Caroli Clusii Atrebatis ... Exoticorum libri decem quibus animalium, plantarum, aromatum, aliorumque peregrinorum fructuum historiæ describuntur item Petri Bellonii observationes, eodem Carolo Clusio interprete ..

발행: 1605년

분량: 712페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

711쪽

y minum omnisgenem arborum,quarum mentio famet ea,

adquirendi ratio, fine magno impendu c

ANi MuM advertite Tabellarii, an ealumnia digni non sitis. Hle demonstramuli

quod a vestris Principibus ablegati, hic in illam regionem, alius in aliam, consulti faceretis, si singuli aliquod exoticum semen reserretis: nam , ut dictum est, alia aliis locis nascuntur. Iam allimadvenitisa ullum vobis proponi impendium, sed solum diligentiam: nam ea pecunia quam vestii ordinis vilissimus in coenam impendat,id redimere possetis, quod interdum gratius esset quam quidquid in vestra legatione negotiati essetis n mo tamen vestrum adhuc animum ad hanc rem applicuit. Difficultas non consulit in eo quod vulgus existimat, multa peregrina nostru selum, aerem dc caelum refugere, nec in eo vivere posse; eo exemplo moti, quod Theopli rastus tquem Gallice loquentem laetemus scribat Sycomoru in ipsius patria vivere non potuisse, At ex ejus scriptis sam demostratu inest, rerum quas hinc inde videmus experientiam testari,naturam a selertia cogi,& vinci t-que si diligentia 5 cura in coservandis plantis adhibeatur,seras cicures fieri,& contra cicuia res feras, natura: i Ilarum vim inserendo. Eam ob causam existimantes potestatem nos accepturos ad hanc rem idoneam, hujus labori nuncupatione, in c instituto minime n gligendum fuit, quin adiiceremus, dissicile non futurum nostris Gallis,)am vel enumera ias respub. imitari, atque etiam superare, modo reperiatur alter Barbarus, qui hanc cauasam protegendam suscipiat: nam adhibita diligentia, parvo impendio, magna cum commoditate administrari res poterit, & ex parvula, ut magna appareat, emci: eo autem commodius ab I vi poterit, quod Jam in promtu sint quae ad hoc negotium inchoandum sunt necessaria. Sed, licet omnia principia sint discitia, nisi tamen initium adsit, ipsiae conspici non poterunt: nam dissicultas in sola temporis diuturnitate consistit. Galenus libro de Antidotis, ubi de Mithridatio dc Theriaca agit, instatur Romanum Imperatorem in Cte in Helbarios aluisse,qui sangulis annis siccas herbas in sportulis Romam mitterent de idem Galenus rationem ostendens qua exotica haberi possent, postquam multa ad hane rem tertinentia disceptavit, Delegandum est, inquit, hoc munus iis quia Senatu aut praetori. us Rotiis ad Provinciarum gubernacula naittuntur, aut amicis qui in iis Provinciis coma morantur, ut ea Romam convehi curent, quemadmodum ego leo. De semimbus dese tendis,quae Romano agro consererentur, non meminit; quoniam sita studia sorte ad alia negotia contulerat. Si tamen veteres, nostri seculi hominibus diligentiores non fuissent, an tam multis bonis quae ab ipsis nobis sunt relicta, fructemur Non puduit Lucullum, Cetas ex Asia in Romanum agrum transferre;& Papirius Zizypha ex Africat Tuberes vero ex Syria deferri curavit. Nonne igitur mirum est, Legatos tanto tempore nullam ra tionem invenisse qua in Galliam transferri curarent vel . minimum quidpiam de tot tam que variis plantis M arboribus insignibus, ciuibus hic caremus, quae in hortis ςarum pro vinciatum inveniuntur. Cujus culpa fit, o Legati. cur hic Laurocerasia non habeamus, ut Princeps d'Oria Genuensis, cuius hortus ista decoratur, cum ejus nucleorum multa ponado, si velletis, in Pera nancisci possetis, in monasterio divi Petri, quod monaclii incolunt, collecta aut elegantem aliam arborem Amigdalae magnitudine, quam Turcae vel Cromada nominant, Constantinopolitanis & Peranis nortis nascentem,si velletis Praetores etiam Veneti deserendas curare postent multas stirpes in suam urbem cum ex

insulis sibi subjectis cuti Adrachnem . aut ous fructum Vnedoni similem, ex Cretain tu in ex aliis Turcarum Imperatori parentibus. videte platanum Patavii in Cardin ii, Mmbi horto, quae in aliis minimὰ, neque etiam Venetiis conspicitur. Sed cujus culpa, nisi quia neque semine neque ramis propagetur Ceterum si hujus utilitatem requiritis, audite quid Plinius dicat: Omniam in Parim capaci imariam vidicitur. Nunc vero, ut his quae a nobis proposita fuEre, subserviamus; quilibet intelligere potuit, qua ratione cducare queat quae supra promissa sunt. Sed ut porro qui 'ilis id negotium susscipiet,intelligat quo modo

se gerere debeat; ex methodo quam Observavimus distat. Diligenter in peregrinationubus per eximus quaenam stirpes nascerentur iis quae adiimus locis. Praeterea convenimus eos qui habitabant pagos viciniores locis quibus arbores nasci observatae sunt, nomina pagorum, Ac primae autoritatis in iisdem pagis rusticorum adnotavimus,quibus reliquimus catalogum eorum quae desiderabamus: Domini etiam cujus pagus crat, nomen adscripsimus,de rationem exquisivimus cotrahendae cum civibus proximae urbis notitiae, ut facilitis

operae quando opus esset, adhiberi possent, postremo familiaritatem cum Medi eis & Plia

712쪽

x L P E T. B E L L O M I I DE EGLEC. CVLT. sTIRP. maeopoeis in omnibus urbibus contraximus. Istud observatum fuit omnibus locis, ut sine ipsorum dispendio, eorum opera dc favore uti postemus, nonnulla pecuniae summa distri. buta. Itaque liquet nunc, non difficile futurum, ut per ipsos, vel, si tunc ad serri nequeant, per ejus regionis incolas, vel litteris ad eos perscriptis, vel certis hominibus eo ablegatis, adquiri possint quaecunq. observata fuEre, etiam post multos annos, pro ut occasiones ses.

offerent. Eius noc scripto expresse mentionem secimus, ut singulorum Regnorum inco Iae, aut exterarum provinciarum ministri, qui in Agriculturae librum brevi evulgandum incident, talium laborum participes esse queant; quibus etiam significatum volumus, ut siqua in re nostros conatus iuvare queant, in quibusdam rebus quarum non meminimus, Zeipsi vicissim nonnullas desiderent quas expressimus, nostra opera eas nancisti possint: namaeligetues quas habere volent, facile obtinebuntι modo , veluti permutatione quadam,

nobis aliarum iaciant copiam, quas a nobis praetermissas scient. Sed de his omnibus lati iis in eo, quem dixi, Agriculturae libro. i

De insigui eligantia rarentini Dum boni,

in Critello cognominain

SE D plura sorsitan de domesticis arboribus hoc loco egimus, quam initio constituet mus. Cum tamen jam de Illustrissimi Principis Cosmi Medices Florentini Ducis

horti, in Castello nuncupati, elegantia loqui coeperimus, brevibus reliqua persequom uti nam ut ornatissime instructus cst feris arboribus, nisi iam multo tempore excogitata suisset ratio esus excolendi, & principium datum esset, ade6ne ornatus nune foret sit istud tanquam exemplum rerum praedictarum in praxim deductarum. Aquae porro commoditas multum momenti adfert ad praediorum clegantiam: nam illa in syphones de ducta, gramen ubique praebet. At sontes hujus horti adeo excellunt, ut pauci elegantiores xlibi eonspiciantur. Pulcerrimum vero spectaculum praebent praealtae arbores perpetuo vitentes. Itaque aedes inseriores,quas Dux inhabitat,egressis, heundi sent aliqui gradus, deinde occurrit planicies in orbem facta Cupressis re ria,& Buxea sepe coronae instar cin- Ela: Cupressis multae arbores fieri e quadam consitae permixtae sunt, ut Arbuti, Myrti, de Lauti, quae perpetuo virentes, 5 suavem fundentes Odorem, plurimam addunt loco gratiam. In media hae planiele sons est artificialis, multis angustis meatibus aquam fundens, atque homines inopinantes fallens. Utrunque ejus latus binae Palae arbores, sive Ficus Indicae nuncupatae, quae suis foliis seruntur, satis jam adultae occupant, quibus contiguae sunt duae legitimae Platani semen serentes. Omnes hujus horti parietes Lauro adnascenti te

guntur. Citriae, Limoniae,atque Adami mali, parietes etiam vestiunt. Sed haec adhuc isnuia: nam ex hoc primo horto ascendentes,&paulisper progredientes, duos alios fontes inveniunt, statuis fle elegantibus cochleis ornatos, qui portam utrinque claudunt. Supra

adhuc, ingressus est in silvulaminum alii arbore quam Cupressis constatitem. Ulteritis alia est silvula Abietum legione consita, quae e locis tridui itinere inde distantibus petitae fuere, unde aestimare licet,non fore dissicile idem imitari iis qui earum educandi rationem intellexerint. Dextio latere silva est serie quadam Ilicibus consita, atque illi contigua aliasivula Laurorum, quibus admixtum est aliud arboris genus perpetuo virens, iam Mistic appellatum, atque a nobis inter reliquas arbores propositum Tini nomine; cujus semen caeruleum est: nostrum autem caelum hujusmodi arboribus non foret adversum. Istieetiam sunt Rhododendii. Deinde alia arbor truncata superne cinm Ze operta hedera. de in medio mensam sustinens, ad quam aqua sontana per syphones deducta est. Sub aedificio latis deambulacrum est praealtum, albae Mori arboribus consitum, quae nullis pedamentis fulciuntur. Sunt etiam alii horti,aureas malos & alia continentes, quae brevitatis gratii praetermittimus. Proximum huic aliud est aedificium Domini Rucella' in Coraebi, tertio , Florentia miliari, ubi similiter elegantes sunt Abietes, Tini, Myrti allis, Taxi, Lauri, Aesiae perquam rarae arbores. Haec urbs Florentia in ampla planicie sita, montibus eam cin. gentibus est obsita: At si haec planicies aliqua elegantia dotata est, id incolis tribuemdum, qui seduli fuerunt in educandis Cupressis, Abietibus, & arboribus perpetua comvirentibus. Quod etiam reliquis urbibus contingere posset, si similem dii sentiam ada

SEARCH

MENU NAVIGATION