Ammiani Marcellini quae supersunt accedunt auctoris ignoti de imperatoribus excerpta

발행: 1835년

분량: 578페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

callida semper in fraudes, sollemnium in specie seri, rum, iisdem publicanis secum ad suburbana perductis, opus iusserat irrequietis laboribus eoia summari: et septem diebus totidem stadia molibus iactis in mare, solo propinquanti terrae sunt vindicata. Quo cum vehiculo ingressa, errare ait Rhodios, insularum non continentis portorium flagitantes. 2. His accedunt altis sublata fastigiis templar in-ler quae eminet Serapeum, quod, licet minuatur exilitate verborum, atriis tamen columnatriis amplissimis, et spirantibus signorum figmentis, et reliqua operum multitudine ita est exornatum, ut post Capitolium, quo se venerabilis Roma in aeternum attollit, nihil Orbis terrai iam ambitiosius cernat. 13. In quo bibliothecae fuerunt inaestimabiles: et loquitur monumento Tum veterum Concinens fides, septingenta voluminum

millia, Ptolemaeis regibus vigiliis intentis obmposita, bello Alexandrino, dum diripitur civitas sub dictatore

Caesare, conna asse

q. Canopus inde duodecimo disiungitur Iapide:

quem, ut priscae memoriae tradunt, lenelai guberna. tor sepultus ibi cognominavit. Hactenus impendio Iocus et deversoriis laetis eXstruetus, auris et salutari temperamento perstabilis: ita ut extra mundum no-Strum morari se quisquam arbitretur in illis tractibus agens, cum saepe aprico Spiritu immurmurantes audierit ventos.

15. Sed Alexandria. Ipsa non sensim, ut aliae U Bes, sqd inter initia prima aucta per spatiosos ambitus, internisque seditionibus diu aspere Ialigata, ad ultimum multis post annis Aureliano imperium agente, civilibus iurgiis ad certamina interneciva prolapsis, dii utisque moenibus, antisit regionis maximam partem, quae Hruchion adpellabatur, diuturnum praestantium hominum domicilium. 16. Undg Aristarchus grammaticas rei donis excellens. et Herodianus artium

282쪽

minutissimus sciscitator, et Saccas Ammonius Plotini magister, aliique plurimi scriptores multorum in litteris nobilium studiorum: inter quos Chalcenterus eminuit Didymus, multiplicis scientiae scriptis memorabilis: qui in illis sex libris, ubi nonnumquam ilia perfo- 'cte Tullium reprehendit, sillographos imitatus scriptores maledicos, iudicio doctarum aurium incusatur, ut immania Dementem leonem putredulis vocibus e nis catulus longius circumlatrans. 17. Et quamquam Veteres, cum iis, quorum memini, floruere complures, tamen ne nunc quidem in stadem urbe doctrinae variae silent: nam et disciplinarum magistri quodammodo spirant, et nudatur ibi geometrico radio, quidquid reconditum latet, nondumque apud eos penitus exaruit musica, nec harmonia contieuit, et recalet apud quosdam adhuc licet raros, consideratio mundani motus et siderum, doctique sunt numeros haud pauci: super his scientiam callent, quae fatorum vias . ostendit. 18. Medicinae rhitem, cuius in hac vita nostra nec parca nec sobria desiderantur adminicula crebra, ita studia augentur in dies, ut, licet opus ipsum redoleat, pro omni tamen experimento sussciat medico ad commendandam artis auctoritatem, si Alexandriae se dixerit eruditum: et haec quidem hactenus.19. Sed si intelligendi divini aditionem multiplicem,

et praesensionum originem mente vegeta quisquam voluerit replicare, per mundum omnem inveniet mathemata huiusmodi ab Aegypto circumlata. 20. Hic primum homines longe ante alios ad varia religionum incunabula sui dicitur) pervenerunt, et initia prima

sacrorum caute tuentur, condita scriptis arcanis. 2l.

Hac institutus prudentia Pythagoras, colens secretius deos, quidquid dixit aus voluit, auctoritatem esse instituit ratam, et semur suum aureum apud Olympiam saepe monstrabat, et cum aquila colloquens subindei visebatur. 22. Hinc Anaxagoras Iapides e caelo la-

283쪽

ara AMMIAΝI MARCELLINI XXII, 16.

psuros, et putealem limum contrectans, tremores futuros praedixerat terrae. Et Solon sententiis adiutus Aegypti sacerdotum, latis iusto moderamine legibus Romano quoque iuri maximum addidit firmamentum: ex his fontibus per sublimia gradiens sermonum amplitudine Io fis aemulus Platon visa Aera pto, militavit sapientia gloriosa.

23. Homines autem Aegyptii plurique subfuscussaunt, et atrati, magisque maestiores, gracilμnti et arbdi, ad singulos motus excandescentes, controverSi, et Teposcones acerrimi. Erubescit apud eos, Si quis non infitiando tributa, plurimas in corpore ribiees ostendat. Et nulla tormentorum vis inveniri adhuc tuit, quae obdurato illius tractus latroni invito elicere Potuit, ut nomen proprium dicat. 2 . Id autem notum est, ut annales veteres mon strant, quod Aegyptus omnis sub Rmicis erat antea rΘ-gibus: sed superatis apud Actium bello navali Antonio et Cleopatra, provinciae nomen necepit ab Octaviano Augusto possessa. Aridiorem Libyam supremo Apionis regis consequuti sumus arbitrio: CyrynRs eum rosiduis civitatibus Libyae Pentapoleos, Ptolemaei Ibberalitate suscepimus. Evectus longius, ad ordinem

remeabo coeptorum.

AMMIANI MARCELLINI

RERUM GESTARUM

284쪽

l. Haec eo anno, ut Praetereamus negotiorum minitias, agebantur. Iulianus vero iam ter consul adscito in collegium trabeae Sallustio praefecto per Gallias, ruater ipse amplissimum inierat magistratum: et viisebatur novum, adiunctum esse Augusto privatum, quod post Diocletianum et Aristobulum nullus meminerat gestum. 2. Et licet accidentium varietatem sollicita mente praecipiens, multiplicatos expeditionis adparatus flagranti studio perurgeret: diligentiam in men ubique dividens, imperiique sui memoriam magnitudine operum gestiens propagare, ambitiosum quondam apud Hierosolym*ni templum, quod post multa et interneciva certaminn, obsidente Vespasi no, posteaque Tito, aegre est expugnatum, instaurare sumptibus cogitabat immodicis: negotiumque matu randum Alypio dederat Antiochensi, qui olim Britan Ilias curaverat pro praefectis. 3. Cum itaque rei ideia fortiter instaret AIypius, luvaretque provinciae mereri metuendi globi flammarum prope sundamenta crebris

adsultibus erumpentes, fecere Iocum exustis aliquo ties operantibus inaccessum: hocque modo elemento destinatius repellente, cessavit inceptum. q. Iisdem diebus legatos ad se missos ab urbe Minterna, elare natos meritisque probabilis vitae com pertos, Imperator honoribus diversis ad Hir et Apro,nianum Romae decrerat esse praefectum, Octavianum Proconsulom Africae, Venusto vicariam commisit

spmae; Rufinum Araciunt cornit i Orienus in Ioeum

285쪽

a 'inculi sui Iuliani recens defuncti provexit. 5. Quibus, ut convenerat, Ordinatis, terrebatur omine quodam sui docuit exitus) praesentissimo. Felice enim Iargitionum Comite profluvio sanguinis repente exstincto, eumque Comite Iuliano sequuto, vulgus Publicos contuens titulos, Felicem Iuliamina Augustumque pronuntiabat. Praecesserat aliud saevum. 6. Namque Kalendis ipsis Innuariis adscendente eo gradiIe Gunii templum, e sacerdotum consortio quidam caeteris diuturnior, nullo pulsante concidit, animamque insperato casu emavit: quod adstantes incertum per imperitiam, an adulandi cupiditate, memorabant Consulum seniori portendi nimirum Sallustio: sed, ut ad-Paruit, non aetati, sed potestati maiori interitum propinquare monstrabatur. I. Super his alia quoque minora signa subinde, quid accideret, Ostendebant. Inter ipsa enim exordia procinctus Parthici disponendi, nuntiatum est Constantinopolim terrae pulsu vibratam: quod horum poriti minus laetum esse pronuntiabant, aliena pervadere molienti rectori. Ideoque intempestivo conatu desistere suadebant: ita demum haec et similia contemni oportere firmantes, cum irruentibus armis externis lex una sit et perpetua, salutem omni ratione defendere, nihil remittente ri moris.

Iisssem diebus nuntiatum est ei per litteras, Romae super hoc bello libros Sibyllae consultos, ut iusserat, Impetatorem eo anno discedere a lamitibus suis aperto prohibuisse responso. II. 1. Inter haec tamen legationes gentium plurimarum auxilia pollicentium, liberaliter susceptae remittebantur, speciosa fiducia Principe respondente,

nequaquam decere adventiciis adiumentis rem Vindicari Romauiam, cuius opibus foveri conveniret amicos et socios, si auxilium eos adegerit necessitas implorare. 2. Solum Arsacem monuerat Armeniae regem,

ut collectis copiis validis iubenda opperiretur, quo

286쪽

sndere, quid deberet urgere, Propere cogniturus.

Proinde, cum primam consultae rationes copiam prae . huissent, rumore Pine curso hostiles occupare properans terras, nondum adulto vere, missa per militares numeros expeditionali tessera, cunctos transire iussit Euphraten. 3. Quo comperto, Omnes evolant ex hibernis, transmissoque sui textus docebat scriptorum dispersi per stationes varias, adventum Principis exspectabant. Ipse autem Antiochiam egressurus, Heliopoliten quemdam Alexandrum Syriacae iurisdictio-rii praesecit, turbulentum et saevum: dicebatque, non illum meruisse; sed Antiochensibus avaris et contumeliosis huiiusmodi iudicem convenire. q. Cumque eum profecturum deduceret multitudo promiscua, itum felicem reditumque gloriosum exoptans, orans que ut deinde placabilis esset et leniore nondum ira, quam. ex compellationibus et probris conceberat, emollita, loquebatur asperius, se esse eos adserens postea non Visurum. 5. Disposuisse enim aiebat, hiemandi gratia pur compendiariam riam, consummato Ciliciae reversurum: scripsissequs ad Memorium prassidem, ut in eadem urbe cuncta AIbI. congrua pararentur; et hoc haud diu postea con- Corpus namque eius illuc relatum, exsequiarum humili pompa in suburbano sepultum est, ut ipse

mandarat.

6. Iamque apricante caelo, tertio Νοnas Μartias profectus, Hierapolim solitis itineribus venit: ubi cum introiret civitatis capacissimae portas, sinistra Porti cus subito lapsa,. subter tendentes quinquaginta miIi- tes, eXceptis plurimis vulneratis, tignorum' tegularum que pondere magno collisit. I. Unde contractis copiis omnibus, Μesopotamiam tam propere signa commo .vit, ut fama de se nulla praeversa id enim curatius observarat, improvisus Assyrios occuparet. Denique,

cum exercitu et Scythar- auxiliis Eliphrate navali

287쪽

ponte transmisso, Venit a I Batnas municipium Osdroenae, ibique illaetabile portentum ossendit. 8. Cum enim calonum frequens multitudo ad suscipiendum consuete pabulum Prope acervum palearum stetisset impendio celsum, hoc enim modo per regiones illas tales species construuntur): rapientibus multis quassata congeries inclinata est, parique exitio quinquaginta obruit homines mole maxima ruinarum. III. l. Maestus exinde degressus venit cursu propero Carras, antiquum oppidum, Crassorum et Romani exercitus aerumnis insigne: unde duae ducentes Persidem viae regiae distinguuntur, laeva per Adi benam et Tigridem, dextera por Assyrios et Euphraten. 2. Ibi moratus aliquot dies, dum necessaria Parat, et Lunae, quae religiose per eos dolitur tractus, ritu locorum fert sacra, dicitur ante aras, nullo arbitrorum admisso, Occulte paludamentum Purpureum propinquo suo tradidisse Procopio, mandasseque arripero fidentius principatum, si se interissse didicerit apud Parthos. 3. Ilic Iuliani qiuescentis animus agitatus insomniis, eventurum triste aliquid praesagiebat. Quocirca et ipse, et visorum interpretes praesentia contemplantes, diem sequuturum, qui erat quartum decin uni Kal. Apriles, Obseriari debere pronuntiabant. Verum, ut compertum est Postea, hac eadem nocte Palatini Apollinis templum, praesecturam re- Uente Aproniano, in Urbe conflagrarit ueternae: ubi, ni multiplex luvisset auxilium, etiam Cumana carmina consumpserat magnitudo flammarum. . Post quae ita digesta, agmina et commeatus omnis generis disponenti, procursatorum adventu anhelantium etiam tum indicatur, equestres hostium turmas 'ricino limite quodam perrupto avertisse subito

praedas. 5. Cuius atrocitate mali perculsus, illico, ut ante cogitaverat, triginta millia lectorum militum eidem commisit Procopio, tuncto ad parilem potestatem

288쪽

IULIANUS. 363. 282

Sebistiano comite ex duce Ae pti: iisdeinque praecepit, ut intra Tigridem interim agerent, vigilanter

omnia servaturi, ne quid inopinum ex incauto lateruoriretur, qualia multa saepe didicerat evenisse: man. dabatque eis, ut, si fieri potius posset, regi sociarentur Arsaci: cumque eo per Corduenam et Moxoenam, Chiliocomo uberi Μediae tractu, partibusque aliis Praestricto cursu vastatis, apud Assyrios adhuc agenisti sibi concurrerent, necessitatum articulis adsuturi. 6. His ita ordinatis, ipse exitu simuIato per Ti. grim, quod iter etiam re cibaria de industria iusserat instrui, flexit dextrorsus: et quieta nocte emensa, mane iumentum, quo Veherentur ex usu, poposcit: oblatusque ei equus Babylonius nomine, ictu torminis consternatus, dum dolorum impatiens volvitur, auro lapillisque ornamenta distincta conspersit. Quo Ostento laetior exclamavit, plaudentibus proximis, Babylona humi procidisse, ornamentis omnibus apoliatam. 7. Et paullisper detentus, ut omen per hostias litando firmaret, Davanam Venit castra praesidiaria, unde Oreus Helias fluvius funditur in Euphraten. Hic corporibus cibo curatis et quiete, Po5tridie ventum est ad Callinicum, munimentum robustum et commercandi opimitate gratissimum: ubi ante diem sextum Kal. , quo Romae Μatri deorum pompae celebrantur anna-Ies, et carpentum, quo Vehitur simuIacrum, Almonisnndis ablui perhibetur, sacrorum sollemnitate prisco more completa, Somno per otium capto, exsultans pernoctavit et laetus. 8. Luce vero sequuta profectus exinde per supercilia riparum fluvialium, aquis adulescentibus undique conVenis, cum armigera gradiens manu, in statione quadam sub pellibus mansit: ubi saracenarum reguli gentium genibus supplices nixi, oblata ex nur' e Ona, tamquam mundi nationuniqua suarum dominum adorarunt, suscepti gratanter, ut ad

surta bellorum ηdpositi. Dugique bos alloquitur,

289쪽

2M AMMIANI MARCELLINI XXIII, 3. q.

Xerxis illius potentissimi regis instar classis advenit, tribuno Const tiano cum Comite Lucilliano ductante, quae latissimum flumon Euphraten artabat: in qua

mille erant onerariae naves ex diversa trabe contratae, commeatus abunde serentes et tela Et obsidiona-Ies machinas: quinquaginta aliae bellatrices, totidenique ad compaginandos necessariae Pontes. IV. 1. Re ipsa admoneor, breviter, quantum mediocre potest ingenium, haec instrumentorum generuignorantibus circumscripte monstrare: et ballistae figura docebitur prima. 2. Ferrum inter axiculos duos firmum compaginatur et vastum, in modum regulae maioris extentum: Cuius ex volumine tereti, quod in medio pars polita componit, quadratus eminet stilus extentius, recto Canalis angusti mentu cavatus, et hac multiplici chorda nervorum tortilium alligatus: eique cochleae duae ligneae cDniunguntur aptissime, qua Tum prope unam nil sistit artifex contemplabilis, et subtiliter adponit in temonis cavamine sagittam Iigneam spiculo maiore conglutinatam hocque facto Dincinde validi iuvenes versant agiliter rotabilem flexum. 3. Cum ad cXtremi tytem nervorum acumen venerit summum, percita interno pulsu a bnllista eX. oculis avolat, interdum nimio ardoro scintillans: et evenit saepius, ut, antequam telum cernatur, dolor letale minus agnoscat. q. Scorpionis autem, quem adpellant nunc Onagrum, huiusmodi forma est. Dolantur ines duo quernei veI ilicet, cur anturque mediocriter, ut prominere videantur in g as, hique in modum serratoriae machinae connectuntur, ex utroque latere patentius perforati : quos inter per cavernas funes colligantur robusti, compagem, ne dissiliat, continentes. ' b. Ab hac medietate restium ligneua stilus exsurgens obliquus,ot in modum iugalis temonis erectus, ita nervorum

nodulis implicatur, ut altius tolli possit et inclinari:

290쪽

summitatique eius unci ferrei copulantur, e quibus pendet stuppea vel ferrea funda: cui ligno fulmentum prosternitur ingens, cilicium paleis confertum minutis, validis nexibus illigatum, et locatum super congestos caespites vel Iatericios aggeres. Nam muro saxeo huiusmodi moles imposita, disiectat quidquid in-

venerit subter, concussionΘ ViOIenta, non Ponaea'e. 6.

Cum igitur ad concertationem ventum fuerit, Iapide rotundo fundae imposito, quaterni altrinsecus iuvenes repagula, quibus incorporati sunt funes explicantes, retrorsus stilum paene supinum inclinant: itaque demum sublimis adstans magister, elaustrum, quod εο- tius operis continet vincula, reserat malleo forti percussum: unde absolutus ictu volueri stilus, et mollitu-- dine offensus cilicii, saxum contorquet, quidquid incurrerit,. collisurum. I. Et tormentum quidem ad- Pellatur ex eo, quoa omnis explicatio torquetur: scorpio autem, quoniam aculeum desupeae habet erectum rcui etiam onagri vocabuIum indidit aetas novella ea re, quod asini feri cum venatibus agitantur, ita eminus Iapides post terga calcitrando emittunt, ut Perso-rent pectora sequentium, aut perfractis ossibus casita ipsa displodant. , 8. Hinc ad arietem veniemus. Eligitur abies vesornus excelsa, Cuius summitas duro ferro concluditur et prolixo, arietis emciens prominulam speciem, quae forma huic machinamento vocabulum indidit: et sic suspensa utrimque transversis asseribus et ferratis, quasi ex lance, vinculis trabis alterius continetur: eamque, quantum mensurae ratio patitur, multitudo retro repellens, rursus ad obvia quaeque rumpenda protrudit ictibus validissimis, instar adsurgentis et eaedentis arietis. Qua crebritate velut reciproci fulminis impetu aedificiis scissis in rimas, concidunt structurae laxatae murorum. 9. Hoc genere operis, si fuerit exserto vigore discussum, nudatis defensori

SEARCH

MENU NAVIGATION