De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

A successoribus nostris videlicet praedecessoribus statuta inueniuntur, dicere N. conscribere potu issemus, tamen melius nobis visum est ut epistolam oratione claudamus. Deus omnipotens, &c. Valere vos opto, carissimi Datres. Data s. idus Aug. Claudio & Paterno viris Consulibus.

APPELLATIO SEXTA

Anno Domini 3ςo. Eusebius natione Graecus ad Petri cauledram regendam eligitur : qni ab omnibus Galliae hil copis Appellationem recipiens, hanc eam iudicando sententiam protulit. Carissimis fratribus. Domino & Deo dilectis Episcopis omnibus per Gallicanas Proviii cias constitutis , Eusebius .

SCripta sanctitatis vestrae cum magna gratiarum actione suscepi, gauisus scilicet vestrς sospitate,sed contristatus nimis de vestra oppres- η sione. Qulid significastis autem,quid de conuersis haereticis fieri debuisset, scitote nos eos qui in faneet Trinitatis fide baptizati sunt, per impo

sitionem manus suscipere . De accusationibus vero clericorum super quibus mandastis, scitote a tempore Apostolorum in hac sancta urbe seruatum esse, accusatores oc accusationeS quas exterarum conssiet dinum leges non adsciscunt, a clericorum accusatione submota. Simbliter , laicos non accusasse Episcopos,hactenus obseruatum oc constitutum est quia eiusdem non sunt conuersationis. Et oppido eis quidam infesti existunt, quippe cum vita eorum & conuersatio debet esse secreta. & a laicorum actibus remota, occ. Infames enim sunt proculdubio imdugnatores Episcoporum,omnesque qui aduersus Patres armantur, ocsi conculcatores Ecclesiarum facerdotumque eius, &e. Etsi amplius de talibus. aut de similibus aliquid fuerit deliberandum , celeriter ad nos relatio dirigatur, ut pertractata qualitate horum, nostra quid obseruari debeat solicitudo constituat. Data 6. Kal. Augusti Constantino Cons

Anno Domini 4ΟΣ. Innocentius Albanensis Romanus Pontifex electus suit, qui ab Episcopo Rothomagensi in Gallia AppeIlationem accepit anno tertio Pontificatus sui, quam Appellarionem cum iudicasset, sententiam linquenti epist. ad eum trasmisit. Innocentius Victricio Episcopo Rotho magensi , salutem .EΤSI tibi frater carissime, pro merito di honore sacerdoti j, quo plurimum polles , vivendi oc docendi secundum Ecclesiasticas regu- Us las non sunt omnia,neque est aliquid quod de sacris lectionibus tibi minus collectum esse videatur , tamen quia Romanae Ecclesiae normam atque authoritatem magnopere postulasti, voluntati tuq morem admindum gerens, gestas vitae Ac morum probabilium disciplinas annexas literis meis misi per quas aduertat Ecclesiam regionis vestrae populi, quibus rebus oc regulis Christianorum vita in sua cuiusque professione debeat contineri , qualisque seruetur in urbis Romae Ecclesiis disciplina. Erit dilectionis tuae per plebes finitimas oc consacerdotes nostros,qui in illis regionibus proprijs Ecclesijs president, regularum huc librum quasi didascalicum atque admonitorem tedulo insinuare , ut oc nostros cognoscere, oc ad fidem confluentium mores valeant docendi sedulitate

292쪽

sormare. Aut enim propositum suum ex hac nostra congruenti lectione Acognoscent, aut si quid adhuc desideratur, facile poternut ex bona imitatione supplere. Incipiamus ergo, adiuuante Deo & sancto Dei Apo stolo Petro, per quem & Apoitolatus&Episcopatus in Chruto caepit exordium, ut quoniam saepe plures emerserunt cauta, quae tu aliquantis non erant cause, sed crimina , ut de caetero solicitudo sit unicuique, sacerdoti in sua Ecclesia, curam huiusmodi habere, sicut beatus Ap stolus Paulus praedicat, talem Ecclesiam Deo exhibendam non habentem maculam aut rugam , ne alicuius morbidae ovis a flatu conscientia nostra contaminata violetur . Proptet eos igitur qui vel ignorantia vel

desidia non tenent Ecclesiasticam disciplinam,& multa non praesume-da praesumunt recte postulasti,ut in illis partibus istiusmodi quam tenet εEcclesia Romana forma seruetur, &c. Ergo ne silentio nostro existimemur his praebere consensum, dicente domino, Videbas iurem di curre' bas cum eo , haec sunt quae deinceps intuitu diuini audicij omnem catholicum Episcopum expedit custodire. Primum, Ut extra conscientia Metropolitani Episcopi nullus audeat ordinare episcopum, Sc. l& se. quuntur I 3. regulae Haec itaque regula frater carissime si plena vigilam tia fuerit ab omnibus Dei sacerdotibus obseruata, cessabit ambitio, dissentio conquiescet, haereses & schismata non emergent, locum non a icipiet diabolus saeuiendi,&c. Data is . Kalendas Martis Honorio Augusto 6. & Aristneto viris clarissimis Consulibus.

Eidem Innocentio ab Exuperie Episcopo Tolosano exposita : pro euius decisione hane sequentem tradidit epistolam. Ianoeentius, Exuperio Episcopo Tolosano , salutem.

,--. i. Onsulenti tibi frater carissime,quid de proposita specie unaquaque s sentirem, pro captu intelligentiae meae , quae sunt visa respondi. quid sequendum, vel docilis ratio persuaderet, vel authoritas lectionis ostenderet, vel custodita series temporum demonstraret. Et quidem , dilectio tua,instituta sequuta prudentum,ad sedem Apostolicam reis re maluit quid de rebus dubiis custodiri deberet, potius quam usurpatione praesumpta, quae sibi viderentur, de singulis obtinere . Cur enim

magis pudendum putemus discere aliquid, quam omnino nescire3 ML Ulii quoque ipsi de collatione docilitas accedit, dum perscriuatis rationbbus, ad propositum spondere compellor : eoque fit ut semper aliquid adiscat qui postulatur ut doceat. Proponam igitur singula, subijciamque responsum.. Proposuisti, quid de his obseruari debeat, quos in diaconii ministerio aut in ossicio presbyterij positos, incontinentes esse aut fuisse generati iiiij prodiderunt . De his S diuinatu legumanifesta

est disciplina, & beatae recordationis viri Siricij Episc. monita evidentia ... b. comearum,Vt continetes in Offcijs talibus positi omni Ecclesiastico ho-

293쪽

ac CLEsIAE GALLIARUM. 171

Anno Domini Id. Bonifacius patria Roman νε munuν Pontificis siumpsit , cui contra Maximum: Discopum Appellatio accestit, pro qua resoluenda ac iudicandat . . .. sequentem scripsit epistolam. Bonifacius Episcopus, Patroclo, Remigio Maximo. Hilario, Seuerio, Valerio, Iuliano,

Dastorio. Leontio, Constantino, Ioanni, Montano,Marino. Muricio, & caeteris

Episcopis per Gallias & septem Prouincijs constitutu,

V Alentinae nos clerici ciuitatis adierunt, proponentes per libellum,

crimina, quae Maximum teste tota prouincia, asserunt commisisse. Delegata toties cognitione , illum constituta se in per subterfugis iudicia, nec confisium costientia festinasse, ut si esset innocens, exam, natis omnibus,purgaretur, quae totiςs decreta,ex vestrarum quoque char,

B tarum instructione cognouimus. Qui e contrario probauit sede illa qindicta sunt, cui ad ea confutanda, cum essent innumera, a decessoribus meis prouincialis est delegata cognitio, conuentus etiam dicitur euitasse,&adesse minime voluisse . Et nullus dubitat quod ita iudicium nocens subteriugit,quemadmodum ut absoluatur qui est innocens quaeris ecc. Debueram quidem iam nunc disnam pro eius accusatis in nostro iudicio actibus, qui cognitionem & decretum iudicium saepe declinam do, credidit illudendum ferre sententiam. At ne aliquis praecocem sese stan iudicaret, di sibi, qui absens est, licet si requaesitus a nobis seruatuesse nihil diceret, maluimus intercapedine emporis data disterri, cum

hoc etiam eius accusatores assererent,de cuius intentionibus & moribus G sit securum, Maximum tanto magis damnanda committere , quanto tardius se constituto iudicio praesentarit . Quem Manicheorum inuta ti- tum caligine arguunt turpi secta olim ita, ne eum possit absoluere, animum sordidasse s in probationem obiectae rei gesta synodalia proferentes , & commissis conuolutum undique flagitiis, nullum eum Lanitatis habuisse respectum, Sc. Ideoque fratres carissimi, quia audiendus hic, praesentare se noluit, ne conuictus forsitan ab a ccusantibus se clericis posset digna tandem aliquando, praesentatus Episcopali iudicio pronu-ciationis congruae feriri sententia, dic. dilationem tamen dedimus, di decrevimus vestram debere intra prouinciam esse iudicium, & congregari synodum ante diem Kal. Nouemb. ut si adesse voluerit, praesens si confidit, ad obiecta respondeat: si vero adesse neglexerit, dilationem , sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto & toties delegato iudicio purgandi se occasi ne non utitur. Nihil enim interest, utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione, procurata toties constet absentia. Nos autem per omnes prouincias literas dirigemus, ne excusationem sibi ignorationis obtendat ut ad prouincia venire cogatur, & illic se constituto praesentare iudicio. Quicquid autevestra caritas de hac causa duxerit decernedit,cu ad nos relatu fuerit,ninstra ut codecet, necesse est authorit.firm.D. s. die I.Iun.Monaxio V.C.C

294쪽

Anno Dom. 4a 3 Cauestinus patria Romanus Pontificiam dignitatem adeptus est,quia Gil. tiaram Episcopis Appellationem accipiens,ea per sequentem epist. iudicauit ac decidit. Dilectissimis fratribus Venerio, Marino , Leontio, Auxonio, Archadio , Sillucio, & eae teris Galliarum Episcopis, Caelestinus .i A postolici verba praecepti sut,apud Iudaeos atqueGentiles sine offen- L sione nos esse debere dcc. Fili j nostri praesentes Prosper& Hilarius quonam circa Deum nostrum sollicitudo nudanda est , tantum nescio qnibus presbyteris illic licere, qui dissentioni Ecclesiarum studeant sui apud nos prosecuti, ut indisciplinatas quaestiones vocantes in medium pertinaciter eos dicant praedicare aduersantia veritati . Sed vestrae dii ctioni iustius imputamus,quando illi supra vos habent copiam disput di Sc. Timeo ne magis ipsi loquantur, qui permittunt illis taliter loquii Bin talibus causis non caret suspicione taciturnitas: quia occurreret verbias si falsitas displiceret,&c. Recurrerunt ad Apostolica predicti, siedem haec ipsa nobis, quae tentat perturbatio, conquerentes, Sc. Augustinu fanctae recordationis virum,' pro Vita sua atque in nostra communione semper habuimus, nec unquam hunc sinistrae lupicionis saltem rumor aspersit,quem tantae scientiae olim fuisse meminimus,ut inter magistros optimos etia ante a meis decesseribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in commune senserunt, Vt pote qui ubique cunctis & amori fuerit di honori. Vnde resistatur m libus, quos male crescere videmus,&c. Intelligamus haec ipsa vobis quae nobis non placent displicere. Quod itia demum probare poterimus, si imposito improbis silentio, de tali re in Cposterum quaerela cessauerit. Dominus in columes vos custodiat fratres carissimi.

APPELLATIO UNDECIMA

Anno Domini η o. Leo natione Tuscus Romanus Pontifex electus suit anno Pontifieatus sui duodecimo ab Episcopo Narbons pro rebus fidei decidendis appellationem re cepit : sententia autem quam dedit in sequenti continetur Epistola. Leo Episcopus Rustico Narbonensi Episcopo.

pistolas fraternitatis tuae, quas Hermes Archidiaconus tuis detulit in libenter accepi, diuersarum quidem causarum connexione multiplices, sed non ita patientiae legentis onerosas , ut aliquid earum inter concurrentes undique solicitudines fuerit praetermissum. Unde totius sermonis tui allegatione concepta,& gestis quae in Episcoporum hono- vratorumque examine confecta sunt,recensitis,Saviniano dc Leoni pre byteris actionis suae intelleximus fiduciam defuisse: nec eius iustam superesse quaerimoniam, qui se ab inchoatis disceptationibus sponte su duxerint. Circa quos quam formam, quamve mensura debeas tenere iustitiae, tuo relinquo moderamini: suadens tamen caritatis hortatu, ut sanandis aegris spiritualem adhibere debeas medicina, & dicente scriptura Noli esse nimium iustus, J mitius agas cum eis,qui pudicitiae Zmio videntur modum excessisse vindiet , ne diabolus,qui decepit adulteros, de adulterij exultet ultoribus, &c. De consultationibus autem dile.

ctionis

295쪽

AB C

ctionis tuae,quas separatim conscriptaS,archidiaconus tuus detulit, quid seutiendum sit, inter prae semes opportunius quaereretur,si nobis tui conspectus copia proueniret . nam cum Quaedam interrogationes modum diligentiae videantur excedere , intelligo eas colloquiis aptiores effoquam scriptis, Sc. Subdit autem deinceps Pontifex decem es octo decisiones. J

APPELLATIO DUODECIMA

Comprouincialium Episcoporum metropolis Arelatensis ad S. Leonem Papam, pro recuperandis antiquis iuribus ac priuilegiis Arelatensis Ecclesiae,illud in primis deposcentes ut de more antiquo prouinc. Viennensis eidem Ecclesiae Arelatensi subbceretur. Praeces Missae ab uniuersis Episcopis Metropolis Arelatensis ad sanctum Leonem Papam .

R Emores quantum honoris & reuerentiae beatissimae sedi Apostol, IVI cae , cui vos Dominus noster Iesus Christus pro meritis sanctitatis voluit praesidere, semper debitum fuerit,semperque debeatur: ordinationem, quam sanctus frater dccoepiscopos noster Rauennius in ciuitate Arelate post transitum beatς recordationis Hilarij Episcopi,concordantibus omnium votis, ad summum Pontificium , Domino fauente, prouectus est,missis continuo literis Apostolatui vestro indicare curau, mus. Quibus a beatitudine vestra, tanta dignatione & caritate fuisse r

sponsum, immensas gratias agimus :etsi tantas quantas debemus, referre non possumus. Notum licet nobis ante iam fuerit praedictum sancta fratrem & coepiscopum nostrum maxime coronae vestrae gratia morustorum mansuetudine & sanctitatem meruisse: perceptis nunc tamen beatitudinis vestrae literis, quanta eum caritate complectamini euidem

ter agnouimus. Vnde praemissis ossicijs, quae Apostolatui vestro iure debentur , suggestionem nostram, quae iustitiae partibus fungitur, audiemdam a corona vestra, minime dubitamus. Quippe cum non aliqua noua institui.sed prisca per vos optamus & antiqua reparari. Nec enim iustum est ut honorem eius, quem ut probauimus impense diligitis , illa res minuat,quae pietatem vestram alte offendit. Et sane manifest um est Ecclesiae Arelatensi diuinae gratiae fauorem adesse, cui talcm habere co- tingit sacerdotem, per quem priuilegia dignitatis antiquae quae dolebat sibi pro tempore diminuta, gauderet in perpetuum recentioribus Apostolicae sedis authoritatibus reformata . omnibus etenim regionibus Gallicanis notum est , sed nec sacrosanctae Ecclesiae Romanae habetur

incognitum, quod prima intra Gallias Arelatensis ciuitas missum a beatissimo petro Apostolo sanctum Trophimum habere meruit facerdote& exinde alijs paulatim regionibus Galliam donum fidei & religionis infusum: priusque alia loca ab hoc riuo fidei, quem ad nos Apost olicae

institutionis fluenta miserunt, meruisse manifestum est sacerdotem , , qua Viennensis ciuitas,quae sibi nunc impudenter ac notabiliter prim tus exposcit indebitos. Iure enim ac merito ea urbs semper apicem finctae dignitatis obtinuit, quae in sancto Trophimo primitias nostrae religionis prima suscepit, ac postea intra Gallias hoc quod diuino munere

296쪽

fuerat consecuta , studio doctrinae salutaris effudit. Cuius honoris ob. Itentu Ecclesiam Arelatensem omnes decetares praedecessoresque nostri velut matrem debito semper honore coluerunt, tenente sique traditio. nem totam ab hac sibi ciuitatis nostrae sede Episcopos postularunt. Ab huius Ecclesiae sacerdote tam decessores nostros quam nosipsos constat in summum sacerdotium, donante Domino consecratos . Quam quidem antiquitate sequentes praedecessores Beatitudinis vestrae hoc quod erga priuilegia Arelatensis Ecclesiae institutio vetusta tradiderat, pr

mulgatis s sicut & scrinia Apostolicae sedis proculdubio continent) authoritatibus confirmarunt:credentes plenum esse rationis atque iustiti ut sicut per beatissimum Petrum Apostolorum principem sacrosancta Ecclesia Romana tenere supra omnes totius mundi Ecclesias principa. Blum, ita etiam intra Gallias Arelatensis Ecclesia, qui S. Trophimum ab Apostolis missum sacerdotem habere meruisset ordinandi Pontificium vendicaret. his secundum religionem utitur priuilegijs Ecclesia memorata, bcc. His itaque omnibus intimatis di in notitiam Beatitudinis v strae fideli assertione perlatis, quaesumus & obsecramus coram sanet, moniae vestrae per nomen Domini nostri Iesu Christi, qui in vobis iusti iam, patien tiamtranquillitatem, & bona totius sanctitatis ac perfectio nis elegit, & per beatissimum Apostolum Petrum,quem vita & conuerissatione vestra nobis diuino munere redditum credimus , ut quidquid

Arelatensis Ecclesia sicut superius indicauimus) vel ab antiquitate Q. scepit, vel postea authoritate sedis Apostolicae vendicauit, id omne ad C

suum pontificium reuocare eiusdem Ecclesiae sacerdotem beatitudinis vestrae authoritas in perpetuim mansura praecipiat. Ipsi autem vel officiorum causa , vel huius legationis obtentu , sanctimoniae vestrae nos praesentassemus aspectibus, nisi alios infirmitas, alios anni praesentis p nuria ab hac votorum nostrorumcupiditate reuocasset.Sed confidimus

in Domino Iesu Christo qui precibus & desiderijs nostris assecta promtissimae pietatis vestrae praestitit quod qui nunc legationis officio fraudamur, gratiarum postea referendarii per nosmetipsos actione iungemur.

Relariptum atque decretum Leonis Papae super praemissam Appellationem. Dilectissulis fratribus Constantino, Armantario, Audentio, Seueriano. Valeriano. Urso, Stephano, Nemrio, Constantio, Maximo, Asclepio. Thodoro, Iusto, Ingenuo, Augustali , superuentori. Vnantio, Fonteio, Palladio, Leo Papa . ' MI Eetis dilectionis vestrae literis,quas ad nos fili j nostri Petronius pres.

byter, & Regulus diaconus detulerunt, quam beneuolum fratri &coepiscopo nostro Rauennio impendatis astectum , euidenter agnouimus: si quidem postulatis , ut ei quod decessor ipsius merito nimiae prinsumptionis amiserat, reformetur . Sed petitionem fraternitatis vestrae Viennensis Episcopus missis literis , & legatis , sua suggestione praeuenerat, conquerens Arelatensem Episcopum ordinationem sibi Vasem sis Antistitis usurpasse. Cum itaqde nobis ita & paternarum reuerentia: sanctionum , Somnium vestrum seruanda sit gratia, ut in Ecclesiarum

297쪽

A priuileg ijs nihil conuelli, nihil patiamur excidi: consequens fuit, ut ad

conseruandam intra Venniensem S Arelatensem prouincias pacemis, 'adhiberetur iustitiae moderatio, quae nec antiquitatis usum, nec desideria vestra negligeret. Consideratis enim allegationibus utriusque partis praesentium clericorum, ita semper intra Prouinciam vestram & Viennensem&Arelatensem ciuitates claras fuisse reperimus , ut quarunda causarum alterna ratione nunc illa in Ecclesiasticis priuilegiis. nunc ista praecelleret, cum tamen eisdem commune ius quondam fuisse a gentibus proderetur. Vnde ad Viennensem ciuitatem quantum ad Eccles asticam iustitiam pertinet, inhonorata penitus esse non patimur : praesertim cum de receptione priuilegij, aut horitate iam nostiae dispositionis B utatur. Quam potestatem Hilario Episcopo ablatam, Venniensi Epist. credimus deputandam: qui ne repente s emetipse factus videatur inferior, vicinis sibi quatuor oppidis praesidebit, idest, Ualentiae, Ac Tharatasiae S. Gene uae,&Gratianopoli: ut cum eis ipsa Vienna sit coniuncta,ad cuius Episcopum omnium prςdictarum Ecclesiarum sollicitudo pertineat : reliquae vero ciuitates eiusdem prouinci sub Arelatensis Antistitis authoritate & ordinatione consistant: quem pro modestiae suae temperantia, ita futurum credimus studiosum caritatis & pacis, ut nequaquam sibi credat ablatum, quod fratri videat esse concessum . Data 3. nonas Maij, Valentiniano Augusto . & Α bieno V. C. Consul.

APPELLATIO DECIMA TE RT I A

C Anno Domini 46i .Hilarus natione Sardus ad Petri cathedram regendam electus suit.qui ex Gallia Appellationem recipiens. eam decidendo hanc protulit sententiam. Dilectissimis fratribus Uicturio, Ingenuo. Idacio. Eustasio. Fonteio, vinenti . Eulalo . Fausta , Auxamio, Proculo, Auxonio, Paulo, Memoriali, Caelestio, proiecto, Eutropici, Auiciano, Ursa , & Leontio, Hilarus .

Solicitis admodum nobis, & ex his quae proxima ad nos relatio certa Ex detulerat. multa expectatione suspensis , literae dilectionis vestrae, fratre S coepiscopo nostro Antonio, que dignum tanta Iegatione probamus interpretem , deferente, sunt traditae, quae nos ab iptis contextus sui contristavere principijs: nam qui requiesccre solicitudinem nostra telari in his quae a sanctae memoriς decessore meoo prefixa sunt credebamus euidenti astertione co-

gnouimus di non sine dolore miramur, definitiones illas a Mamerto Episcopo nunc potuisse transcendi, per quas Ecclesia priuilegium pro- , , barat acquiri: cum praecipue sancti fratris & coepiscopi nostri Leoniij moderatio formam continentiae praebere debuerit ambienti, &c. Nomdignitatem Viennensis Ecclesiae Mamertus Episcopus meminit Arelatensis A ntistitis quondam transgressione crevilis,lc pro corrigendis que perperam gerebantur inuiolabili postea definitione compositum, ne alter inglorius, alter in totum veteri honore per vitium praecessoris reperiretur exutus . Sicuti ergo & vestrae dilectionis relatio,& fratris & coepiscopi nostri Antonii insinuatio reseravit,claret, praedictum priuilegia

Z certis

298쪽

i76 DE APPELLATIONI flvs

certis conclusa terminis velle perdere plus volendo qui abusius fratris Α& consacerdotis Leontij moderantia Diensibus contra fas Episcopum ietiam si est meritus non timuit cosecrare. In quo factum eius conuenerat sic resolui, Vt iuxta eorum quae perpetrata sunt qualitatem, non sine iactura pi oprij ordinis etiam illum a facerdotali coirtio submoueri cerneret, quem creauit indebite , quemque indignissime fecisse conuincitur, correctum iusta ultione sentiret, nec conceptae audaciae incastigata temeritas licentiae se peperisse putaret exemplum,&c.

Anno Domini s i . Hormisda Romanus Pontifex eligitur anno Anastasij Imperatoris a &Theodorici Regis Italiae . aa. qui Remigium, Rhemensem E piscopum Vicarium sedis Apostolicae in Gallia instituit. Dilectissimo fratri Remigio, Hormisda.

Vscipientes plena fraternitatis tuae congratulatione colloquia, qui- sta bus nos germanae salutis tuae laetificauit iudicio corporali cum spiritualibus officijs incolumitas subnixa: congruum esse perspex inius, hanc ipsam quam mente gerimus, vel bis aperire laetitiam. Agis enim summi documenta Pontificis dum S praedicanda facis , di ea ini nuare non di fers . praerogatiuam igitur de nostri sumpsimus electione iudicijsquado id te operatum esse didicimus , quod caeteris agendum obnixius imp ramus : ut in prouincijs tanta longinguitate disiunctis , S Apostoli sedis vigorem, di patrum regulis studeas adhibere cristodia. Vices itaq; nostras per omne regnum dilecti re spiritualis filii nostri Ludovici, que nuper, adminiculante superna gratia , plurimis & Apostolorum temporibus aequiparandis signorum miraculis prKdicationem salutifera co- Cinitantibus cum gente integra conuertisti,& sacri dono baptismatis c6secrasti, fatuis priuilegijs quae Metropolitanis decreuit antiquitas, prinsenti authoritate committimus, agentes studii huius participatione ministeri j dignitatem, releuantes noliras eiusdem remedio dispensationis excubias. Et licet de singulis non indigeas edoceri, a quo iam probauimus acutius uniuersa seruari : gratius tamen esse solet, si ituris trames ostenditur, & laboraturis iniuncti operis forma monstratur, &c.

APPELLATIO DECIMA VJ ARTA

Anno Domini s3a. Ioannes patria Romanus ad Petri sedem tenendam assumptus fuit, quia Galliae Episcopis appellationem accipiens sententiam tradidit, di reu Epis deposuit. Dilectissimis uniuersis Episcopis per Gallias constititis, Ioannes.

i. π Nnotuit nobis a fraternitate vestra missa relatio,in qua Cotumeliosus' '' ' multis legitur criminibus inuolutus . Et quia huiusmodi petibnasse cris non potest inhaerere mysterijs, ab hodierno vel ossicio eum nostra censet remoueri authoritas: ut in monasterio constitutis delicti veniam a Domino petere non omittat. Nihil est enim impossibile eius clementiae qui potest cuncta relaxare quae facta sunt. Sed ne eius Ecclesia dest, tuta videatur, in eius loco Visitatore dari, praesenti authoritate decernimus, qui a se ita nouerit omnia exibenda, Vt nihil de ordinationibus cleuticorum . nihil de Ecclesiastica facultate praesiimat,sed ea quae ad sacro.

299쪽

E C c L E s IAE G A L L I A R v M. A sancta mysteria pertinent exequatur. Praedictum autem Contumeli sum, ubi nabeat poenitendi licentiam, petitorium dare vobis censemus, ubi errorem suum euidenter allegans sub die profiteatur ei & culpam , . Dominus vos incolumes custodiat statres charissimi. Dat. 7. idus April. Felin. Paulino, Iun. V. C. Cons.

Priuilegium Monastersi sancti Medardi a S. Gregorio Romano Pontifiee concessiim. Gregorius omnibus Epistopis . Preciosissimis lapidibus in diademate Christi merito re. Exrem.1. nitentibus, omnibusque sanistae Dei Ecclesiae membris, quorum uniuersale caput e zy'i' est Christus, Gregorius licet sanctae Romanae Sedis pontificio sublimetur, humillimus tamen seruorum Dei seruus.

QVando catholicorum Regum corda ad ea ad quae pontificalibus

sunt monitis prouocanda, ita ardenti desiderio diuina praeuenietes gratia succedutur,ut ab eis ultro poscanturetato alacri & l tostat animo Cocedenda,quanto & ea ipsa quae cupiunt, si nollent facere, peti debuerant. Proinde iuxta filiorum nostrorum praecellentissimorum script regum Brunichildis ac nepoti eius Theodorici monasterio sanctae Dei. enitricis Mariae ac beatorum Petri Apostolorum Principis, necnon protomartyris Christi Stephani , quod est in Suessorum ciuitate situm, ubi sanctus Medardus requiescit, & vir venerabilis Gairaldus a, has preaesse videtur, huiusmodi priuilegia auctoritatis nostrae decreto indulgemus, & ea plenius confirmamus priuilegia, quae a bonae memoriae Domino Papa Ioanne, comitante illustrium regum clementia,

Clotari j scilicetic Sigeberti huius nostrae filiae iugalis ipsiloco subana

C thematis vinculo sunt concessa vel indulta, coucedimus atque firmamus . Statuentes nullam Regum,Anti stilum, vel iudicum, nullum quacunque praeditum dignitate, ea quae a praecellentissimis regibus vel qui huslibet alijs Deum timentibus loco concessa sunt vel conferentur, sub cuiuslibet occasionis specie minuere vel auferre , vel suis usibus applicare i sed cuncta quae Deo seruientibus monachis oblata sunt vel offerri contigerit, perenni tempore illibata, & sine aliqua inquietudine volumus possideri, eorum usibus pro quorum sustentatione concessa sunt, modis omnibus profutura. Concedimus etiam ut obeunte Abbate,non alius ibi quicunque obreptionis astutia ordinetur,nisi quem communis consensus monachorum elegerit, aut praeuiderit ordinandum, &c. A V choritate igitur diuina vice beati Petri Apostolorum Principis, consemst omnium Romanorum Pontificum, & voluntate totius senatus Romani, suadente nobis viro Apostolico Anserico Suessorum urbis Pomtifice & omnium Galliae Episcoporum fauente iudicio decernimus, ut nullus Archiepiscoporum vel archidiaconorum fratres praefatae Basilicae de ordinatione sui Abbatis ipsi fratres peragant ,& Ecclesiasticora graduum dignitatem suscipiant: consecrationes quoque fontium & f cra mysteria in ipso monasterio celebrent &c. caput trionasteriorum totius Galliae constituimus, nulliusque ditioni patimur subesse. Sed volui haec sedes Romana speculationem suam toto orbi indicit, & nouas

300쪽

rn DE APPELLATIONI avs

consuetudines omnibus mittit, & omnium personarum seruitio careb: Aita praefatus locus remota omni consuetudine pessima Regum, Antist tum, iudicum, exemplum diuinae religionis & honestatis caeteris exhibeat monasterijs, dc super ea plena gaudeat libertate, &c. Haec igitur omnia quae huius Apostolicae auctoritatis & nostrae praeceptionis priu, Iegio continentur, praefati monasterij rectoribus, ic filijs praesentibus& futuris, & omnibus monasterijs ipsi loco subiectis vel sociatis, sub anathemate seruanda constituimus. Si qus autem Regum, Antistitum iudicum vel quarumcunque saecularium per narum huius A postolicet auctoritatis di nostrae praeceptionis decreta violauerit, aut contradix rit ,&c. cuiustunque dignitatis vel sublimitatis sit honore suo priuetur,ocvt catholicae fidei deprauator, vel sanetae Dei Ecclesiae dostructor, asconsertio Christianitatis & corpore ac sanguine Domini nostri Iesu Christi sequestretur, & omnium maledictionum anathemare, quibus infideles ochaeretici ab initio sqculi usque in praesentem damnati sunt; cum Iuda traditore Domini in Inferno inferiori damnetur, nisi digna poenitentia praefatorum sanctorum sibi propitiauerit clementiam, refratrum communem reconciliauerit concordiam. Ego Gregorius ianistae Romanae sedis A ntistes huic priuilegio substripsi. Euterius Ares

tensis Sc. Datum 7. Kal. Iun. ab Incarnatione Domini 19 . Indict. I L.

Anno Domini 8s8. Nicolaus Primus Pontifex denuntiatur, qui ex Gallia appellationem accipiens, more praecessorum suorum Pontificum plenaria potestate illam iudicauit. CRothaidi Episcopi Suession . ad Nicolaum Pontificem Maximum appellatio. Domino meo sancti Ismo atque Reuerendissi Nicolao summo Pontifici &uniuersali Papae.

EGO Rothaldus peccator Suessionensis Ecclesiae sedem appellans

Apostolicam, irregulariter Epistopatu priuatus, calamitatu meatum suggero lugubrem historiam. Non omnia quq passias sum retexes, quod impossibile forsitan erat, & ne nimis fastidiosa narratio tuis pijssime praesul, auribus importuna videretur. Venerabilis igitur metropinlitanus Hincmarus, sanctae Remensis Ecclesiae Antistes, quibusdam Doecasion ibus exortis acri circa me infestatione certans diu multis ac vati, laboribus mea vexabat exiguitatem. Ego aute quantu poteram illum-lerans, in his ei nequaquam pro suo libitu accquiescere volui, quae sacris perpendebat auctoribus esse contraria. Dumque ad synodum gloriosi Regis Caroli pro utilitate sanctae Dei Ecclesiae conuocatam Npiscopi conuenissemus, & ipse quasi omnium dominus praesidens ac praecipitanter iaculari acceleraret, hanc ego Apostol sedem atqs Apost. Praesul. uniuersalis Ecclesiae sum. Prota rem appellare maturaui ,&c.

Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei, sanctae Catholicae Eeclesiae Romanae Omnibus Episcopis, Praemiteris, Diaconibus, di cunctae in Christo generalitati Rom. plebis.

Notum sit dilectioni vestrae fratres mei ει filijs carissimi, quod quidam Gallorum Episcopi zeli & inuidiae diaboli, sescibus accensi

quia mors sicut striptum est, per inuidiam introiuit tu orbem terrarum,

SEARCH

MENU NAVIGATION