De appellationibus omnium ecclesiarum ad Romanam S. Petri Cathedram aduersus huius temporis hæreticos & schismaticos opus recens, nunc primo compositum. Auctore fr. Angelo Petricca a Sonnino ..

발행: 1649년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Λ bittio, in locum suum ut substitueretur optauit: sed defuncti iudicium in

eius meritum non vacillat. Siquidem omnis clerus & plebs eiusdem ciuitatis & optimi & plurimi prouinciales , ut idem eius locum obseruaret, a nobis sperauerunt, dato consensu . Nos cogitantes defuncti iudicium di probantes eius vitam dc eorum nobilitatem atque multitudine, qui petebant, simul&utilitatem Ecclesiae memoratae, optimum dux, mus , ut tanto sacerdoti, qui ad diuina migrauerat non minoris meriti substitueretur antistes, praesertim cum Ecclesia illius municipij, inqua ante fuerat ordinata semper huius ciuitatis Ecclesiet fuisse dioecesis constet . Ergo suppliciter praecamur Apostolatum vestrum , ut humilitatis nostrae decretum, quod iuste a nobis videtur factum, vestra authoritate B firmetis. Iamdudum sane questi fueramus literis nostris depraesumpti ne Sylvani Episcopi,&miramur , quod nulla Apostolatus vestri resposa suscepimus. Nunc haec eadem suggerentes, petimus ut quid super his rebus obseruandum sit, Apostolicis sermonisus non dignemini informare. Et ne forsitan per negligentiam portitoris , aut per longinqui itineris dissicultate, humilitatis nostrae ad vos scripta non potuerint ex hoc negotio peruenire, etiam suggestionem nostram maluimus iterare. Et subscriptio. Orantem pro nobis, sanctum Apostolatum vestrum , iugi aeuo diuina conseruet aeternitas nobis omnibus & Ecclesiae suae, domine Venerande noster Apostolice Papa.

- Rescriptum Hilari Papae ad Ascanium Ac reliquos Tarracone nia provIncta Episcopos quoi tramque Appellationem iudicat Ac definit. Hilarus Episcopus Ascanio, di uniuersis Episcopis Tarracoaensis prouinciae.

Postquam literas vestrae dilectionis accepimus, quibus praesumptiones Sylvani Episcopi Calagurensium Ecclesiaei retundi petistis : & ρε rursum Barcinonensium quaeritis nimis illicita vota firmari r honorato, rum&possessorum Turiassunensium, Cascantensium , Calaguritano, rum, Virgiliensium, Triciensium , Legionensum oc Ciuitatensium, .cum subscriptionibus diuersorum,literas nobis costat ingestas: per quas id, quod de Sylvano quaerela vestra deprompserat, excusabant. Sed reptaehensione iustissima, eorum pariter iusta allegatio non carebat: quia praeter conscientiam metropolitani, fratris & coepiscopi nostri Ascanij, D nonnullis ciuitatibus ordinatos claruit sacerdotes. Vnde quoniam quicquid ab alterutra parte est indicatum, omni videmus peruersitate confusum, temporum necessitate perspecta,hac ratione decernimus ad veniam pertinere, quod gestum est ,ut nihildeinceps contra Nicaenorum

canonum constitutum tentetur.

Hoc autem primum , iuxta eorundem patrum regulas volumus custodiri, ut nullus praeter notitiam atque consensum fratris Ascanij metropolitani, aliquatenus consecretur Antistes : quia hoc & vetus ordo tenuit,hoc trecentorum decem & octo sanctorum patrum definiuit amctoritas i cui quisquis obuias tetenderit manus, eorum se consortio fa

x tetur

282쪽

cietur indignum, quorum praeceptionibus resultarir. a. In quorsi contu. A meliam a superbo spiritu etiam pars illa contemnitur, qua vetatur, nequis telicta Ecclesia saa ad alteram transire praesumat. Quod nimis improbe conniventibus, &Vt doleatur grauius, vobis asserentibus, Ire. oeusEpiscopus conatur admittere quod nostra authoritate roborari cupitis , quos maxime de rebus illicitis magna indignatione probatis acce. di . Lectis ergo in conuentu fratru, quos natalis mei festiuitas congregarat. literis vel tris, quae de ordinandis Episcopis secundum statuta cano. num vel praedecetarum meorum decrera sunt,prolata sententia,gest rum quae pariter direximus, tenore discetis. 3. Unde remoto ab Ecclesia Barcinonensii, atque ad sua remisso Irenaeo Episcopo, seoatis per fa- cerdotalem modestiam voluntatibus, quae per ignorantiam Ecclesiasti- B carum legum desiderant, quod non licet obtineret talis protinus de clero proprio Barcinonensibus Episcopus ordinetur , qualem te praecipue stater Ascani, oporteat eligere & deceat consecrare, ne si aliter forte fruetrum fuerit; non sine obiurhatione tui maxine nominis retundatur ninstra praeceptio, quod in iniuriam Dei, a quo specialiter sacerdotalium est hiati dignitatum , didicerimus admissim . Nec episcopalis homor hκreditarium ius pulexur, quod nobis sola Dei nostri benignita Christi confertor. Ordinar ergo nunc Episcopo; qui licet te ignorante prouecti sunt,cum suis authoribus meruerunt submoueri) hac ratione orir amqs, .si 'ec. Viduarum maritus fuerit quis quam . nen in secundae coniugis .id in unius virgἰnis nuptias ac vota conuenerit, sicut c& legalia coris im 2 praeeipiunt dicendo . f Sacerdos virginem uxorem accipiat non viduam non repudiatam. J Secundum quod etiam beatus Apostolus Paulus magister germum, de his qui fieri desiderant facerdotes propria institutione non tacuit dicens. f Vnius uxoris virum. J Cuius sane tenore sententiae is informatiesso debetis fratres carissimi, ut inter

caetera quae cauenda iantarac studeatis praecipue custodire,quae cogno scitis ante uniuersa mandari. In quibus etiam perspiciendum est ne duci simulsint in una Ecclesia facerdotes, nec liferarum ignarus, aut carerisi aliqua parte membrorum Vel etiam ex poenitentibus aIiquis ad sacrurix ministerium prorsus sinatur amedere, Sc. s. Ut autem omnia secundia

haec quae scripsi mus eorrigamur, praesent literas, Traiano subdiacono Mnostro veniente direximus . Guod si Ireneus Episcopus ad Ecclesiamsi suam, deposito improbitatis ambitu redire neglexerit, quod ei non ius dicio, sed humanitate praestabitur, remouendum se ab Episcopali consortio esse cognoscat. Deus incolumes: vos custodiat fratres catissimi. Data 3. Kalendas Ianuari Basilisto & Hermenetico viris clarissimis

283쪽

ΕCCLEsIA HIs PANIARUM rga LA Anno Domini o . Simplicius natione Tiburtinus Romanus Pontifex Mectus est . qui suis per uniuersam Hispaniam, Ze nonem Hispalensem Episcopum, vicarium Apost lieae sedis instituit. Dilectissimo fratri Zenoni, Simplicius.

P Lurimorum relatu comperimus,dilectionem tuam feruore Spiritus sancti ita te Ecclesiae gubernatorem exister Vt naufragis detrimenta, Deo aut hore, non sentiat. Talibus idcirco gloriantes indici js, congruum duximus, vicaria sedis nostrae te authoritate fulciri, cuius vigore munitus , Apostolicae institutionis decreta vel sanctorum terminos patrum , nullo modo trascendi permittas : quoniam digna honoris remuneratione cumulandus est, per quem in his regionibus diuinus crescere innotuit cultus. Deus te incolumem custodiat frater carissime.

B ' APPELLATIO DECIMA

Anno Domini sI Ηormisda natione Campanus de ciuitate Frusinona, Romanus Ponti- sex creatus suit. qui Ioannem Tarra nensem Episcopum super plures Hispaniarum Ecclesias , & Salustium per B. eticam Lusitaniamque Hispaniae prouincias. sedis Ap stolie. e vicarios instituit. & ab uniuersa Hispania Appellationem suscipiens, eam

per sequentem epistolam iudicauit ac dissiniuit. Dilectissimis fratribus uniuersis Episeopis per Hispaniam constitutis. Hormisda.

BEnedicta Trinitas Deus noster, qui permisericordiam suam Roma ,.-na: Reipublicae per uniuersas partes, suae pacis tranquillitate diffusa υ- -- nobis quoque viam demonstrandae circa nos inuicem caritatis indulsit. dic. Tamen qu3a Ioannis fratris Accoepiscopi nostri nobis insinuarione

Vulgatum est, contra canonum reuerentiam nonnulla praeimi,peric ulum quod doctoribus imminet de taciturnitate declinans, oc Prophetica voce compunctus, qua dicitur. Loquere ne taceas, generalibus edicendum credidi constitutis . Vt in sacerdotibus ordinandis quae sunt a patribus praescripta & definita cogitetis i quia sicut est caput Ecclesiae Christus Christi aute vicarij facerdotes, sic & in eligendis his cura oportet esse perspicuam. Irre praehensibiles enim esse conuenit, quos praeesse , necesse est corrigendis: nec quicquam illi deesse personae,penes qua est religionis summa substantia disciplinae, ecc. Quis enim que paulo anto

vidit iacente veneretur antistitem 3 praeferens miserandi labem, non habet lucida sacerdotij dignitate. Hoc quoque ad praemissa adiungimus, ner, benedictione quae diuina esse creditur per impositione manus, quis pretio comparet: quonia ante oculos esse conuenit, quod Simon Spiritum sanctum Volens redemptione mercari, Apostoli fuerit detestatione percussus . tunc deinde quis non vile putat esse quod venditur 3 &c. Aduersus liqc facilius Deo adiuuante prouidebitur,si circa metropolitanos priuilegia a sanctis patribus constituta permaneant: si Metropolitani circa parochias suas ordinem suum , ea qua decet veneratione custodiant,

ut nec electio praesiuiis empta detur preths , & nec obsequentis sit quaesita operibus, dic. Ob hoc patres, prouidentia qua Spiritus sanctus cultores suos copungere dignatus est incitati, bis in anno per Parochias singulas,concilia habere docuerunt,ut in unum iuxa salubris institutio-

284쪽

is DB APPELLATIONI Busnis dogmata congregati, pro Ecclesiasticis causis tractandis libere com Auenirent, ut si iuxta votum uniuersa consistunt, Deum iunctis vocibus, qui praestat desiderata collaudent. Dissicile eit enim ut cuiusquam cor pravis sic cogitationibus induretur, ut a se patiatur culpanda fieri,ca n uerit se iudicium subiturum esse concit is,&c.De conueniendo bis in anno notum est canones sanctos conitituisse: S praefinitu quidem si possibile est inuiolabiliter conuenit custodiri. Sed si aut temporum necessitates, aut emergentes cauta hoc non patiuntur impleri, semel saltem, quamuis non licuerit) sine ulla excusatione praecipimus conuenire,&c. Data .nonas ApriliS, Agapeto viro clarissimo Consule .

APPELLATIO UNDECIM 'A A

Anno Domini syo, Gregorius patria Romanus . electus est Pontifex , qui ab HispalensisArehiepiscopo prouinciae de baptismi doctrina appellationem accepit , pro qua decidenda sequentem tradidit epistolam. Gregorius , Leandro Episcopo Bispalensi.

R Espondere epistolis vestris tota intelione voluissem, nisi pastoralis

curς ita me labor attereret,ut mihi magis flere libeatiquam aliquid dicere,&c. Explere autem loquendo nullatenus valeo gaudium meu , quod communem filium Recharedum gloriosissium regem ad catholicam fidem integerrima agnoui deuotione conuersum. Huius dum mihi per scripta vestra mores exprimitis,amare etiam quem nescio fecistis, CSed quia antiqui hostis insidias scitis, quonim bellum durius contra ubctores proponit, nunc erga eundem solertius sanctitas vestra euigiletivi bene caepta perficiat, nec sede perfectis bonis operibus extollat, ut fide cognitam, vitae quoque meritis teneat: & quia aeterni regni ciuis sit, peribus ostendatiquatenus post multa annorum curricula, de regno ad regnum transeat . De trina vero mersione bapti sinatis , nil responderi

melius potest quam quod ipsi sensistis : quia in una fide nihil ossicit saetae Ecclesiae consuetudo diuersa. Nos autem quod tertio mergimus,triduanae sepulturae sacramenta signamus, ut dum tertio infans ab aquis, ,-- educitur, Iesurrectio triduani temporis exprimatur. Quod si quis forte etiam pro summae Trinitatis veneratione aestimet fieri , neque ad hoc D --- aliquid obsistit, baptizando semel in aquis mergere: quia dum in tribus Personis una substantia est, repraehensibile esse nullatenus potest infantem in babtismate in aquam vel ter vel semel immergere, quando Nin tribus mersionibus Personarum Trinitas, & in una potest Diuinitatis singularitas designari. Sed quia nunc hucusque ab haereticis infans in ,

baptismate tertio mergebatur , fiendum apud vos esse non censeo e nedum mersiones numerant, Divinitatem dividant: dumque quae faciebant faciunt , se morem nostrum vicisse glorietnr. &c. Data mense Maij.

285쪽

A Hae sunt Appellationes, Optime Lector , quas ad Hispaniarum antiquissimam catholicam fidem , & erga Romanam sancti Petri cathedram obsequium ac venerationem testificandam proferre volui : ut ea potestas, quam nunc temporis, Divina disponente bonitate, super Hispaniarum regna Apostolica Romana sedes retinet, non quid recens ab humano iure procedens, ab hostibus fidei oc Romanae cathedrae aemulis , aestimetur ue sed vetustissima consuetudo a Diuina sanctione emanans, S ab initio nascentis Ecclesiae permanens demonstretur. Omittimus autem plura Hispaniarum Nationalia & Prouincialia con- Cilia,quae celebrata fuerunt, cum id narrare extra nostrum sit institutum, etsi ad huiss religiosae ac generosae Nationis laudes recensendas non .s esset inane nec inutile . Verum quia gaudent breuitate moderni : nec

viris doctis, ad quos huius operis lectio dirigitur, gratus unquam fuit sermo piolixus, sussiciat hic umbo hostium unibus.

286쪽

DE APPELLATIONIBUS ECCLESIAE

A L LIA, celebris Europae pars, ciba ijs fructibus ferax:

Viros omni tempore armis ac militari disciplina in uniuerso orbe claros, necnon ad ludos litterarios excolendum , & plurium Nationum linguas discendum propensos, protulit. Cum post Eumani generis Udemptionem Euangelij praecones ab initio suscepisset, sic Chri- Bstianam religionem complexa fuit, ut sensim catholica fides in omniabus Gallii; loe is mirifice propagata siit: quainobrem plurimos etiam sanctitate celeberrimos super astra caeli transmisit. Verum quia vix inuenitur, qui non quasi mercedem rerum gestarum desiderat gloriam, ut Cicero lib. I. Off. monet, silentio obuoluere non decet, eousque huius Nationis pietatem demum ascendisse, ut non tantum ab initio&deim' ceps, Romanae Petri cathedrae fuerit obsequentissima , sed etiam armis aliquando eam patrocinata suerit. Primi qui Galliae annunciarunt Euangelium , Trophimus & Dionyctu sius Areopagita fuerunt, a petro Apostolorum Irincipe, qui tunc Romanam tegebat Ecclesiam ad hanc prouinciam delegati: prior ad Ar Clatensem ciuitatem magno emporio insignem posterior vero Parisium seu Lutetiam Vrbem, quae ad fluuium Sequanam sita, caput est totius Galliae, sedes regia, frequens & populosa, una ex maximis.totius Europae urbibus, a Paride filio Priami Regis Troiae aedificata, a Iulio Caesare aucta ,& a Carolo magno, anno Dom. 7 9 I . ad nobiliorem frugem redacta. nunc urbs regni primatia existitit,amplitudine & ciuium frequetia excellens s Regia sede, Academia insigni, ac emporio praefulgens. Sed ut ad nostrum descendamus institutum s Galliam ab initio adeo sub Romanae Petri cathedrae disciplina ac iurisdictione fuisse compe-

rimus, quod in omnibus causis fidei & morum decidendis, semper ad eam, tanquam ad supremum sui tribunal appellare voluerit. & hoc est a nobis recensendum, qui Romanae Petri cathedrae , uniuersam Christi Ecclesiam obedientiam praestitisse, di omnibus Nationibus ipsam beati Petri sedem semper praefuisse , demonstrare debemus . his ergo praemissis. Dicimus Ecclesiam Galliarum Romanae Petri cathedrae, sicut ouis pastori suo, subiectam esse. Probatur, Cuicunque ab alijs, accedente occasione, fieri debent A ppei lationes ad ultimam controuersiarum ob- tinendam decisionem , eidem pariter tanquam supremo iudici & principi in illo ordine , appellans subiectus est di subditus : Sed Ecclesia

Coral

287쪽

A Galliarum de facto ab initio sic Romanam Petri cathedram appellauit,

ergo Galliarum Ecclesia Romanae Petri ci thedrae . ut ouis pallori suo, subiecta est . Maior est euidensi Minor probatur per ea quae tacta sunt & euenerunt, seu per Appellationes iam actu exhibitas.

PRIMA GALLIARUM ECCLESIAS

Ad Romanam Petri cathedram Appellatio. Anno Domini t 67. Anicetus natione Syrus, Romanus Pontifex electus suit . Hic a Gaiuliarum Episcopis appellationen accepit, super Episcoporum ordinationes. & alia quaedam, quae in hac sequenti epistola , ubi eiusdem Pontificis decisiua sententia includitur recensentur. Anieaetus uniuersis Ecclesijs per Galliae prouincias constitutis, in Domino salutem.

Bonorum operum & spiritualium studiorum Deum authorem esse

non dubium est, qui bonorum hominum incitat mentes &adiuuat με

actiones . Quod nobis euidenter apparuit, quum inter longinqua spatia regionum, unum corda vestra senserunt consilium, & quae desderabitis responsa, non unius, sed plurimorum epistolae intimarunt. De ordinationibus vero Episcoporum, super quibus nos consulere voluistis, olim in sancti praedecessoris nostri Anacleti ordinationibus quaedam iam decreta reperimus . Scimus enim beatissimum Iacobum qui dicebatur iustus, qui etiam secundum inrnem frater Domini nuncupatus est , a Petro, Iacobo&Ioanne Apostolis , Hierosolymorum Episcopum esse ordinatum. Si autem non minus quam a tribus Apostolis, tantus vir fuit ordinatus Episcopus: patet profecto, eos formam instituente Domino tradidisse, non a minus quam a tribus Episcopis Episcopu ira ordinari de. here . Sed crescente numero Episcoporum, nisi necessitas interuenerit, debent etiam plures augeri, idest si Archiepiscopus diem obierit, & ab ter ordinandus Archiepiscopus electus fuerit, omnes eiusdem prouinciae Episcopi ad sedem Metropoleos conueniant, ut ab omnibus ipse ordinetur, &c. Sin aliter praesumptum fuerit, viribus carere non dubiuest,quia irrita erit secus acta ordinatio. Ipse autem Archiepiscopus nihil de eorum causis, aut de alijs communisus, iuxta statuta Apostolorumi absque cunctorum illorum agat consilio: nec illi,nisi quantum ad ps prias parochias pertinet, sine suo, occ. Nulli Archiepiscopi Primates vincentur, nisi illi qui primas tenent ciuitates, quarum Episcopos Apostoli& successores Apostolorum regulariter Patriarchas & primates esse costituerunt, nisi aliqua gens deinceps ad fidem conuertatur , cui necesse sit propter multitudinem eorum, Primatem constitui. Reliqui vero qui alias Metropolitanas sedes adepti sunt, non Primates sed Metropolitani nominentur. Si autem aliquis Metropolitanorum inflatus fuerit,di sine omnia comprouincialiu praesentia vel crisilio Episcoporu, aut eoru aut alias causas, nisi eas tantum quae ad propriam sua Parochiam pertinent,

agere aut eos grauare voluerit, ab omnibus dictricte corrigatur, ne talia deinceps praesumere audeat. Si vero incorrigibilis eisque inobediens apparuerit, ad hanc Apostolicam sedem cui omnia Episcoporum iudi

288쪽

cia terminare praecepta sunt eius contumacia referatur, ut vindicta de Λeo fiat,&caeteri timorem habant,&c. Prohibete fratres, per uniuersas regionum vestrarum Ecclesias , ut clerici qui laicis&simplicibus, vim tutis honestatis pudicitiae di grauitatis exemplar esse debent, ac stipis tanquam signum purioris vitς rudioribus ad imitationem prudenter exhibere,iuxta Apostolum, comam non nutriat,sed desuper caput in modum spherae radant: quia sicut discreti debent esse in conuersatione, ita& in tonsura & omni habitu discreti debent a pparereHaec vobis fratres ut petist is, custodienda mittimus, & custodire praecipimus, &c. Data octauo Kalend. Iunij Gallicano & Russino viris clarissimis Consulibus.

Anno Domini 1 9. Eleutherius natione Graecus, patria Nicopolitanus,Romanus Pontifex Belectus est, qui a Galliae Episcopis appellationem super quasdam controuersias sustupiens, hanc quae insequenti continetur epistola, decisiuam sententiam protulit. Eleutherius Episcopus uniuersis Ecclesijs per Galliae provincias Dfio militantibus .in D S.

M Agno munere misericordiae Dei, totius Ecclesiae catholicae muli, taplica sunt gaudia,cum multos populos ad Domini seruitium festinare cognouimus. Quadere necessarium iudicauimus vos instru re, ut escas quas vitare Vos audiuimus irrationabiliter,non respuatis,&c. De accusationibus ergo clericorum,si r quibus consulti sumus , quia omnes eorum accusationes difficile est ad sedem Apostolicam deferre,

finitivam Episcoporum tantum iudicia huc deferantur, ut huius sanctet sedis authoritate finiantur, sicut ab Apostolis eo ramque successoribus, multorum consensu Episcoporum, iam definitum est . Nec in eorum C Icecles js alij aut praeponantur, aut ordinentur,antequam hic eorum iuste terminentur negocia .Quoniam quamuis liceat apud prouinciales &

Metropolitanos atque Primates eorum ventilare accusationes vel cr,

Minationes , non tamen licet diffinire secus quam praedictum est. Reliquorum vero clericorum causa apud Prouinciales & Metropolitanosse primates & ventilare & iuste finire licet, dic. Nihil tamen absque legitimo & idoneo accusatore fiat. Na & Dominus noster Iesus Christus Indam furem esse sciebat: sed quia non est accusatus , ideo non est eiectus . Et quicquid inter Apostolos egit, pro dignitate ministerij ratunia mansit. Nam si leges saeculi accusatores requirunt,quanto magis Eccles asticae regula: dic. Nec caret scrupulo societatis occultae, qui manife- Usto facinori desinit obviare. Huius rei gratia uniuersalis vobis a Christo Iesu commissa est Ecclesia, ut pro omnibus laboretis, & cunctis opem

ferre non negligatis. Frater autem fratrem adiuuans, exultabitur: ec allidens, dissipabitur . quapropter releuate semper oppressos, corripite inquietos, Vt Zizania Dominicam messem non possit sustocare. Data s. idus Iunij, Materno & Bradu a viris clarissimis consulibus.

APPELLAΤIO TERTIA

δnno Dominiaai. Calixtus patria Romanus, Pontifex elems fuit, cui a Galliarum ho-

289쪽

Εce L EsIAE GALLIARUM 16sA Dilectissimis fratribus per Gallias constitutis uniuersis Episcopis , Calixtus.

P Lurimorum relatu comperimus, dilectionem vestram, feruore Spiritus sancti, ita Ecclesiae gubernacula firmiter contra impetus tinnere & regere, ut naufragia aut naufragiorum detrimenta, Deo autho- 'i'

re , non sentiat. Talibus igitur gloriantes indicijs, rogamus ne iis illis partibus contra statuta Apostolica quicquam fieri sinatis, sed nostra fulti authoritate, noctua compescite, illicita prohibete. Conspirationum vero crimina vestris in partibus vigere audiuimus, & plebes contra Episcopos suos conspirare nobis manifestatum est, cuius criminis astutia noλltim inter Christianos abominabilis est, sed etiam inter Ethnicos, &ab exteris legibus prohibita dic. Excommunicatos quoque a Sacerdo-B tibus nullus recipiat ante utriusque partis iuxtam examinationem, nec

cum eis in oratione aut cibo aut potu, aut osculo communicet, nec Aue

ei dicat: quia quicunque in his vel alijs prohibitis, scienter excommunicatis communicauerit, iuxta Apostolorum institutionem,&ipse simili excommunicationi subiacebit. ab his ergo laici,&clerici se abstineant qui eadem pati noluerint,&c. Nullus primus, nullus Metropolitanus, nullusque reliquorum Episcoporum alterius adeat ciuitatem, aut ad possessionem accedat, quae ad eum non pertinet, & alterius Episcopi est parochiae, super cuiusquam dispoisione, nisi vocatus ab eo, cuius tutis esse dignoscitur, aut quicquam ibi disponat vel ordinet aut iudicet, si sui gradus honore potiri voluerit &C. Coniunctiones autem V eonsanguineorum fieri prohibentur, quando has,& diuinae,&seculi prohibent leges &c. Consultis vestris breuiter respondimus, quia oppressos nimis S praeoccupatos aliis iudicijs literae Nos inuenere vestrae. Datast. Idus Octobris, Antonino,& Alexandro viris clarissimis con

sulibus. t. . l.

Anno Domini as ς. Melus Romanus munus Pontifieale sustepit : qui e Galliarum , & Η, spaniarum Episcopis Appellationem accipiens, hanc quae in sequenti includitur Epistola, decisionem ac sententiam exhibuit. Dilectissimis fratribus omnibus' in partibus occidentalibus, tam in Galliis quam in FILspanijs consistentibus , Lucius Episcopus in Domino salutem .

DT Itteras dilectionis veltrae, quas ad beati Petri Apostoli sedem pro ri- ,. . u vestra causa necocij misistis, libenter suscepimus: sed & de vestris ε' x7' amictionibus non modice contristati sumus . Significastis enim &c. Propter quod fratres hortamur vos, sicut & in hac sancta Ecclesia constitutum habemus, ut semper testes vobiscum sacerdotes di diaconos habeatis. Et licet conscientia sussicere possit propria,tamen propter malevolos, iuxta Apostolum, etiam testimonium vos habere bonum ab .

his qui oris sunt. Quoniam & in hac sancta sede constitutum habemus ut duo praesbiteri vel tres diaconi in omni loco Episcopum non deserat propter testimonium Ecclesiasticum. Episcopi ergo non sunt leuiter accusandi vel detrahendi quia iniuria eorum ad Christu pertinet, cuius

290쪽

vice dc legatione iunguntur in Ecclesia &c.Item constituimus, sicut & Aa sanctis Apostolis eorumque succetaribus decretum reperimus, . si quis

metropolitanus Episcopus,nisi quod solummodo ad propriam portinet Parochiam sine consilio omnium comprouincialuim Episcoporum, extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subiacebit, di quod egerit irritum habeatur di vacuum, Sc. Haec sancta & Apostolica mater omnium Ecclesiarum Christi Ecclesia , quae per Dei omnipotentis

stratiam a tramite Apostolicae traditionis nunquam errasse probatur, nec haereticis nouitatibus deprauata succubuit: sed ut in exordio normam fidei Apostolicae percepit ab authoribus suis, Apostolorum Christi Principibus, illibata finetenus manet, secundum ipsius Domini Sabuatoris diuinam pollicitationem, qui discipulorum suorum'rincipi in Bsiis fatus est Euangelijs, Sc. Data Kalendis Aprilis Gallo & Volusiano viris clarissimis Consillibus.

APPELLATIO QUINTA

Felix patria Romanus anno Domini a72. ad Pontificatus apicem assumptus est: qui a Galliarum Episcopis appellationem habuit eamo; iudicans dissinitivam sententia persequentem epistolam , ad illos direxit. Felix Episcopus uniuersis Episcopis per Gallii provincias constitutis,in Domino salutem.

Bonorum operum ec spiritualium studiorum Deum authorem esse, non dubium est , qui eorum incitat mentes di adiuuat actiones. Vnde laetari me fecerunt scripta vestra, ex bono studio oc ex integritate fidei deuotionis vestrae sed ex afflictione & contritione vestra . magna ex parte tristavere. Tristis enim tristes legi literas vestras,& str VPta moesta maerore debito percurri: quia sicut nos Ecclesarum pax, s Cerdotumqs eius concordia & tranquillitas plebis adire facit gaudium, it nos affligit & deijcit fraterna affictio, &c. Nos vero ad supplemem tum vestrum fratres, & coepiscopos nostros vocavimus amplius quam septuaginta cum quibus lige quς subter habentur inserta regulariter tractando decrevimus. Vestris enim literis in omnium audientia perlectis, quae multas, 'ut nostis , quaerimonias&oppressiones in se continebant vestras decretisque quae sunt de accusationibus Episcoporum , sancta

synodus dixit. Haec sunt quae deinceps propter malorum hominum insidias, qui in Ecclesiam & in Ecclesiasticos saeuiunt viros indifferenter, n& conseruare firmissime volumus in saecula . Si quisl Episcopus ab illis accusatoribus, qui recipiendi sunt fuerit accusatus , occ. Absente

Vero aduersario non audiatur accusator: nec sententia absente parte a-

Iia , a uadice dicta, ullam obtinebit firmitatem : neque absens per alid accusari aut accusare potest,nec amnis testis admittatur, &c. Si quis autem iudicem aduersum sibi senserit, vocem appellationis exhibeat,qua nulli oportet negari. Peregrina vero iudicia, generali sanctione prohibemus : quia indignum est ut ab externis iudicetur, qui comprouinciales ec a se electos Zebet habere iudices, Sc. licet namque de his plura &pernecessaria,quae in decretis sedis Apostolicae & ab Apostolis eorumq;

SEARCH

MENU NAVIGATION