장음표시 사용
291쪽
bus, ideoque solutis obsidiis, civitates munitissimae
10. Pro his arietum meditamentis iam crebritate despectis, conditur machina scriptoribus historicis nota, quam Helepolim Graeci cognominamus: cuius opera diuturna Demetrius Antigoni filius regis, Rhodo . aliisque urbibus oppugnatis Poliorcetes est adpellatus. 11. Aedificatur autem host modo. Testudo 'compaginatur immanis, axibus roborata Iongissimis, ferreisque claris aptatae et contegitur coriis bubulis virgarumqua recenti textura, atque limo adsperguntur eius suprema, ut nammeos detrectet et missiles casus. 12. Conseruntur autem eius frontalibus tri- Eulcae cuspides praeacutae, ponderibus ferreis graves,
qualia nobis pictores Ostendunt fulmin vel fictores, ut, quidquid petierit, aculeis exsertis abrumpat. 13. Hanc ita validam molem rotis ee lanibus regens numerosus intrinsecus miles, languidiori murorum paruviribus admovet concitis: et, nisi desuper propugnantium valuerint vires, collisis Parietibus aditus pates eii ingentes. 1 . Malleoli autem, teli genus, figurantur hac specier Sagitta est cannea, inter spiculum et arundinem multifido ferro coagmentata, quae ih muliebris coli
formam, quo nentur lintea stamina, concavatur Ventre subtiliter et plurifariam patens, atque in alveo ipso
ignem cum aliquo suscipit alimento. II. Et si emissa Ientius arcu invalido sictu enim rapidiore exstinguitura haeserit usquam, tenaciter eremat, aquisque Coninspersa acriores excitat aestus incendiorum, nec re. medio ullo, qusim superiacto Pulvere consopitur. Hactenus de instrumentis muralibus, e quibus Pauea sunt dicta: nunc ad rerum ordinem revertamur.
V. 1. Adscitis Saracenorum auxiliis, quae animis obtulere promptissimis, tendens Imperator agili gradu, Cercusium principio meusis Aprilis ingressus eat,
292쪽
mnnimentum tutissimum, et labre Politum: cuiust moenia Abora et Euphrates ambiunt numina, vel spatium insulare fingentes. 2. Quod Diocletianus exs-guum antehac et suspectum, muris turribusque circumdedit celsis, cum in ipsis barbarorum confiniis interiores limites ordinaret, no vagarentur Per Syriam Persae, ita ut paucis ante annis cum magnis provinciarum contigerat damnis. 3. Νamque, cum Anti chiae in alto silentio, scenicis ludis mimus cum uxore immissus, e medio sumpta quaedam imitaretur, popuIO venustate attonito, eoniunx, Nisi gomnus est, inquit, en Persael et retortis plebs universa cervicibus, exacervantia in se tela declinans spargitur passim. Ita ciritais incensa, et obtruncatis pluribus, qui Pacis more palabantur effusius, 'incensisque Iocis finitimis et vastatis, onusti praeda hostes ad Sua remearunt innoxii, Mareade vivo exusto, qui eos ad suorum interitum civium duxerat inconsulte. Et haec quidem Gallieni temporibus evenerunt. 4. Iulianus vero, dum moratur apud Cercusium, ut per navalem Aborae pontem exercitus et omnes sequelae transirent: litteras tristes Sallustii Galliarum praefecti suscepit, orantis suspendi expeditionem in Parthos, obtestantisque, ne ita intempestive, nondum pace numinum exorata, irrevocabile subiret exitium. 5. Ρosthabito tamen suasore cautissimo, fidentius uli tra tendebat: quoniam nulla vis humana vel Virtus meruisse umquam potuit, ut, quod praescripsit satalis ordo, non fiat. Statimque transgressus, pontem avelli praecepit, ne cui militum ab agminibus propriis revertendi fiducia remaneret. 6. Pari sorte hic quoque Omen illaetabile visum est, adparitoris cuiusdam cadaver extentum carnificis manu deleti: quem praefectus Sallustius praesens ea re supplicio capitali damnarat, quod intra praestitutum diem alimentorum
augmentum exhibere pollicitus , casu impediente fru-
293쪽
stratus est. Sed miserando homine trucidato, postri. die advenit, ut ille Promiserat, alia ClasSis abunde ve- .
I. Prosecti exinde Zaitham venimus locum, qui olea arbor interpretatur. Hic Gordiani Imperatoris Iongo conspicuum Vidimus tumulum, cuius actus a pueritia prima, exercituumque felicissimos ductus, et insidiosum interitum digessimus temporo competenti. 8. Ubi cum pro ingenita pietate consecrato Principi Parentasset, Pergeretque ud Durum, desertum Oppidum , Proeul militarem cuneum conspicatus stetit immobilis: eique dubitanti, quid ferrent, Osfertur ab eis immanissimi corporis leo, cum aciem peteret multiplici telorum iactu confossus. . quo Omine Velut certiore iani spectabuli prosperioris elatus, exsultantius incedebat: sed incerto fatu sol lunae aliorsum prorupit eventus. Obitus enim regis portendebatur, sed cuius, orat incertum. 9. Nam et Oracula dubia legimus, quae non nisi casus discrevere postremi: ut fidem vaticinii Delphici, quae post Halyn flumen transmissum, maximum regnum deiecturum praedixerat Croesum: Qt aliam, quae Atheniensibus ad certandum,contra Medos oblique destinaverat mare: sortemque his PO- steriorem Verum quidem, sed non minus ambimam: Aio te Aeacida Romanos vincere posse. 10. Etrusci tamen haruspices, qui comitabantur, gnari prodigialium rerum eum illis procinetum hunc saepe arcentibus non crederetur, prolatis libris exercitualibus ostendebant, signum hoc esse prohibitorium, principique aliena, licri iuste, invadenti contrarium. 11. Sed calcabantur philosophis refragantibus, quorum reverenda tunc erat auctoritas, errantium subinde, et in parum cognitis perseverantium diu. Etenim, ut probabile argumentum ad fidem implendam scientiae suae id praetendebant, quod et Maximiano antehac Caesaricum Narseo Persarum rege laui congressuro, itidem
294쪽
eo et aper ingens trucidati simul oblati sunt, et sup rata gente discessit incolumis: illo minime contemplato , quod aliena petenti portendebatur exitium, et Narseus primus Armeniam Romano iuri obnoxiam occuparat. 12. Sequuto itidem die, qui erat VII. Idus
Aprilis, sole vergente iam in occasum, ex parva nub cula subito aere crassato usus adimitur lucis: et post minacem tonitruum crebritatem et fulgurum, Iovianus nomine miles de caelo tactus cum duobus equis concidit, quos potu satiatos a numine reducebat. 13. Eoque viso harum rerum interpretes arcessiti interrogatique, etiam id vetare procinctum fidentius adfirm. bant, fulmen consiliarium esse monstrantes : ita enim
adpellantur, quae dissuadent aliquid fieri vel suadent, , Ideoque hoc nimis cavendum, quod militem celsi nominis cum bellatoriis iumentis exstinxit: et hoc modo contacta loca nec intueri, nec calcari debere fulgurales pronuntiant libri. 1 . Contra philosophi, candorem ignis sacri repente conspecti nihil significare aiebant, sed esse acrioris spiritus cursum, ex aethere aliqua vi ad inferiora detrusum: aut si exinde praenoscitur aliquid, incrementa claritudinis Imperatori portendi gloriosa coeptanti, cum constet flammas suapte natura nullo obstante ad sublimia convolare.' 15. Peracto igitur, ut ante dictum est, ponte, cunctisque transgresgis, Imperator antiquissimum omniunt ratus est, militem alloqui, sui rectorisque fiducia properantem intrepide. Signo itaque per lituos dato,'
cunucenturiae omnes, et cohortes, et manipuli convenissent, ipse aggere glaebali adsistens, coronaque cel-Rarum circumdatus potestatum, talia ore sereno disseruit, favorabilis studio concordi cunctorum.. 4β. Contemplans maximis viribus et alacritate eos orgere, fortissimi milites, conrionari disposui, docturus ratrone multiplici, non nune primitus, ut matericimussitant, Romanoa penetrasse regna Persidis. Nam
295쪽
288 AMMIΑΝI MARCELLIM XXIII, 5.
que ut Lucullum transeam τeI Pompeium , qui per ALhanos, et Massagetas, quos Alanos nunc adpellamus, hac quoque natione perrupta τidit Caspios Iacus: en fidium norimus Antonii legatum strages per hos tractus innumeras edidisse. 17. Sed ut a retustate dis-redam, haec, quae tradidit recens memoria, replicabo. Traianus, et I .erus, ac Severus hinc sunt digressi ria et ores et tropaeati: redissetque pari splendore iunior Gordianus, cuius monumentum nunc vidimus honora. e, apud Resainam superato fugatoque rege Perflarum,
ni factione Philippi praefecti praetorio, sceleste iurantibus paucis in hoc, ubi sepultus est, loco, vulnera impio cecidisset. Me errarere diu manes ejus inulti, quod relut elaborante iustitia, omnes, qui in eum con spirarere, cruciabilibus interiere suppliciis. 18. Et 'illos quidem voluntas ad altiora propensior subire impulit facinora memoranda: nos vero mireranda recens eaptarum urbium, et inultae caesorum exercituum um-hrae, et damnorum magnitudine3 castrorumque amissiones ad hetec, quae propo3uimus, hortantur, votis omnium sociis, ut medeamur praeteritis, et honorata huius lateris securitate republica, quae de nobis magnisce loquatur posteritas, relinquamus. 19. Adero ubique vobis adiumento numinia sempiterni imperator, et ante8ignanus, et conturmalis ominibus secundis, ut reor. At si fortuna rersabilia in pugna me u3- quam fuderit, mihi vero pro Romano orbe memet vovisse sussciet, ut Curtii Muciique reteres, et clara prosapia Deciorum. Abolanda nobis natio molestissima, cuius in gladiis nondum nostrae propinquitatis
exaruit eruor. 20. Plures absumptae sunt maioribus nosfris aetates, ut inferirent radicitus, quae vexabant. Derieta est perplexo et diuturno Marte Carthagoraed eam dux inclytus timuit superesse victoriae. Evertit funditus Numantiam Scipio post multiplices casua Obsidionis emensos. Fidenas, ne imperio 8ubcre3cerent
296쪽
aemulae, Roma miserest: et Fali/eos ita oppressit, et
Veios, ut suadere nobis laboret monumentorum veterum ides, ut has civitates aliquando valuisse creda-inua. 2 . mee ut antiquitatum perima exposui: εuperest, ut aviditate rapiendi posthabita, quae insidiatrix :saepe Romani militia fuit, quisque agmini eoha
rens incedat; eum ad neeessitatem congrediendi fuerit ventum, 1 na propria sequuturua y sciens, quod, 8imanserit usquam, exsectis eruribus relinquetur. N hil enim praeter dolas et insidias hostium vereor n mium eallidorum. 22. Ad summam polliceor universis, rebus post haee prospere mitigatis, absque omni praerogativa principum, qui, quod dixerint vel cenauerint,propotestate auctoritatis iustum esse' existimant, rationem me recte consutiorum vel se ua, si quis exegerit, redditurum. 23. ovoeirea er*ite iam nune
quaeεο, erigite animos vestro3, multa praesumentes et bona, aequato sorte nobiseum; quidquid occurrerit diis seiIe, subituri, et coniectaneea aequitati semper solare iunxi victoriam.
I . Conclusa oratione ad hunc gratissimum finem, ductoris gloria proeliator miles exsultans; speque prosperorum elatior, sublatis altius scutis nihil perieulο- sum fore vel arduum elamitabat, sub Imperatore plus sibi laboris, quam gregariis indicente. 25. Μaxime omnium id numeri Gallicani hemitu laetiore monstr bant: memores, aliquoties eo duetante, perque ordines discurrente, cadentes vidisse gentes aliquas, alias supplicantes VI. l. Res adest huc proIapsa, ut in QTcessu e Ieri situm monstrare Persidis, descriptoribus gentium curiose digestum, e quibus aegre vera dixere Pauci
simi. Quod autem erit paullo prolixior textus, ud scientiam proficiet plenam. Quisquis enim adfectat nimiam brevitatem, ubi narrantur incognita: non, quid signatius explicet, sed quid debeat praeteriri,scrutatur.
297쪽
2. Hoc regnum quondam exiguum, multisque anti ea nominibus adpellatum Ob causas, quas Saepe retulimus: cum apud Babylona Magnum fata rapuissent Alexandrum, in vocabulum Parthi concessit Arsacis obscure geniti, latronum inter adulescentiae rudimenta ductolis, verum paullatim in melius mutato proposito, clarorum contextu sactorum aucti sublimius. 3.
Qui post multa gloriose et fortiter gesta, superato lΝicatore Seleuco, eiusdem Alexandri Successore, cui victoriarum crebritas hoc indiderat cognomentum, praesidiisque Macedonum pulsis ipse tranquillius agens, temperator obedientium fuit et arbiter lenis. . Denique post finitima cuncta, vi vel aequitatis consideratione, vel metu subacta, civitatum et castrorum castellorumque munimentis oppleta Perside, adsuefactaque timori esse aceolis omnibus, quos antea formidabat, medium ipse agens cursum aetatis, placida morte decessit. Certatimque summatum et vulgi sen- ltentiis eoncinentibus, astris fui ipsi existimant) ritus lsui consecratione Permistus est Omnium primus. 5.
Unde ad id tempus reges eiusdem gentis praetumidi, adpellari se patiuntur Solis fratres et Lunae: utque Imperatoribus nostris Augusta nuncupatio amabilis est et optata; ita regibus Parthicis abiectis et ignobilibus antea, incrementa dignitatum felicibus Arsacis
nuspiciis uecessere vel maxima. 6. Quamobrem numinis eum Vice Venerantur et colunt, Eousque PrDPagatis honoribus, ut ad nostri memoriam non, nisi Arsacides is sit, quisquam in suscipiendo regno cunctis anteponatur: et in qualibet civili concertatione, quae adsidust apud eos aveniunt, velut sacrilegium quisque caveat, ne dextera sua Arsacidem arma gestantem feriat vel privatum. I. Satisque constat hanc gentem regna, populis vi superatis compluribus, dilutasse adusque Propontidem et Thracias: sed alte spirantium ducum superbia,
298쪽
vi ter passantium per longinqua, aerumnis maximis Imminutam: primo per Cyrum, quem Bospori fretum cum multitudine fabulosa transgressum, ad internecionem delavit Tomyris regina Scytharum, ultrix acerrima filiorum. 8. Deinde, cum Dareus, Post-que Xerxes Graeciam elamentorum usu mutato adgressi, cunctis paene coptis terra marique consumptis vix ipsi tutum invenere discessum: ut bella praetereamus Alexandri, et testamento nationem omnem in
successoris unius ivra translatam.
9. Quibus peractis transcursisque temporibus longis, sub consulibus, et deinceps in potestatem Caesarem redacta re publica, nobiscum eae nationes subin. cle dimicarunt, paribusque momentia interdum, aliquot es superatae, nonnumquam abiere victrices. -υν. Nunc Io rum situm, quantum ratio sinit, cardimni breviterque absolvam. Hae regiones in amplitudines diffusas longas et latas, ex omni latere insulosum et celebre Ρersicum ambiunt marer cuius ostia adeo esse perhibentur angusta, ut ex Harmozonti promontorio contra Oppositum aliud promontorium, quod adpellant ineviae Μaces, sino imo
e mentis cernatur. 11. Quibus angustiis' permini cum Iatitudo patuerit nimis extensa, naviItio adusque urbem Teredona porrigitnr, ubi poli iacturas
multiplices pelago miscetur Euphrates : omnisque sinus vimensione littorea in numerum viginti millium stadiorum velut spatio detornato finitur e cuius neroras omnes oppidorum est densitas et vieorum. Da --amque erebri discursus. 12. Ergo permeatis angustiis antedictis, venitur ad Armeniae sinum, Orienti ob ectum intervallo. Cantichus nomine panditur sinus austratis: haud proeul inde alius, quem vocant taliten, occiduo obnoxius sideri. Hinc Draestrietis pluribus insulis, e quibus paveae sunt notae, Indorumniam Iunguntur Oceano, qui serventem solis exorium
299쪽
suscipit omnium primus, ipse quoque nimium calens.
stinguitur Omnjs circuitus antedictus. Ab Arctoo cardine adusque Caspias portas Cadusiis conterminat, et Scytharum gentibus multis, et Arimaspis hominibus luscis et seris: ab occidua plaga contingit Armenios, et Νiphaten, et in Asia sit is Albanos, mare rubrum, et Scenitas Arabas, quos Saracenos posteritas adpellavit: Mesopotamiam sub axe meridiali despectat. Orienti a fronte contrarius, ad Gangen extenditur numen, quod Indorum intersecans terras, in pelagus
14. Sunt aut ni in omni Perside hae regiones maximae, quas Vitaxae, id est, magistri equitum curant, et regis satrapae nam minores plurimas recensere difficile est et superfluum Assyria, Susiana, Media, Persis, Parthia, Carmania maior, Hyrcania, Margiana, Hac triani, Sogdiani, Sacae, Scythia ultra Emodem montem, Serica, Aria, Paropanisadae, Drangiana, Arachosia, et Gedrosia. b. Citra Omnes propinqua est nobis Assyria, eelebritate et magnitudine, et multiformi feracitate ditissima: quae per populos pagosque amplos dissusa
quondam et copiosa, ad unum concessit Vocnbulum, et nunc Omnis adpellatur Assyria: ubi inter baccarum volgariumque abundantiam frugum bitumen nascitur prope Iacum nomine Sosingiten, cuius alveo Tigris' voratus fluensque subterraneus, percursis spatiis longis emergit. 16. Hic et naphtha gignitur picea specie glutinosa, similis ipsa quoque bitumini: cui etiamsi avicula insederit brevis, praepedito volatu subversa penitus evanescit. Et cum hoc liquoris ardere coeperit genus, nullum inveniet humana mens, Praeter pulverem, exstinguendi commentum.
17. in his pagis hiatus quoque conspicitur terrae. unde halitus letalla exsurgens, quodcumque animal
300쪽
proxime steterit, Odore gravi consumit. lues
oriens a profundo quodam puteo, cum os eius excesserit latum, antequam sublimius Vagaretur, terras circumsitas inhabitabiles acerbitate fecisset. 18. Cuius simile foramen apud Hierapolim Phrygiae antehac, ut adserunt aliqui, videbatur: unde emergens itidem noxius spiritus perseveranti Odore, quidquid propn Venerat, corrumpebat, absque spadonibus solis: quod qua causa eveniat, rationibus physicis permittatur.
19. Apud Asbamaei quoque Iovis templum in Cappadocia, ubi amplissimus ille philosophus Apolloniustra litur natus prope oppidum Tyana, stagno emuens fons cernitur, qui magnitudinει aquarum instatus, seseque resorbens, numquam extra margines intumescit.
20. Intra hunc circuitum Adiabena est, Assyria priscis temporibus vocitata, longaque adsuetudine ad hoc translata vocabulum ea re, quod inter Onam et Tigridem sita navigeros fluvios, adiri vado numquam Potuit: transire enim διυβα ειν dicimus Graeci r et Veteres quidem hoc arbitrantur. 21. Nos autem id
' dicimus, quod in his terris amnes sunt duo perpetui, quos et transivimus, Diubas et Adiabas, iuncti navalibus pontibus, ideoque intelligi Adiabenam cognominatam , ut a numinibus maximis Aegyptus, Homero auctore, et India et Euphratensis antehac Commagenaritidemque Hiberia ex Ilibero, nunc Hispania, et a Baeti amne insigni provincia Baetica. 22. In hac Adiabena Ninus est civitas, quae olim Per sidis regna possederat, nomen Νini, potentissimi quondam regis, Semiramidis mariti declarans, et Ecbatana. et Arbela, et Gaugamela, ubi Darium Alexander post
discrimina varia proeliorum incitato Μarte prostravit. 23. In omni autem Assyria multae sunt urbes: inter quas Apamia eminet Mesene cognominata, et Teredon, et Apollonia, et Vologessia, hisque similes multae. Splendidissimae vero et pervulgatae hae solae