De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

A huic fratri nostro Rothaldo venerabili viro insultantes, & per octo circiter annos quemadmodum illum proprio priuarent Episcopatu, iudicio meditati sunt. Sed cum diutissime laborantes nihil discriminis potuissent super eum inducere,nouissime mundanis potestatibus usi depositionis sententiam in eundem sedem Apostolica appellantem immanissime protulerunt,& imminutionem dc abominationem priuilegiorusanctae Romanae Ecclesiae, imo beati Petri Apostolorum Principis, gradu proprio pulsum, carcerali custodia manciparunt. Vnde istum clamantem ut adducerent, &ad nostrum illum iudicium ad quod anto depositionem & postea impraetermissae prouocauerat, cum suis Vicarijs, qui illum si valerent, accusatione digna appeterent destinare plu-B rimis epistolis, eisdem Episcopis iussimus & hortati sumus. Sed ecce dilectissimi sicut ipsi scitis, sex mensibus iam praesente Rothaldo Romae apud nos manente, & nobis accusatores vel Vicarios eorum praestolant, bus, nullus qui hunc accusaret adesse videtur. In quo fratres quid aliud

datur intelligi, nisi quod sanctus Papa dicit Bonifatius quia sicut qui est

innocens ut absoluatur quaerit,ita iudicium nocens subterfugit 3 Verum nos Deo authore, beatorumque principis Apostolorum Petri A postoli fulti suffragio, decessorum quoqs nostrorum secuti vestigia, priuilegia sedis Apostolicae, quae illi male fregisse probantur, recuperare studente iam fatum virum praesentem videlicet Rothaidum, pristino gradui, pristinis ossicijs, ac pristino Episcopatui restituimus S per omnia talem euC reddimus, qualem illum fuisse constat ante excommunicationis ic depositionis sententiam in eum prolatam, vel quando sedem Apostolica appellabat oc canonice prouocabat.

Nicolaus Seruus seruorum Des. Dilecto filio Carolo glorioso Reri,i ri

QVamquam Rothaldum venςr bilem Episcopum sedem Apost

licam appellantem Domini Sacerdotes, qui in regno vestro Eoclesias ibi commissas gubernant, in contemptum B. Pςtri Apostolorum Principis, per quem A postolatus di Episcopatus in Christo coepit exo dium, cuiusque licet immerito agimus Episcopatum, priuare nunquam

debuerant: tamen quia hoc praesumpserunt, imo conati sunt agere, mquanimiter satis pro vestra depraecatione pertulimus: S ut tantam te- D meritatem corrigerent,eis hortamenta dc praecepta potius quam flagella saepius adhibuimus. sed horum, imo huius contumaciae nullus a ctor , nisi Hincmarus Rhemorum Episcopus extat, qui oc praedictum Rothaidum, etiam si numquam ad nostra prouocasset iudicia nequaquam deponere debuiti sed comtemptis nobis, quantum ex se fuit, deposuit,& multitudinem iussionum nostrarum ut pςripsema duxit. Denique cum nostris auribus fuisset ipsius Rothaidi depositio intimata , mox epistolam Apostolatus nostri misimus, qua iussimus iam fatum Rothaidum, aut honori Ecclesiae propriae restitui, aut Romam cum aliquibus de Episcopis, vel vicarijs, eorum qui illum damnasse videban

tur a

302쪽

tur, in praesentiam nostram dirigi, aut certe si neutrum fieret, tamdiu Apost triginta dierum spatium,depositores eius a Missarum solemnijs vacarent, quousque nobis super his obedire curassent s de qua etiam epistola vestrae tunc intimauimus Oxcellentiae: sed hanc frater Hinc matus quid dicam audire, cum videre illam more Dioscori velatus neglexerit 3 Neque vero moueat quamobrem Rothaldum Episcopum Romam uenire, vel apud nos audiri ac iudicari iussimus: moueat canonicam super hoc paternam traditionem . ac specialem praerogatiuam Apostolicae sedis nos extitisse gelatos atque secutos, &c. Quapropter obtest mur&obsecramus, ut pijs nostris monitis, non prauorum hominum

suasionibus pareatis.Scientes quia si pessimo Regi quod absit)vos qui-

parentes super hoc nobis negotio concordantes ob audire renuitis, vos B proculdubio de caritate & memoria nostra deletos.Quoniam ita Dei &Apostolorum auctoritate decrevimus& statuimus, ut quicunque saepe memorato Rothaldo Episcopo ad recipiedam Ecclesiam sibi olim comissam, vel ad Episcopale ministerium peragendum aliquatenus impedimento fuerit, donec acquiescat, & ad illi resistendum conatus d ponat, a facrosanctis mysterijs & ab Ecclesiae fieret ingressu remotus, atque ab omni communione fidelium sequestratus. Praeterea vestram volumus nosse experientiam, nostris auribus fuisse multis referentibus intimatum, quod diuersς res & nonnulla praesidia sanctae Suessoni Ecclesiae vitis competentia, ab invasere ibidem consecrato extitissent

pro Itbitu disposita,& in beneficium data: vel etiam seo iusto Dei iudicio decedente)ab excellentia vestra quibusdam hominibus aeque in beneficio collocata. Quamobrem etia S in hoc dilectionem vestra homtamur atque precamur, ut eadem praesidia, oc ipsa res, quaecunque&ubicunque sint, iam fatae Ecclesiae restitui, pia vestra praecipiat eminem tia, & ut cuncta viris eius reddantur, Vestra fatagat excellentia: itaut si cundum sacrorum Canonum sanctionem, & in potestate Episcopi res omnes Ecclesiae consistant, & ille secundum timorem Dei , quibus v Iuerit , & quomodo voluerit, illas dispenset: quod tamen vestrae pietatis , pro amore Dei & Apostolorum principum, ac nostro, fieri satagat industria. Scientes profecto quia qui his rebus frui voluerit, iceas pr istae Ecclesiae reddere,forte,distulerisinos hunc ab Ecclesiae finibus,an thematis nexibus irretitum Ssacrosanctis mysteriis sequestratum, v I uti profanum eliminamus , di quasi rapacem & impium S a contube

nio fidelium proculdubio abijcimus . . Plures adhuc ex Galliarum Regno ad Romanam Petri Cathedram a ppellationes iam exhibitas, in hac praesenti disputatione afferre potuissem: verum quia Viro sensato quae veneranda seruauit antiquitas, semper esse tenenda, persuadere arduum non est: hae, quas proposivimus,

A ppei lationes a priscis Christianae fidei cultoribus traditς, ad prolixit,tem vitandam , di ad probationem annorum octingentorum ab Operis

, intuo

303쪽

A initio promissam seruandam, sufficiant. Quis enim ignorat, Christianis diuina, Apostolica,& canonica statuta non licere immutare dicente Spiritu sancto Prou. a a. f Ne transgrediaris terminos antiquos quos pinsuerunt Patres tui. JEt Apostolo ad Galatas cap. i. f Sed licet nos, aut Angelus de caelo euangelizet vobis : praeterquamquod euangelizavimus vobis anathema sit. sicut prini iximus S nunc iterum dico : si quis vobis euangestiauerit praeter id quod accepistis, anathema sit. J Cum ergo Galliarum Regnum ab Ecclesiae nascentis exordio usque ad armnum Domini octingentesimum , Romanam Petri cathedram , ut sui matrem di magistram habuerit , eamq;in fidei di morum controuesiis decidendis omni tempore, accedente occasone appellauerit,hoc idem B in futurum usque ad consummationem seculi seruandum ac credendum esse liquido constat: quia Christiana religio, di Christi Dei nostri

Euangelium idem semper fuit, est, &etit in s.cula . si quis autem ab

hoc aberrare voluerit veteri instituto,& ah ιιιι uo, ab antiqua ac verissima Salua. toris doctrina pariter abibit: eumque inter sectarios haereticosque collocandum s cum ab Ecclesiae antiqua traditione ac fide recedere com- praehendatur, conspicuum est.

304쪽

DE APPELLATIONIBUS ECCLESIAE G E R M A N I AE.

' ERMANIA, quae a Gallis, Rethis, ac Pannoni js, Rheno S. Danubio fluminibus, seiungitur, a Sarmatis, D, cisque montibus fae paratur & in caeteris eius partibus etiam Insularum immensa spatia complectentibus,se' tetrionali Oceano circumscribitur, magna Europς portio nuncupanda est cum plurima regna,Prouincias, In sulasquecompraehendat. Huius regionis indigenae Teutones antea a Teu Blono Deo eorum,quem terra ortum existimabant, appellabantur: deinceps Germani a Romanis dicti fuerunti quoniam cum primum Rhenu, deuictis Gallis, transgressi,fuissent, Videntes eos & ferocitate animoru, proceritate corporum, colore,forma & moribus Gallis simillimos Ger. manos hoc est fratres Gallorum esse extimauerunt. Caelum vero valde asperum, humum tamen pinguem obtinent, Omniumque frugum s racem , quae gelo resistere Valent, & a nimio frigore non interimuntur

mores habent simplices, ab omni nempe conuersandi & agendi duplicitate alienos , benefici quoque sunt ac fraternitatis amatores,ut me experientia instruit ' . . . . o

Christiana religio a suae promulgationis exordio in Germaniae pati, Ubus denunciata no fuit, nee sonus A postolicus ibi auditus est,etsi in quibusdam Germaniae urbibus in Galliae finibus sitis , fides non longe post

initiam fuerit propagata: solenne tamen principium in uniuersa Ger mania a Gregorio secundo Romano Pontifice anno Domini ri . sua

scepit, qui Bonifacium Episcopum ad verbum salutis praedicandum, &gentem illam sedentem in tenebris,doctrina lucis ad Christum conuertendam illuc delegauit: quamobrem idem Bonifacius Germaniae pater&Apostolus dicitur: cumque in uniuersa Germania Sedis Apostolicae esset Legatus, plures ibidem Episcopatus instituit, & synodos aliquot celebrauit . Nihilominus silentio obuoluere non decet, ad insignem ourbem Coloniam Agrippinam, quae inter Galliae & Germaniae fines po

sita est, Petrum Apostolorum ante signanum Maternum suum discipulum ad eam Euangelio replendam delegasse s qui sic in suo exequem do munere profecit, ut uniuersam ciuitatem ad Christi colendam fide euocauerit: quam semper incorruptam Sillesamita tenuit, ut pro re hac plurimum in Domino glorietur. quamobrem huius ciuitatis maius sigillum, sancti Petri sedentis , altera manu duas claues, altera librum

tenentis imaginem repraesentat, cum hac circumscriptione : Sancta

Colonia Romanae Ecclesiae fidelis filia. Ab omni ergo tempore quo catholica fides ibi Viguit, Romanae Petri

305쪽

a cathedrae obsequentissima extitit: & in omnibus eins superuenientibus causis illam sui matrem atque magistram agnouit, ac in omnibus fidei& morum controuersijs dirimendis eam ut supremum sui tribunal ampellauit: nouissimis tamen ut ita dicam temporibus sic varijs haeresibus se praecipitem dedit, & a Petri cathedra se abalienavit, ut&pristinam gloriam obscurauerit, & a recta, quam tenebat, salutis semita, secundum maiorem sui partem aberrauerit. Det illi Dominus misericordiam. his praemissis . Dicimus Germaniae Ecclesiam Romanae Petri cathedraeut ouis suo pastori subiectam esse. Probo, Cuicunque ab alijs,accedem te occasione fieri debent Appellationes , ad ultimam controuersiarum obtinendam decisionem , eidem pariter tamquam supremo Iudici ac

B Principi in illo ordine appellans subiectus est & subditusuesed Germaniae Ecclesia de facto ab initio sui, sic Romanam Petri cathedram appellauit, ergo Germaniae Ecclesia Romanae Petri cathedrae ut ouis pastori suo & subditus suo principi subiecta est. Maior est euidens. Minor prinhatur per Appellationes iam actu exhibitas.

PRIMA GERMANIAE AD ROMANAM PETRI CATHEDRAM

Apellatio. 4nno Domini 3ρ8Anastasius atria Romaniis ad Petri nauis clauum tenendum assiimptus est: quem Germaniae & Burgundiae Episcopi super quasdam fidei & morum controuersira appellauerant: sententiam autem ae decisionem quam tradidit, per soquentem ad ml direxit epistolam. Anastasias Episeopvs. eunctis Germaniae & Burgundiae regionis in Domino salutem,

si TV Xigit dilectio vestra carissimi, ut ex authoritate sedis Apostolicae xarem. i. vestris deberemus respondere consultis. Et quamuis non prolixe, tio. sed succincte hoc agere , propter quasdam alias occupationes festinaremus, denuo tamen, si necesse fuerit, ob has vel alias necessitates quasi ad caput, mittere caritatiue non dubitetis, quia vestras praeces & nuc& tunc acceptas habemus. Significastis enim quociam sacerdotes in Ecclesia quando leguntur Euangelia sedere, oc Domini Salumoris Vese . . , iba non stantes sed sedentes audire, & hoc ex Maiorum traditione se a cepisse narrant: quod ut nullatenus deinceps fieri sis natis , Apostolica auctoritate mandamus. Sed dum sancta Euangelia in Ecclesia recitam tur, sacerdotes & caeteri omnes praesentes, non sedentes sed venerabit

M ter curui in conspectu sancti Euangelis stantes Dominica verba intente audiant, & sdeliter adorent. Similiter & trasinarinos homines, de quibus nos consuluistis, in clericatus honore nolite suscipere, nisi quinque aut eo amplius Episcopora chirographis sint designati : quia multa per

surreptionem solent euenire : ideo oc haec summopere sunt cauenda. Manicheos vero quos in urbe Roma inuenimus, & sequaces eorum ninlite suscipere, neque eis communicare, aut ullam cum eis participatio nem habere, priusquam ad rect/m conuertantur fidem, ne eorum.

te pullulantia semina, quae a nobis in urbe extinguuntur , pessimis vinbiscum radicibus seminentur vel germinent. plurimos Vero eorum, ec

306쪽

84 DE APPELLATIO Ni abs

suae sequaces impietatis, atque illorum doctores inuestigatio nostra re- Aperit, vigilantia diuulgauit, authoritas di censura coercuit. Quos potuimus emendare correximus: Sut damnarent Manicheum cum praedicatione &disciplims suis , publica in Ecclesia professione , & manus suae subscriptione compulimus i di ita de voraginis impietatis suae comissos, poenitentiam concedendo leuauimus . Λliquanti vero qui ita se demerserunt, ut nullum his auxiliantis remedium posset subuenire. , diti legibus, secundum Christianorum Principum constituta ne sanctu gregem sua contagione polluerent, per publicos iudices perpetuo sunt exilio relegati, Sc. Nos quoque ut modo facitis & alloquamini, peto crebrius literis, & frequentius de fide & bona intentione vestra atq3 λ-spitate laetificate, ut& gaudium commune habeamus, & Dchnino pati Bvoto fideliter serviamus. Data nonis Octobris, Archadio & Bautono viris clarissimis Consulibus. Hanc epistolam , optime Lector, Binius tom. I. concit. pag. s 3I. deprauatam nec legitimam esse asserit: sed non recte hoc assirmare M. detur , licet duas pro sua assertione afferat rationes: quarum prior est de falsitate Consulum citatorum, posterior vero,quia partem huius episto. lae, in Leonis Papae ad uniuersos Italiae Episcopos epistola compraehema.m- . iam inuenit: utraque inquam ratio friuola est & nullius roboris . pri- mum quia in plurimis verissimis summorum Pontificum epistolis hie error consulum per scriptorum incuriam irrepsit': quas tamen damnare no licet,ut in disp.de Appellationibus Ecclesiae Africam probauimus: Garundo quia Agathonis Papae epistola ad Constantinum Imperatorem pro sexta generali synodo congreganda anno Domini 6 8. quae hab eur tom. 3. conc pag. a. multa ad unguem Ufert pro sedis Apostolicae

priuilegijs reeensendis , cum ait . f Haec sancta di Apostolica mater omnium Ecclesiara Christi Ecclesia quae per Dei omnipotentis, &c. J quae,. i. anno Domini a s , . a Lucio Pontifice dicta ac enarrata luerant attamen πάρ . neutram harum epistolarum impolturae suspicione assicere licet, sed utraque est ab omnibus veneranda . nec demum indecens imo cori. gruum est posteriores Pontifices praecessorum suorum doctrinam affinmere . sequitur ergo hanc Anastas j epistolam sinceram esse, cum rationes oppositum probantes sint inessicaces i, tr a , . . . - , -- P

APpELLATIO SECUNDA

Anno Domini 44o S. Leo Pontificali onere ac munere gaudebat, quia Germaniae& GAliae Episcopis Appellationem accipiens, eam sequenti Epistola. ad eosdem diis recta , dissoluit ac iudicauit. LE, Romanae Eeeleta & 'Apostolieae sedis Episeopus, uniuersis Germaniae atque Galliae

Eeelesiarum Episcopis salutem. . V i I .

S m. i. in Dei nomine in Romana Ecclesia synodum Episcoporum . - υ siue caeterorum consacerdotum,Christique fidelium coadunatam habuissemus.&de ordinationibus illicitis, saper quibus cre ita ad nos illarum partium commeantium sermo peruenerar, atqs de alijs neces

307쪽

A Carijs Ecclesiasticis negociis tractantes , sacrosque canones relegentes, solerter egissemus: a multis lachrymabili vultu relatum est nobis,quod quidam Germaniarum ac Galliarum urbium Episcopi frequenter ch repiscopos qui iuxta canones Neocaesarenses siue secundum aliorum decreta patrum, ijdem sunt qui S presbyteri) vel presbyteros destinarent, qui absente Pontifice altaria erigerent, basilicasque consecrarent: Quod quidem non est mirum , id praecepisse viros Ecclesiasticae disciplinae ignaros, quod est canonicae regulae contrarium, & statim a seculari militia in sacerdotale ministerium delegatos atque promotos. Ergone ultra talis a vobis licentia usurpetur,communi sententia statuendum oportuit, scientes quia sicut chorepiscopo vel presbytero illicita conse-B Cratio est altaris, ita&constitutio , &c. Nam quamuis cum Episcopis plurima illi ministeriorum comunis si dispensatio, quaedam tamen a thoritate veteris legis,quaedam nouellis & Ecclesiasticis regulis sibi prohibita nouerint sicut presbyterorum & diaconorum aut virginum consecratio,sicut constitutio altaris ac benedictio vel unctio. Siquidem nec erigere eis altaria, nec Ecclesias vel altaria consecrare licet, nec pertinpositiones manuum fidelibus baptigandis, vel conuersis ex haeres paractetum Spiritum sanctum tradere, nec chrisma conficere, nec chrismate baptizatorum frontes signare, nec publice quidem in Missa quenqua Poenitentem reconciliare, nec formatas cuilibet epistolas mittere. Haec enim omnia illicita siunt chorepiscopis , qui ad exempli'm & formam o. discipulorum esse noscuntur: vel presbyteris qui eandem gestant fi guram:quoniam quanquam consecrationem habeant, pontificatus tamen apicem non habent. Quae omnia solis deberi summis Pontificibus authoritate canonum praecipitur, ut & per hoc & discretio graduum, &dignitatis fastigium summi Pontificis demonstretur. Sed Neque coram Episcopo licet presbyteris in baptisterium introire , nec praesente Antistite infantem tingere aut signare , nec poenitentem sine praeception Episcopi sui reconciliare, nec eo praesente, nisi illo iubente, Sacramem tum corporis & sanguinis Christi conficere, nec eo coram posito popinium docere, vel benedicere aut salutare , nec plebem utique exhortari.

ri APPELLATIO TERTIA

Anno Domini s 7. Pelagias secundus patria Romanus super Petri cathedram sedit, qui a Galliarum & Germanorum Episcopis Appellationem accipiens. hanc quae in sequenti enarratur epistola , sententiam protulit . Pelagius Romanae Ecclesiae & Apostolicae sedis Episcopus, uniuersis Germaniarum ae

Galliarum regionum EpiscoPis . . . .

CVM in Dei nomine in Romana Ecclesia synodum Episcoporum τοῦ

siue caeterorum consacerdotum Dei fidelium congregatam habuissemus, ic de Ecclesiasticis statutis,ut sunt ab Apostolis oc sanctis p tribus tradita, diligentius tractaremus: superuenere literae vestrae, & ut magnae essent authoritatis, etiam vivae voces praecesserunt, rogantes ut ordinem praefationum, quam sancta Romana Ecclesia hactenus habe-

308쪽

, 6 DE APPELLATIONI Busset nostris literis vobis remandaremus.Tunc de vestra voluntate & stu. Adio tam bono multum gavisi sumus, ct sacrum ordinem Romanum,s, craque constituta nostrorum antecessorum solerter relegentes, inuenimus has nouas praefationes in sacro catalogo tantummodo recipiendas, quas longa retro veritas in Romana Ecclesia hactenus seruauit: Unam in albis Paschalibus, aliam de Ascensione Domini, tertiam de Pentecoste, quartam de Natali Domini, quintam de Apparitione , sextam de Apostolis, septimam de sancta Trinitate, octauam de Cruce,nonam deIeiunio di quadragesima tantummodo dicenda. Has prςiationes tenet& custodit sancta B omana Ecclesia. HaS tenendas vobis mandamus.

Anno Domini 714. Gregorius secundus patria Romanus Petri cathedram tenere coepit. ., qui sanctum Bonisecium in Germaniam ad Euangelium praedicandum delegauit, Ppui sequens diploma tradidit.

TI Xigit manifestata nobis religiosi propositi tui pie in Christo flagran.

C. tis intentio, ec approbata syncerissima fidei tua prolata relatio : ut ad dispensationem Verbi diuini, cuius per gratiam Dei curam gerimus, te comministro utamur. Experientes proinde, te ab infantia sacras lit ras didicisse, profectusque indolem ad augmentum crediti caelitus taleti prospectu diuini timoris extendere , Videlicet gratiam cognitionis cmlestis Oraculi in laborem alutiferae praedicationis, ad innodescendum gentibus incredulis mysterium fidei instanti conatu expendere , coli iamur fidei tuae & adiutores essici cupimus gratiae praerogatae . Igitur quia praemissi conatus pium affectrum Vsque ad Apostolicae sedis , m desta prouisione perduxit consultum,Vt membrum ex membro proprii corporis caput requirenS, motum mentis probares, capitisque arbitrio humiliter te submittens , & eius directioni itasto tramite properans sol, dati compaginis plenitudo existas. Ideo in nomine indivisibilis Trinitatis , per inconculsam authoritatem beati Petri Apostolorum. Principis, cuius doctrinae magisterio fungimur, & locum sacrae sedis administra mus modestiam tuae religionis instituimus, atque praecipimus, ut in verbo Dei quo igne salutifero , quem Dominus mittere venit in terram enitere videris in ad quascumque gentes infidelitatis errore detentas proeperare, Deo annuente potueris, mysterium regni Dei per insinuatione

nominis Christi Dni Dei nostri veritatis siuasione designes & per spirit5

virtutis ot dilectionis ac sobrietatis praedicationem utriusque testamen ti mentibus indoctis consona ratione transfundas. Disciplinam denique Sacramenti, quam ad initiandOS Deo praeuio credituros tenere studeas ex formula ossiciorum sanctae nostrae sedis Apostolicae, institutionis tuae gratia praelibata,volumus Vt intendas.Quod actioni susceptae tibi deesse perspexeris, nobis ut Volueris intimare curabis. Bene Vale, dic.

309쪽

Eoo LESIAE GERMA MIRΛ Epistola Gregorij Papae secundi ad Boreales Episcopos & Duces.

Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei . uniuersis reuerendissimis di sanctissimi statri bus Coepi scppis religiosis prerbyteris, seu diaconibus , gloriosis Ducibus magnifieis Castaldis, Comitibus etiam, vel cunctis Cristianis Deum timentibus.

Solicitudinem nimiam gerentes pro speculatione credita , quia in umbra mortis aliquas gentes in Germaniae partibus , vel plaga Grientali Rheni fluminis, antiquo hoste suadente, errare ,& quasi subre. ligione Christiana idolorum culturae seruire cognouimus, aliquos vero qui nec Dei cognitione habentes, nec baptismatis, sacri unda sunt loti, sed comparatione brutorum animalium pagani factore non recognoscunt, necessario pro virorumque illuminatione , ad praedicandum rechae fidei verbum,harum literarum portatorem Bonifacium reuerendis

B simum Episcopum fratrem nostrii ad easdem partes dirigere studuimus, ut illis praedicando verbum salutis, vitam prouideat sempiternam. Et si quos forte, vel ubicunque a rectae fidei tramite deviasse cognouerit, aut astutia silasos diabolica erroneos repererit, corrigat, atque sui educatione ad portum restituat salutis, eosque ex Apostolicae sedis huius doctrina informet, & in eadem catholica fide permanere instituat, &c. Si quis vero squod non optamur) aduersari eius laboribus conatus fuerit, aut contrarius exstiterit ministerio sibi credito, saccessorumque eius in eundem laborem intrantium: ex sententia diuina anathematis vinculo Igatus perpetuae damnationi subiaceat. Data Kalendis Decembris imperante domino pijssimo Augusto Leone, Imperij eius anno septimo: C sed & Constantini Imperatoris eius filij anno quarto, Indictione sexta.

APPELLATIO QUARTA

A Bonisatio Episcopo in uniuersa'Germania sedis vostolicae Legato exhibita pro euius decisione sequentem Gregorins secundus Papa misit epistolam. Reuerendissimo ac sanctissimo fratri Bonifacius Coepiscopo, Gregorius seruus seruorum Dei.

DEsiderabile mihi a te missus Denuat religiosus presbyter attulit

nuncium, cum te sospitem narrauit,& in ministerio pro quo mi G 'sus es, fauente Deo, proficere nunclauit. Detulit etiam a te missas literas, ubi indicasti, quod ager Dominicus, qui incultus iacebat di spinaruaculeis ex insedelitate riguerat, vomere tuae doctrinae exarante, semen verbi suscepit,&fertilem messem protulit fidelitatis . In ijsdem literis D quaedam subnexuisti capitula, sciscitando qualiter teneat, vel doceat sancta Apostolica Romana Ecclesia. Bene noscis satis,quia beatus Ap stolus Petrus & Episcopatus principium extitit, oc consulenti tibi de statu Ecclesiae,non ex nobis quasi ex nobis,sed eius gratia qui aperit os mutorum , & linguas infantium facit disertas, qualiter tenere debeas Ap stolici vigoris doctrinam, dicimus. Igitur in primis legebatur, in quota progenie propinquorum matrimoniu copuletur. Dicimus quod oporteat quidem quamdiu se agnoscunt assinitate propinquos, ad huius coepulae non accedere societatem . Sed quia temperantia magis N praesertim inter barbaram gentem plus placet, quam districtio censurae t con-

310쪽

cedendum est, ut post quartam generationem iungantur . Nam quod Λposuistis, quod si mulier infirmitate correpta, non valuerit debitum v, to reddere, quid eius faciat iugalis 3 Bonum esset, si sic permaneret, ut abstinentiae vacaret. Sed quia hoc magnorum est, ille qui se non poterit continere , nubat magis : non tamen subsidijs opem subtrahat ab illa quam infirmitas praepedit,& non detestabilis culpa excludit. Presbyter vero,&c. Haec frater carissime ex Apostolicae sedis vigore scripsisse ius ciant. De reliquo implorantes misericordiam Dei, ut qui te illis in regionibus vices nostras ex Apostolica authoritate peragere fecit, & opi, tam siluam lumine veritatis per os tuum micare praedestinauit, opitulationis suae misericordissimae tribuat incrementum, &c.

Anno Domini 73 I. Gregorius tertius natione Syrus super Petri cathedram sedit, quem Bonitieius Episcopus Germaniae Apostolus appellavit: appellationem autem sequenti resoluit epistola. Reuerendissimo ae sanctissimo statri Bonifacio Coepiscopo ad illuminationem genus Germaniae , vel Circum qua aue in umbra mortis morantibus Gentilibus in errore eonstitutis, ab hac Apostolica sede directo . Gregorius seruus servorum Dei.

M Agna nos habuit gratulatio lectis sanctissimae fratemitatis tuae Ii

teris , cum in eis relecta serie, fuisset repertum Domini nostri Iesu Christi gratia, plurimos te a gentilitate N errore ad verae fidei agnitione conuertisse. Quod quia diuina institutione docemur in parabolis , cui quinque talenta credita fuerant, alia quinque fuisse lucratum : in talis commercij lucro cum tota plaudimus Ecclesia. Hinc iure tibi sacri pala Glij direximus munus, quod beati Petri Apostoli authoritate suscipiens

induaris, atque inter Archiepiscopos Vnus, Deo auctore praecipimus ut censearis. Qualiter autem eo utaris ex mandato Apostolico informatus agnosce. Itaque dum missarum solemnia geris, vel Episcopum te contigerit consecrare , illo tantummodo tempore eo utaris quia vero, &c. Praecipimus ut iuxta sanctorum canonum statuta ubi multitudo excreuerit fidelium, ex vigore Apostolicae sedis debeas ordinare Episcopos, pia tamen contemplatione , Vt non Vilescat gratia Episcopatus . Presbyterum namque quem praeterito asseruisti anno ad nos venisse,nostro que iudicio fuisse a suis nefarijs absolutum actionibus: credas, quod neque nobis confessionem aliquam feci, nec a nobis, ut suos expleat tibia Ptus, absolutus est. Sed si eum errori deditum repereris: hunc Apostolicet sedis vigore, ut iuxta sanctorum canonum censuram corrigas & emendes praecipimus, &c. Eosdemque quos a paganis baptiZatos esse asserui. sti isi ita habetur, ut denuo baptizes in nomine S. Trinitatis mandamus. Inaer caetera agrestem caballum aliquantos comedere adiunxisti, plerosque& domesticum: hoc nequaquam fieri deinceps sanctissime se ter , sinas, Sc. Pro obeuntibus quoque consuluisti, si liceat oblationem offerri: sancta sic tenet Ecclesia, ut quisque pro suis mortuis vere Christianis osserat oblationes,atque preabyter eorum faciat memoriam,&c.

SEARCH

MENU NAVIGATION