De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

ad Bonifacium Episcopum . QValiter Dominus Deus noster sancte Ecclesiae propitia tussit, N.

. laboribus sanctiss. fraternitatis tuae coperator extiterit, per sing. Ia edicere longum est: tamen ut haec quae obijcimus confirmemus quae ex parte te narrante prospeximus enarramus . Igitur dum in Germania Prouincia tua fraterna sanctitas ad praedicandum fuisset directa a sanetqrecordationis praedecetare nostro donno Gregorio ripa , & post imcohatum opus , & aliqua ex parte spiritaliter aedificatum Romam reuersus ab eo Episcopusiordinatus , & illic ad praedicandum denuo remissus es,&elaborasti Deo praevio nunc usque per annos as . in eadem B praedicatione, ex quo Episcopatum suscepisti: sed in Prouincia Franc rum nostra vice concilium egisti s ociuxta canonum instituta , Deo eis annuente omnes flexi sunt obedire. & dum in hi js operibus pi, occupata esset, ic tua fraternitas nunc usque cathedralem sedem minime sibi vindicauit. At vero ubi Deus t m praedicationem auxit obtinere Uoluisti ut ibi cathedralem Ecclesiam vel successoribus tuis confirmaro debeamus iuxta eorundem filiorum Francorum petitionem: S idcirco beati Petri Apostoli authoritate sancimus, ut supradictam Ecclesiam Noguntinam . atque etiam perpetuis temporibus tibi & successoribus viis in Metropolim sit confirmata, habens etiam sub se has quinque ciuitates, idest Tungris, Coloniam, Vuormatiam, Spiratiam, & Trectis: L & omnes Germaniae gentes quas tua fraternitas per suam praedicatimnem Christi tamen cognoscere fecit. His a nobis definitis per huius com firmationis paginam in tua Ecclesia perpetuis temporibus pro sui comfirmatione conseruandam esse mandamus. Bene valeto. Data pridie nonas Novembris imperante Domino sejssimo August. Constantino magno Imperati anno 32. Imperij eiusan. I r. Indictione quinta.

APPELLATIO SEXTA

Amo Donlini 863. Nicolao primo Romano Pontifici a Germaniarum Episcopis appellatio exhibita fuit. pro evius decisione hanc eis dedit epistolam.

n Nicolaus seruus servuorum Dei, reuerenstissimis ac san mTinis fratribus nostris Archiepiseop s in regno Ludovici Regis Germaniae constitutis.

Helus quod Lotharius Rex si tamen Rex veraciter dici possit qui

nullo salubri regimine corporis appetitus refrenavit: sed lubrica enervatione magis ipsius illicitis motibus cedit) Theutperga scilicet &Vualdrada comisit, omnibus manifestum est . Sed & dudum Episcopos Theogaudum & Guntharium in tali facto eum habuisse tutores le fautores, pene totus nobis orbis undique ad Limina seu sedem Apostolicam confluens referebat, absentibus quoque id scribentibus Apostolatui. Quod nos tanto credere renuimus, quando de Episcopis tale quid

312쪽

rydi DE APPELLATIONI E saudire nullatenus sperabamus,donec ipsi Romam tempore concilij v ' Anientes, coram nobis & sancta synodo tales inuenti sunt,quales fueranta multis saepe praedicati s itavi scriptura, quam suis stipulauerant man, bus : quanque volebant Vt nostro roboraremuS chirographo, caperentur,&dum muscipulam innocentibus apponere satagerent, insidis suis illaqueati sunt ipsi, sicque completum est, Deo auctore , quod in prouerbi js legitur: Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum. Siquidem ipsi obligati sunt & ceciderunt: nos vero qui in hoc flagitium falso cecidisse dicebamur, fauente Domino , cum iustitiae propugnatoribus surreximus N erecti sumus. Igitur decernente nobiscum sancta synodo in praesentia depositi, & ab officio sacerdotali excommunicati, atque a regimine Episcopatus alienati indubitante existunt. Unde nostra fiater. Bnitas canonum normam custodiens, & decretorum sanctiones obseruans cauet, ne eos quos nos abiecimus retinere in sacerdotum cata lago

quis praesumat. Depositionis autem sententia, qua in praedictos Theubgaudum&Guntarium protulimus , cum caeteris capitulis quae sancto concilio nobiscum sanciente promulgauimus , inferius annexa momstratur, &c. Theutgaudum Treuirensem primatem Belgicae Proviciae,& Guntarium Agrippinae Coloniae Episcoposmunc coram nobis & fanista synodo sub gestorum ins nuatione,qualiter Causam Lotharii Regis, de duarum mulierum eius Theutpergae scilicet & Vualdradae se recognouerint & iudicauerint, scriptum super hoc proprijs roboratum manibus osserentes &c. omni iudicamus sacerdotij ossicio permanere p. cnitus altonos Spiritus sancti iudicio & beati Petri per nos authoritato omni Episcopali exutos regimine consistere definientes, &c. Ex his ergo, prudens Lector, Germaniarum Ecclesiam,& a Petri Romana cathedra initium suscepisse, eique semper tanquam matri propriae ac magistrae subiectam fuisse facile discernere vales: eos autem qui nunc temporis Patrum suorum institutum, & eiusdem Romanae cath diae magisterium dimiserunt ἰparentibus inobedientes, sperbos, contumaces, voluptatum magia quam Dei&propriae salutis amatores genitorumque suorum conculcatores existere , haud haestare t cet, verum quia aduersus eos, qui in Germaniarum oris hoc patrarunt facinuν priori tomo satis dixi, & quales illi sint non obscure enodaui,orationem Pamplius non protraham; exhauriam ergo sermonem.

313쪽

D E APPELLATIONIBUS ECCLESIAE

ANGLIA cum caeteris sibi adiacentibus Insulis non exigua est Europae prouincia: undiqs aquis clausamam ab intu , Germanico, ab occasu, Hibernico, a Septentri ne , Caledonio Oceano abluitur: ad meridiem vem

angusto freto a Belgis dirimitur: humum habet fert, lem: vitis nauis ac industri js, pietati & literarijs artibus B propensisaetiam gaudet . Anno Domini i 83. inter spissas suae insedit, talis tenebras, Christianae fidei radios conspicere coepit. etenim Lucius eius Rex superito aflatus Spiritu, ad Eleutherium tunc Petri nauis clauu regentem Legatos direxit, per quos diuini verbi ministros ac Sacerdotes ad populum in fide & motibus instruendum enixe petiuit . cui duos quasi Apostolos Datianum N Fugatium idem pontifex delegauit, quilinius Nationis plurimos ad Christiana instituta euocauerunt: sed ob persecutionis immanitatem, cum in potestatem Imperi j Romanorum .d ceps uniuersae illae regiones deuenerint, fides penitus refiiguit &extincta est. Etsi Polidorus lib. a. hist Anglicanae fidem catholicam abortu Euangelij per Iosephum ab Arimathia, qui sacrum Christi corpus

C sepeliendum curauerat, initium suscepisse assirmet i solenne tamenta,

principium per S.Gregorium Romanum Pontificem Anglicana religio habuit: ut ipsemet in epistola ad Eulogium Alexandrium Patriarchampnarrat, dicens. Sed quoniam vere in bonis quae agitis accrescit quod ει alijs congaudetis, vestrae vobis gratis vicem reddo, & non dissimilia nuncio: quia dum gens Anglorum in mundi angulo posita, in cultui

gnorum ac lapidum perfidia nuncusque remaneret, ex vestrae mihi orationis adiutorio placuit, ut ad eam monasterij mei monachum in prς- dicationem transmittere Deo auctore debuissem. Qui data a me licem tia, a Germaniarum Episcopis Episcopus factus , cum eorum quoque solatijs ad praedictam gentem in hnem mundi perductas , & iam nunc D de eius falute oc opere ad nos scripta peruenerunt: quia tantis miracuIis vel ipse, vel hi qui cum eo transmissi sunt, in gente eadem corruscant, ut Apostolorum virtutes in signis quae exhibent, imitari videantur. In solemnitate autem Dominicae Natiuitatis quae hac prima indictione transacta est,plusquam decem millia Angli ab eodem nunciati sunt si ite & coepiscopo nostro baptigati. Quod idcirco narraui, ut cognoscatis quid in Alexandrino populo loquendo, di quid in mundi finibus agi.tatis orando. vestrae enim orationes sunt in eo loco ubi non estis, quorumoperationes sanctae monstran tur in eo loco in quo estis. J hqc Greg. Ab eo ute tepore quo caelestis dominae lumen ibi refulsit,sicut a Rom.

314쪽

rνa DE APPELLATIONI Bus

Petri Cathedra ea Ecclesia accepit exordium, sic illi ab eo tempore dc Adeinceps magnam venerationem & mirum obsequium praestitit: eid me tamquam parenti iudici ac Doctori suo,omnium generum contro. uersias dirimendas afferebat, ut infra patebit. licet non sine magna an, mi tristitia enarrare cogamur, omnem hanc nationem nouissimis temporibus . nno scilicet Domini t 3 3 s. per Henricum eorum Regem sic in varias ac profanas haereses prorupisse, V r antiquae pietatis magnitud, nem , recentium peruersitatum multitudo longe deuicerit: quamobre Satanae imperio subiecta nunc temporis tot agitatur furijs, tot bellis' concutitur, ut uniuerso Orbi ostentum euaserit. Deus, qui diues est in

misericordia pristinum vere fidei lumen cis dignetur infundere. his praemissis. 3Dicimus, Anglicanam Ecclesia Romanae Petri Cathedrae sicut ouis Pastori suo, subiectam esse. Probatur, cuicunque ab alijs, accedente Measione fieri debent Appellationes, ad ultima controuersiarum obtinendam decisionem, eidem pariter tanquam supremo Iudici ac tameipi in illo ordine appellans subiectus est di subditus: sed Anglicam Ecelesia de facto ab initio sic Romanam Petri Cathedram appellauit, ergo Anglicana Ecclesia Romanae Petri Cathedrae ut ossis Pastori suo, subiecta est. Maior est euidens. minor propositio probatur per ea quae

facta sunt, seu per AppeIlationes exhibitas. . . . . . a

Epistola s. Gregorij Papae ad Augustinum Episcopum Anglorum.

GRegorius, Augustino Episcopo Anglorum. Gloria in excelsis Deo ia

& in terra pax hominibus bonae voluntatis: quia granum frumeti mortuum cadens in terram, multum fructum attulit, ne solum reo gnaret in Caelo, cuius morte vivimus, cuius infirmitate roboramur, cuius passione a passione eri pimur, cuius amore in Britania statim quin rimus quos ignorabamuS,Cuius munere quos nescietes quirebamus imuenimus. Quis autem narrare sufficiat quanta hic laetitia in omnium corde fidelium silerit exorta, quod gens Anglorum operante omnipotentis Dei gratia, &tua fraternitate laborante, expulsis errorum tene.

bris sanctae fidei luce perfusa est, quod mente & deuotione integerrima iam calcat idola, quibus prius usiano timore subiacebat, quod om- nipotenti Deo puro corde substernitur, quod a praui operis lapsib s Vehae praedicationis regulis ligatur, quod praeceptis diuinis animo subia.cet, & intellectu subleuatur, quod usque ad terram se in oratione limmiliat, ne mente iaceat in terra Cuius hoc opus est, nisi eius qui ait, Pater meus usque nunc operatur & ego operorὶ Qui ut mundum osten deret non sapientia hominum, sed saa se virtute conuertere, praedic tores suos quos in mundum misit, sine litteris eligit, hoc etiam modo facions, quia la Anglorum gente sortia dignatus est perinfirmos op rati . Sed est in isto dono c lesti frater carissime, quod cum magno gam dio vehementissime debeat formidati. Scio enim quod omnipotens

315쪽

A Deus per dilectionem tuam in gente quam eligi voluit, magna miracula ostendit. Vnde necesse est ut de eodem dono caelesti oc timendo gaudeas, S gaudendo pertimes as. Gaudeas videlicet, quia Angloruanimae per exteriora miracula ad interiorem gratiam pertrahutur: pertimescas vero ne inter signa quae fiunt, infimus animus in sui praesumptione se eleuet, ic unde foras in honore attollitur, inde per inanem gloriam intus cadat. Meminisse etenim debemus, quod discipuli cum gaudio a praedicatione redeuntes, dum caelesti magistro dicerendi. Din L i mine in nomine tuo daemonia nobis subiecta sunt, protinus audierunt: nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete quia nomina vestra scripta sunt in Caelo. In priuata enim & temporali laetitia mentem posue-B rant, qui lie miraculis gaudebant. Sed de priuata ad communem, de temporali ad aeternam laetitiam reuocantur, quibus dicitur: in hoc gaindete, quia nomina vestra scripta sunt in caelo. Non enim omnes electi

miracula faciunt, sed tamen eorum omnium nomina in caelo tenentur

adscripta. Veritatis enim discipulis esse gaudium non debet, nisi de eo bono quod commune cum omnibus habent, id in quo finem laetitiae non habent . Restat itaque irater carissime, ut inter ea quae operate Deo exterius facis, semper te interius subtiliter iudices, ac subtiliter intelligas oc temetipsum qui sis, oc quanta si in eadem gente gratia, pro cuius conuersione etiam faciendorum signorum dona percepisti:& si quado te Creatori nostro seu per lingua, siue per opera reminisceris deliquisi C se, semper haec ad memoriam reuoces, Visiurgentem cordis gloriam , memoria reatus premat. Et quicquid de faciendis signis acceperis vel accepisti, haec non tibi, sed illis deputes donata, pro quorum tibi sal, te collata sunt. Occurrit autem menti ista cogitanti, quid de uno Dei famulo actum sit, etiam egregie electo. Certe Moyses dum Dei populum ex AEgypto educeret, mira signa in AEgypto operatus est occ. Sed

cum iam repromissionis terram ventum fuisset vocatus in montem est. Ecquam culpam ante annos triginta, ut dixi, & octo fecerat audiuit:

quia de educeda aqua dubitauit. Et propter hoc quia terram repromissionis intrare non posset, agnouit, Qua in re considerandum nobis est quam timendum sit omnipotentis Dei iudicium, qui per illum iam D Ium suum tot signa faciebat, cuius culpam tam longo tempore adhuc seruabat in cognitione. Igitur frater carissime, si di illum agnoscimus

post signa pro culpa mortuum, quem omnipotenti Deo nouimus principue electum: quanto nos debemus metu contremiscere, qui necdum

adhuc nouimus si electi sumus De reproborum vero miraculis, quid dicere debeo, cum tua bene fraternitas nouerit quid in Evangelio v titas dicit. Multi venient in illa die dicentes mihi, Domine in nomine

tuo prophetavimus, oc in nomine tuo daemonia eiecimus, Sin tuo nomine virtutes multas fecimus 3 Sed dicam illis, quia nescio qui estis: recedite a me omnes operarij liniquitatis. Valde ergo praemendus est ἔ- 3

316쪽

animus inter signa & miracula, ne sortassis in his propriam gloria quae . Atat, di priuato suae exaltationis gaudio exultet. Per signa erum animarum lucta quaereda sunt, oc illius gloria, cuius virtute ipsa eadem signa geruntur. Vnum vero Dominus nobis signum dedit, de quo ec veli, menter gaudere, & electionis gloriam in nobis possimus agnoscere, di. cens : In hoc scietur quia mei discipuli estis, si dilectionis habueritis ad inuicem. quod signum Propheta requirebat, cum diceret: fac mecum Domine signum in bonum, ut videant qui oderunt me & confundantur. Haec autem dico quia auditoris mei animum in humilitate sterne- se cupio. Sed ipsa tua humilitas habet fiduciam suam. Nam peccator

ego spem certissimam teneo, quia per Omnipotetis creatoris ac redemptoris nostri Dei ει Domini Iesu Christi gratiam, iam peccata tua di- Bmissa sunt,& idcirco electus es ut per tedimittantur aliena. nec habebis luctum de quolibet reatu in posterum, qui de multorum conuersione gaudium conaris facere in Caelo: idem vero conditor 6c redemptor noster cum de poenitentia hominis loqueretur, ait: Ita dico vobis, maius gaudium erit in Cado super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta nouem iustia quibus non est opus poenitentia. Et si de uno poenitete grande fit gaudium in C lo, quale gaudium factum credimus de tanto populo a suo errore conuerso, qui ad fidem venies m la quae egit poenitendo damnauit i in hoc itaque caeli & Angelorum gau. dio repetamus ipsas quas praediximus voces Angelorum . dicamus ij. tur , dicamus omnes: Gloria in excelsis Deo & in terra pax hominibus Chonae voluntatis.

Prima Anglicanae Ecclesiae ad Romanam Petri Cathedram Appellatio , Gregorio Papae ab Hybernis Episcopis exhibita: pro cuius decisione sequentem tradidit epistolam. Gregorius Quirino Episcopo, &caeteris Episcopis in Hybernia Catholici ν .

QVI A charitati nihil est longe, quos diuidunt loca, iungat Epistola.

Lator itaque praesentium ad beati Petri Apostolorum Principis ib ' mina veniens, fraternitatis vestrae se asseruit ad nos epistolas accepisso, easque in Hierosolymorum urbe cum rebus quoque alijs perdidisse . In quibus sicut ipse ait, studuistis inquirere, sacerdotes ac plebes quae

Nestorianae haereseos errore confusae sunt, cum ad matrem et ectorum omnium catholicam Ecclesiam reuertuntur, utrum debeant baptigari,

an certe solius vere fidei confessione eiusdem matris Ecclesiae visce ibus adiungi. Et quidem ab antiqua Patrum institutione didicimus, vi' qui apud haeresim in Trinitatis nomine baptizantur, cum ad sanctanta

Ecclesiam redint,aut unctione chrismatis, aut impositione manus, aut sola professione fidei ad sinum matris Ecclesiae reuocentur. Vnde Ari, nos per impositionem manub Occidens, per unctionem vero S. Chrismatis ad ingressam S Ecclesiae Catholicae Oriens reformat. Monophisitasvero& alios ex sola vora sessione recipit: quia sanctum hamisma, quod sunt apud haereticos consecuti, Iunc in eis vires emundatim Diuili od by Coral

317쪽

λ nis recipit, cum vel illi per impositionem manus Spiritum sanctii acceperint, vel isti propter professionem vere fidei sanctae & univer salis Ecclesiae visceribus fuerint uniti. Hi vero haeretici qui in Trinitatis nominia minime baptizantur, sicut sunt Bonoliani & Cathaphrigae, quia &illi Christum Dominum non credunt, it isti senetiim Spiritum peruer- Io sensu esse quendam prauum hominem Montanum credui, quorum similes multi sunt, oc alij tales cum ad sanctam Ecclesiam veniunt, baptizantur: quia baptisma non fuit, quod in errore positi in sanctae Trinitatis nomine minime perceperunt. nec Potest hoc ipsum iteratum dici baptisma, quod sicut dictum est in Trinitatis nomine no erat datum. Nestoriani vero quia in sanctae Trinitatis nomine baptizantur, sed eos B Iudaicae perfidiae similes, Incarnatione Unigeniti no credente uae haereseos error obscurat. Et ideo ad sanctam Ecclesiam Catholicam venientes de vere fidei firmitate & confessione docendi sunt, ut unum e

demque Dei & hominis filium Deum Dfim nostru Iesum Christum credant dic. Sancta itaque Trinitas orantes pro nobis sua vos protectione custodi ii, vobisque in amore suo dona adhuc multipliciora concedat.

APPELLATIO SECUNDA .

Pro instituendis ae ordinandis Ecclesiasticis dignitatibus. Gregorius Augustino Episcopo Anglorum.

CV.Μ certum sit pro omnipotente Deo laborantibus ineffabilia mterni regni praemia reseruari: nobis tamen eis necesse est honorum 4 C beneficia tribuere,ut in spiritalis operis studio ex remuneratione valeat ''

multiplicius insudare. Et quia noua Anglorum Ecclesia ad omnipotetis Dei gratiam eodem Domino largiente, & te laborante perducta est, vsum tibi pallij in ea ad sola missarum solemnia agenda concedimus, itaut per loca singula duodecim Episcopos ordines, qui tuae ditioni subiaceant: quatenus Londoniensis Episcopus ciuitatis semper in poste rum a synodo propria debeat consecrari, atque honoris pallium, ab hac sancta oc Apostolica, cui auctore Deo deseruio, sede percipiat. Ad Eboratam vero ciuitatem te volumus Episcopum mittere, quem ipse iudicaueris ordinandum: itaut si eadem ciuitas cum finitimis locis verbum Dei receperit, ipse quoque duodecim Episcopos ordinet, ut M D tropolitani honore perfruatur: quia ei quoque si vita comes fuerit, pallium tribuere Domino fauente proponimus, quem tamen tuae se ternitatis volumus dispositioni subiacere. Post obitum vero tuum ita Episcopis quos ordinauerit praesit, ut Londoniensis Episcopi nullo modo ditioni subiaceat. Sit vero inter Londoniae & Eboracae ciuitatis Episcinpos in posterum honoris ista distinctio, ut ipse prior habeatur qui prius

fuerit ordinatus occ. Tua ergo fraternitas no solum eos Episcopos quos ordinauerit, neque eos tantummodo qui per Eboracensem Episcopum fatant ordinatista etiam omnes Britanniae iacet dotes habeat Domino Deo nostro auctore subiectos: quatenus ex vita & lingua tuae sanctita

318쪽

tis,&rectἡ credendi re bene vivendi formam percipiant, atque ossi- Acium suum fide ac moribus prosequentes ad coelestia, cum Dominus

voluerit, regna pertingent.

APPELLATIO TERTIA.

Anno Domini 64o. Ioannes natione Dalmata ad Pontificale munus in Romana PetriCathedra exequendum assumptus fuit: qui a Scottae in Anglia Episcopis appellationem recipiens, diffinitivam sententiam una cum Rom. Clero per sequentem tradidit epist. Dilectissimis & sanctissimis Thoiniano, Columbano. Cromano. Dimano. & Bathano Epile opis: Chromano, Hermannoque .Laustrano, &Stellano, &Segiano Praesiste-Eκ-. ris: Sarano , caeterisque doctoribus seu Abbatibus Scotis: Hilarius Archipraesbiter &seruans locum sanctae sedis Apostolicae, Ioannes Diaconus & in Dei nomine electus. item Ioannes Primicerius &Ieruans locum sanctae sedis Apostolicae, & Ioannes seruus Dei Consiliarius eiusdem Apostolicae sedis .

SCripta quae perlatores ad sanctae memoriae Seuerinum Rapam ad- Eduxerunt, eo de hac luce migrante reciproca responsa ad ea quae postulata fuerant, siluerunt. Quibus reseratis, ne diu tantae quaestionis caligo indiscussa remaneret, reperimus quosdam prouinciae vestrae co-tra orthodoxam fidem, nouam ea veteri haeresim renouare conantes, Pascha nostrum in quo immolatus est Christus, nebulosa caligine relatantes, di quartadecima Luna cum Hebraeis celebrarenitentes. Quo epistolae principio dic. ex Beda l. 2.cap. I 9.

Anno Domini 847. Leo Quartus patria Romanus Pontificale munus subisit: cui Britanniae 2piscopi Appellationem direxerunt, pro qua decidenda hanc eis tribuit epist. Leo, omnibus Reuerendissimis Ac sanctissimis constatribsis Britannieae gentis Episcopis.

O Vanto studio, quantaque solertia gregem vobis a Domino commissum pascitis, diuinisque fouetis edulijs, nobis directa scripta .m reservarunt &C. Legationem denique communem omnium Episco. rum Reuerendissimorum nobis propositam delinquentes, qui turpissimo lucro columbam in templo Domini vendere non pertimemini, && in sui acta improba temeritate Simonis haereseos coniugentes, utra possint in ordine poenitententiam agere, aut tantummodo extra ordinem ec sacerdotalem fieri gradum: quod nos, qui a Deo conuicti, &tam detestabile nefas, quod iam multis est damnatum Consilijsperegisse cognoscitur, non poenitentia possumus illis subuenire, & tantis spiritalibus patribus obviare: sed in illorum patrum sententia conum nite omnibus certum sit: ita tamen, ut omnia in Concilijs sint Episcop. Nam nullam damnationem Episcoporum esse unquam censemus, nisi aut ante legitimum numerum Episcoporum,qui fit per duodecim Episcopos, aut certe probata sententia per idoneos testes , qui tales sint, qui Saccusare possint, & prius ad sacra Christi quatuor Euangelia sacramenta praestent, quod nil falsum depromant. Et si in teucos quos damnatos esse dixerint homines, fuerit Episcopus, qui sitam causam in praesentia Romanae sedis Episcopi petierit, nullus super illum finitivam dare sententiam praesumat, sed omnino eum audire decernimus. DO

319쪽

ι A caeteto verti quid no bis apicibus' vestris factam est clarum, quid vel qualiter de ipsisCapitulis interrogatis debeam ias iudere. Vnde prae

cibus vestris annuere curauimus, &singillatim quid agendum est,siue exposito a S. Patribus, siue more antiquitus tradito curauimus demonstrare. Pruno quidem capitulo dictam&e. A . I l ἐ

Anno Dimini a a. Ioannes octauus Romanum Pontificatuis adeptus est, queat Archiepiscopus gentis Anglorum apppellauit: decisioaeramIm appellationis sequens epis olla complectitur. Reverendissimo & san elisis. confratri nostro Ederedo Archiepiscopo Gentis Atal rum.

V Estris relectis apicibus, quanta vere dilectionis & sinceritatis fi des, qua Christum Deum vestrum, proximumque diligitis, in

B vobis consutat, S pia deuotione circa sedem Apostolicam ferueata inuidenti dumtaxat intellectu perspidimus: cum more antecessorum vestrorum, & causas vestrae Ecclesiae necessarias nostro praesulatui, quasi

suo doctori referre, di a sede Apoitolica su per quibusdam suis quas p

ritur aduersitatibus consultum, & auctoritatis mun men accipere quc sistis&c. Nos tame pro instantis temporis necessitate hortamur,&. minnemus fraternitatem vestram, ut omnisaeeuli timore post posito, sicut idoneus Dei minister opponas te murum pro domo Dominii & aelo illius accensus, non sollim Regi, sed omnibus in ea peruerse aliquid , gere volentibus, strenue resistere non praetermittas, honorificans ministerium tuum, quamdiu divina sineris voluntate fiammo facerdotio

C fungi. populumque Domini tibi commissum sanctae doctrinae pabulo

pascere, sacerdotes scilicet & Ecclesiasticos viros ac foeminas, necnon viduas di sanctimoniales iuxta ordinem suum pro viribus regere, tuerique ut pastor idoneus coram Domino appareas, prompta mente princures: quoniam nos Apostolicae sedis apicibus admonere exhortarique curauimus Regem velirum ut tibi pro Iesu Christi Domini nostri amore in omnibus, quae sanctae Ecclesiae tibi commissa utilia sunt, obediensti adiutor deuotus, sicut antecessores suos piissimos Reges Anglorum narrante historia) suisse recolimus, existere non praetermittat: si &Regnum sibi tem poraliter concessum voluerit retinere securum, & vitam postmoda regni percipere sempiterni. His aute quos asseris uxores V proprias contra prςccptii Dni relinquere, pri 'cipimus, neqsviru ab uxore neq;vxoro a viro.nisi causa fornicationis discedere i quod si ob hoc discesserit. manere innuptii vel innupta aut sibi mutuo reconciliari, &c.

Haec ad Anglicanae Ecclesiae erga Romanam Cathedram subordinationem ac subiecti nem demonstrandam satis sint: suae enim fidei primordia Anglia a Petri sede sumpsit, statum ac religionis augmentum ab ipsa pariter accepit; superest itaq; ut Angli vel hoc identa. tenere debeant institutum. vel notam parricidii foedissimam susti neant, dum a tuorum parentum magisterio ab errare contendunt Si autem dixerint se Patrum suorum meliore suscepisse religionem : meminerint quae sapiens docuit: Ne transirediaris terminos otiqvos quos posierunt Patris tui. Ergo Christi D ni perpendant, doctrina quam signis de prodigiis A postlorum more Greetorius Rom. Pont. per Bonifacium monachum di postea Epist. olim eis an nunclauit : & ab ea quam nouissimis temporibus sibi confinxerunt maxime distare proculdubio dignoscent. catholicaq; religionem se non amplius habere limul etiam in telligentierrores aute quos nunc teporis Angli Patrocinatur priori Iomo impug. ac repulimus.

320쪽

idia

, TALIA Europae nobilis Prouincia . Romano Importo clua, & Christiam humilitate ac religione ob p tri Cathedram clarion sic disponente Deo Oni mutat temDra Naetates, transfert Regna atque constituit. JPrimum si per uniuersum orbem tempore regimen, postmodum caelestem ab Altissimo accepit potestat Quod Leo Pont. Apostolorum natalem recolendo, non sine animi st pote perpendens , inquit i s isti sunt qui te ad hanc floriam prouexerui, nut gens sancta, populus lectias, ciuitas sacerdotalis & Regia, per factam beati Petri indem caput Orbis essecta, latius praesidetin religione diuina quam dominbtione terrena. quamuis enim multis aucta victo ti jsi ius i m per ij tu i terra marique protuleris, minus tamen est quod tibi

bellicus labor subdidit, quam quod pax Christian3 subiecit. J Veritas

autem haec eos minime concitat in in uidiam, qui Diuinae prouidentiae filiali dilectione subiiciuntur, & caelesti nutui ex animo obtemperant: quique huius supremae dignitatis indiscriminatim animaduertuntom nes esse participes: immo dignas Deo laudes persoluentes, cum Turbis sequacibus Saluatoris aiunt: fBenedictu Deus qui potestatem talenta dedit hominibus. J Matth. s. t te CHaec igitur de qua loquimur ingenua Natio, quae prius. Gentilium superstionibus obuoluta,magnam sibi videbatur assumpsisse resigione. quia caeterarum Gentium nullam respuinat falsitatem, postea Christi superfusa lumine. Imperantiu caecitate depulsa, sic Saluatoiis vic rio se humiliter subdidit, v t tanta fuerit olim ad Orbem sibi ferro subii. ciendum animi elatio, quanta deinceps ad obediendum Galil Piscatori humilitas extiterit admiranda. Hoc vero obsequium, quod tral lata, Petri Cathedraeaequo animo exhibuit , ipsi largita non fuit, sed Diuinis mandatis obtemperans, quae exquuta est debuit operari: quod a nobis est rationibus demonstrandum, quemadmodum de caeteris orbis nationibus nuncusque luculenter ostendimus. Idcirco. DDicimus, Ecclesiam Italicam Romanae Petri Cathedrae, sicut ouis Pastori suo, subiectam esse. Probatur, cuicunque ab alijs, accedent occasione, fieri debent Appellationes ad ultimam controuersiarum

obtinendam decisionem, eidem pariter tanquam stupremo iudici &principi in illo ordine, appellans subiectus est & subditus: sed Eccle. sa Italica de facto ab initio sic Romanam Perri Cathedram appellauit, ergo Ecclesia Italica Romanae Petri Cathedrae, ut ouis Pastori suo, subiecta est. Maior est euidens: minor probatur per ea qMaesacta sunt, seu per Aopellationes iam actu exhibitas.

SEARCH

MENU NAVIGATION