crimen, etiamsi non invenit malignitas, fingit in summarum licentia potestatum. 7. Equitandi et iaculandi, maximeque perite dirigendi sagittas, artiumque armaturae pede stris perquam scientissimus. Quod autem nec terrisse umquam nares in publico, nec spuisse, nec tr-stulisse in partem alterutram vultum aliquando visus est, nes Pomorum quidquam, quoad vixerat, gustaverit, ut dicta saepius praetermitto. 8. Dinumeratis carptim honis, quae scire potuimus , nunc ad explananda eius vitia veniamus. Cum esset in negotiis Ediis principibus mediis comparandus, si adsectatae dominationis ansam quamdam salsam reperisset aut levem, hanc. sine fine scrutando, fasque eodem loco ducens et nefas , Caligulae, et Domitiani et Commodi immanitatem facile superabat: quorum aemulatus saevitiam inter imperandi exordia, cunctos.

243쪽

sanguine et genere se contingentes turpiter interemit. 9. Addebatur miserorum aerumnis, qui rei maiestatis imminutae vel laesae deserebantur, acerbitas eius et iracundae suspiciones, in huiusniodi cuncta distentae. Et si quid tale increpuisset, in quaestiones aerius ex- aurgens quam eiviliter, spectatores adponebat his litibus truces r mortemque Iongius in puniendis quibusdam, si natura Permitterset. contabatuT extendi: in huiusmodi controversiarum Partibus etiam Gallieno s rocior. 10. Ille enim perduellionum crebris verisque

adpetitus insidiis, Aureoli, et Posthumi, et Ingenui, et Vὰentis cognomento Thessalonici, aliorumque plurium , mortem factura crimina aliquoties lenius vindicabat: hic etiam facta vel dubia adigebat videri certissima vi nimia tormentorum. 11. Iustumque in eiusmodi titulis capitaliter oderat, cum maxime id ageret, ut iustus existimaretur et clemens. Et tamquam ex arida silva volantes scintillae, nato leni ventorum adusque discrimina vicorum agrestium incohibili cursu perveniunt, ita ille quoque ex minimis causis malorum congeries excitabat, Marci illius dissimilis Principis Verecundi, qui, cum ad imperiale culmen in Syria Cassius surrexisset, epistolarum fascem ab eo ad eonscios missum, perlatore capto sibi oblatum, illico signatum exuri praecepit, agens adhuc in Illyrico, ne insidiatoribus cognitis, invitus quosdam habere posset Ossensus. 12. Utque recte sentientes quidam arbitrabantur, virtutis erat potius indicium magnae, imperio

eumdem Constantium sine cruore cessisse, quum vindicasso tam inclementer. 13. Ut Tullius quoque docet, crudelitatis increpans Caesarem in quadam ad Nepotem epistola: Neque enim quiquam aliud eat δε- Iicitas, inquit, nisi honestarum rerum prosperita1. Vel ut alio modo definiam: Felieitas est fortuna amiutrix consiliorum honorum: quibus qui non utitur,fetia erae nullo pacto potest. Ergo in perditia impiisque

244쪽

eonsiliis, quilua Caeaar usus erat, nulla potuit ieitas. Felieiorque meo iudieio Camillus exsulans, quam temporibus iisdem Manlius, etiamsi sid quod eupierat regnare. potuisaei. 14. Id Ephesius quoquo

Heraclitus adserens monet, et ab inertibus et ignavis. eventus variante fortuna, superatos aliquoties viros fuisse praestantes: illud vero eminere inter praeci-Puas laudes, cum potestas in gradu, velut sub tua'm missa nocendi saeviendique cupiditate et irascendi, in arce victoris animi tropaeum erexit gloriosum.15. Ut autem in externis bellis hic Prineeps suis

saucius et adflictus: itaprospere succedentibus pugnia civilibus tumidus, et intestinis ulceribus rei publicaosanie perfusus horrenda: quo Pravo proposito magis quam recto Vel usitato, triumphales arcus ex es Provinciarum sumptibus magnis erexit in Galliis et Pannoniis, titulis gestorum adfixis .... a quoad Stare poterunt, monumenta lecturis: 16. Uxoribus, ae spardonum gracilentis Vocibus, et palatinis quibusdam nimium quantum addictus, ad singula eius verba plaudentibus, et, quid ille aiat vel neget, ut adsenuri possint, observantibus.

I. Augebat etiam amaritudinem temporum flagitatorum rapacitaes inexpleta, plus odiorum ei quam pecuniae conferentium. Hocque multis intolerantius videbatur, quod nec causam aliquando audivit, nec provinciarum indemnitati prospexit, cum multiplic tis tributis et vectigalibus vexarentur. Eratque super his adimere facilis, quae donabat.18. Christianam religionem absolutam et simplicem anili super titione confundens : in qua scrutanda per-Plcxius, quam componenda gravius, excitavit discidia plurima; quae progressa fusius aluit concertationaverborum: ut catervis antistitum iumentis publicia

vitro citroque discurrentibus per synodos, quas ad

245쪽

pollant, dum ritum Omnem ad suum trahere conantur arbitrium, rei vehiculatriae Succideret ner DA..19. Figura tali situque membrorum: subniger, luce oculorum edita, cernensque acutum, molli capillo, rasis adsidue genis lucentibus ad decorem, adusque pubem ab ipsis colli confiniis longior, brevissimis crulibus et incurvis: unde saltu valebat et cursu. 20. Pollinctum igitur corpus defuncti, conditumque in loculis, Iovianus etiam tum protector domesticus, cum regia Prosequi pompa Constantinopolim usque iussus est, prope necessitudines eius humandum.

ut pi incipibus solui, annonae militaris Osserebantur in disia, ut ipsi nominant, proba, et animalia publica monstrabantur, et ex usu crebrescebant Occursus: quae et alia horum similia, eidem Ioviano imperium quidem, sed et cassum et umbratile ut ministro rerum funebrium portendebant.

AMMIANI MARCELLI

RERUM GESTA Ru M

246쪽

co ΝS TAXTIUS ET IULIANUS. 36l. Ias

e ror rea Orclinat, variis exterorum gentrum Iegationi a --ἐιur. VII. Deseriptio Thriacturum, et sinus Pontici. regionumque ue nationaem Ponto recliueentium. VIII. Iulianis 'nueta

haec in diversa parte terrarum fortunae struunt volubiles crusus, Iulianus inter multa, quae perillyricum agitabat, eatu 'in tiaratur adsidue, avesque suspiciens, praescire festinabat accidentium finem: Aod responsis umbiguis et obscuris haerebat Iutur rum incertus. 2. Eique tandem haruspicinae peritus Aprunculus, Gallus orator, Promotus rector postra Narbonpi sis, nuntiavit eventus, inspectu iecoris, ut aiebat ipse, praedoctus, quod operimento duplici viderat tectum. Cumque ille timeret, ne cupiditati suae congruentia fingerentur, atque ideo maestus, omen multo praesentius ipse conspexit, quod excessum Conatantii clare monstrabat. Eodem enim Puneso, quuidem obierat in Cilicia, lapso milite, qui se insessurum equo dextra manu erexit, humique Prostrato, exel marit illico audientibus multas, ceciὼsse, qui eum ad culmen evexit. a. Fixa tam n firmitate consistens, intra terminos Daciae se eontinebat, sie quoque plurima pertimescens. Nec enim cautum ducebat 'eoniniecturis eredere, sorsitan in contrarium erupturis.

247쪽

II. 1. Inter quae tam suspensa, advenere subito missi ad eum legati, Theolaiphus atque Aliguidus, desunctum Constantium nuntiantes, addentesque, quod

eum Voce SVPrema Successorem suae fecerit potestatis. 2. Qua re cognita, post exemptos periculorum aestus, et bellicarum sollicitudinum turbas imminen-les elatus, iamque Vaticiniis credens, et celeritatem ne otiis suis aliquoties profuisse expertus, edixit iter in Thracias: motisque propere signis emensa declivitate Succorum, Philippopolim petiit Eumolpiada veterem, alacri gradu sequentibus, quos duxerat, Cun etis. 3. Advertebant enim imperium, quod ereptum ibant cum ultimorum metu discriminum, praeter spem Ordinario iure concessum . Utque solet fama noritates numere, properabat exinde sublimior, ut quodam Triptolemi curru, quem Ob rapidos circumgressus ae viis serpentibus et pinnigeris sabulosa vetustas imponit: Deroue terras et maria sormidatus, nullis obstan-

tibus muris, Heracleam ingressus est Perinthum.

Quo apud Constantinopolim mox comperto, enunc e-batur aetas Omnis et sexus tamquam demissum aliquem Vissura de caelo. Exceptus igitur tertio Iduum Decembrium verecundis senatus ossiciis, et popula rium consonis plausibus, stipatusque armatorum et togatorum agminibus, velut adie ducebatur omnium oculis in eum non modo contuitu destinato, sed cum admiratione magna defixis. 5. Somnio enim Dropius videbatur, adultum adhuc Iuvenem, eXaguo corpore, factis praestantem ingentibus, post cruentos' exitus regum et gentium; ab urbe in urbem Inopina velocitate transgressum, quaqua incederet, acceSSIO ne opum et virium nanimae instar cuncta facilius Occupasse: principatum denique deserente nutu caelesti absque ulla publicae rei suscepisse iactura. III. 1. Brevi deinde Secundo Sallustio, promoto Praefecto praetorio, Summam quaestionum agitanda

248쪽

rum ut fido commisit: Μamertino, et Arbetione, et Agilone atque Νevita adiunctis, itidemque Iovino magistro equitum per lilyricum recens privecto. 2. Res

omnes transgressi Chalcedona, praesentibus Iovianorum Herculianorumque principibus et tribunis, causas vel ementius aequo bonoque spectaverunt, Praeter Paucas, in quibus veritas reos nocentissin os offerebat. 3. Et Palladium primum ex ma suo ossiciorum in Britannos exterminarunt, suspieione tenus insimulatum, quaedam in Gallum composuisse apud Constantium, dum sub eodem Caesare ossiciorum esset magister. q. Dein Taurum ex praefecto praetorio in exsilium egere Vercellum: cuius factum apud iudices iustorum iniustorumque distinctores videri potuit Veniae plenum. Quid enim deliquit, si ortum turbinem veritus, ad tutelam Ρiqncipis sui confugit 3 Et acta super eo gesta non sine magno Iegebantur horrore, cum id voluminis publici eontineret exordium: Conmaulatu Tauri et FIorentii, indueto sub praeconibus Tauro. b. Ad exitium itidem etiae Ρentadius traheb lur: cui id obiectum est, quod a Constantio missus notis excepit, quae propinquante pernicie super multis interrogatus responderat Gallus. Sed cum se iuste defenderet, tundem abiit innoxius. 6. Iniquitate simili Florentius tunc magister omesorum, Νigriniani filius, contrusus est in insulam Dalmatiae Boas.

Alter enim Florentius, ex praefecto praetorio consul etiam tum, rerum mutatione subita territus, cum coniuge periculis exemptus diu delituit, nec redire ante mortem potuit: cupitis crimine tamen damnatus est absens. I. Ρari sorte Euagrius, Comes rei privatae, et Saturninus ex cura palatii, et Cyrinus ex notario, portati sunt in exsilium. Ursuli vero necem largitionum Comitis ipsa mihi videtur nesse Iustitia, Imperaturem arguens ut ingratum. Cum enim Caesar in par tes mitteretur occiduas omni tenacitate stringendus,

249쪽

a42 AMMIANI MARCELLINI XXII, 3. q.

nullaque potestate militi quidquam donandi delata, ut

pateret ad motus asperior exercitus; hic idem Ursu- Ius datis litteris ad eum, qui Gallicanos tuebatur thesauros, quidquid Posceret Caesar, procul dubio iusserat dari. 8. Quo exstincto, Cum maledictis exsecrationibusque multorum se Iulianus Sentiret expositum, impurgabile crimen excusari posse existimans, absque conscientia sua hominem adfirmabat Occisum, praetendens, quod eum militaris ira delevit, memor quae dixerat, ut ante retulimus, cum Amidam vidisset excisam. 9. Ideoque timidus videbatur, vel parum intel- Iigens, quid conveniret, cum Arbetionem semper ambiguum et praetumidum lus quaestionibus praefecisset, aliis specie tenus cum principiis legionum praesentibus, qheni Primum omnium saluti suae norat obiectum,ut decuit victoriarum civilium participem fortem. 10. Et quamquam haec, quae retulimus, Pius displicuere fautoribus; sequentia tamen severitatis recto vigore sunt gesta. ll. Apodemium cnim ex agente in rebus, quem in Silvani necem et Galli effrenatius arsisse docuimus, Paulumque notarium cognomento Cate. nam, cum multorum gemitu ti Ominandum, vivos DXustos, qui sperari debuit, oppressit eventus. 12. Eusebium super his, cui erat Constantiani thalami cura commissa, alte spirantem et dirum addixere poenae Ietali: quem ab ima sorte adusque iubendum Impera tori paene elatum, ideoque insolerabilem, humanorum spectatrix Adrastia, aurem quod dicitur vellens, monerisque, ut caStigatius Viveret, reluctantem Praecipitem tamquam e rupe quadam egit eXcelsa.

IV. l. Conversus post haec Princeps ad Palatinos, omnes Dinnino qui sunt, quique esse possunt, non ut philosophus indagandae veritatis pro sessor. 2. Laudari enim poterat, si saltem moderatos quosdam, licet Paucos, retinuisset, morumque Probitate compertos. Namque fatendum est, pleramque eomun partem ri- Iu Goc 'lib

250쪽

Horam omnium seminarium effusius esuisse, ita ut rempublicam iniicerent cupiditatibus pravis: plusque exemplis, quam peccandi licentia laederent multos. 3. Ρasti enim ex his quidam templorum spoliis, ot lucra ex omni odorantes occasione, ab egestate infima ad saltum sublati divitiarum ingentium, nec largiendi, nec rapiendi, nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena invadere semper adsuefaeti. g. Unde fluxioris vitae initia pullularunt, et periuria, et nullus existimationis respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat. b. Inter quae ingluvies Et mrgites crevere praerupti conviviorum, et pro victorialibus epulares triumphi: ususque abundantea

serici et textiles auctae sunt artes, et culinarum sollis citior cura: et ambitiosa ornatarum domorum exquisita sunt spatiar quorum mensuram si in agris consuIQuintius possedisset, amiserat etiam post dictaturam gloriam paupertatis. 6. Quibus tam maculosis accessere fiagitia disci-.

Plinae castrensis, cum miles cantilenas meditaretiar pro iubilo molliores: et non saxum erat, ut antehac,

armato cubilo, sed pluma et flexiles laetulli, et graviora gladiis pocula, testa enim bibere iam pudebat: et

quaerebantur Redea marmoreae, cum scriptum sit in

antiquitatibus, Spartanum militem coercitum aeriter, quod procinctus tempore ausus sit videri sub tecto. I. Adeo autem serox erat in suos illis temporibus mistes et rapax; ignavus vero in hostes et fractus, ut per ambitiones otiumque opibus partis, auri et lapillorum varietates discerneret seientissime, contra quam recens memoria tradit. 8. Νotum est enim, sub Maximiano Caesare vallo regis Persarum direpto, grega rium quemdam post sacculum Parthicum, in quo erant margaritae, repertum, proiectis imperitia gemmis, abisse pellis nitore solo contentum.

L Evenerat iisdem diebus, u4 ad demendum Im-

SEARCH

MENU NAVIGATION