장음표시 사용
11쪽
19s . 196 Tumores praeti tri glandisque. 197 19 graetutri rubereura cinosa. Lues mearea confirmata.
SECT. III. De mensibus. IV. Obstructio vel suppresso mensium V. Vimia mansum profa o.
VII. Furor uterinus, is Dorios vel pri
XU. Dolores 'ost partum. API. Febris lactea.
12쪽
DE SANITATE ,. ET M . R A I S.
De Sanitate .s E C T I O I. i . Definitis , fundamenta , O dM A Medicinae Practicae. r. EDICINA practica est ars corporis huma-λ' ni sanitatem tuendi, vel idoneis remediis λ α amissam testituendi; ideoque Medici nomen solus meretur, cui innotescunt quae sanitatis tutelam ct morborum curationem respiciunt. 2. Uti in corpore humano medicina versatur, capitis externi, trunci & artuum conditiones , viscerum posituram , ordinem , numerum , magnitudinem,
situram , duritiem, mollitiem , structuram , solidarumque & fluidarum partium motus discentes noscere debent. Hinc peritia anatomiae necessaria est. 3. Neque sanitatis, neque morbi distinctam habere quisquam potest ideam , absque notitia omnium actionum in statu fano . Praemittenda ergo physiologia. 4. Ex anatomia & physiologia patri , corpus bu- manum esse machinam mechanico-hydraulicam, sum- d ma
13쪽
ν De sanitatem a arte constructam , ex solidis potentia motrici do. natis, de fluidis motis compositam: ideoque legibus
eorporum solidorum vel fluidorum in motu parere . An automaton necne, nihil refert. Hinc usus mechanicae scientiae in medicina. s. Solidae dc fluidae corporis partes ex variis principiis vel elementis constant , internasque patiuntur mutationes a propria compositione, insitisque ultimarum particularum viribus ortas, & chemicis legibus solummbdo explicandas. Exinde themia etiam in auxilium medicinae advocanda est. 6. Instrumenta ad debitum effectum producendum in omnibus artibus requiruntur . Medicinae instrumenta sunt remedia , quorum vires dc compostiones in Materia Medica demonstrantur . . Ex hisce fundamentis patet, non solum usu, sed etiam Corporum rerumque naturalium ratione, & ejus ad praxim applicatione ipsis medicinae opus esse. Ni- . titur itaque experientia dc rations. g. Medica practica in duas partes aptissime dividitur. Prior praecepta ad ianitatis tutelam necessaria
tradit, dc appellatur Hygieine. Posterior in morbis depellendis versatur. Haec denuo patitur in Pathologiam, quae causas, differentias, dc effecta morborum explicat; & in Thera pejam , quae morbos medendi Ieges de methodum docet. De quibus ordine dicam.
De Hutelae , vel tuenda sanitate. . r. CAnitas est vigor actionum, tam corporis, quam P animi, a libero, aequabili, de temperato sol dorum de fluidorum motu.proveniense quae talem mO- tum in solidis, & fluidis custodiunt , dc certissima. secundae valetudinis praesidia deveniunt . . a. Secunda vaheudo conservatur dc firmatur, s diligenter attendamus ad sequentia : habitum animi
14쪽
sdtesta, vid. eibum dc potum externe applicata nempe aerem, vestitum , & balneum frigidum I ex Creta, vid. faeces , urinam, perspi rationem insens biis lem , mentes , haemorrhoides, semen; exercitatio. nem; somnum ἱ dc ad quasdam hominum rerumque
g. Animi ficu Itates vel agunt, vel patiuntur. Agunt imaginatio, pathemata, & ratio : ab his ergo solis corpus ascitur . Imaginatio , pulchrorum pulcherrimi opiscis ope- tum contemplatione quotidiana, artibus naturae imi latricibus , varietate grata , mutuo inter amicos 3c sexus commercio, recreationibusque innocuis excita ea, neque nimis languescere, neque in una re nimis inhaerescere permittitur Pathemata in duas classes dividuntur. Prior, quae complectitur iracundiam, indignationem, furorem , desiderium, amorem , dcc. ad actionem incitat. Posterior, ad quam pertinet metus , terror , moeror , desperatio, dcc. ab actu reprimit. Pathemata illa , Incitantia appellata , sanguinis circuitum excitant , fibras constringunt, humores attenuant, dc secretiones promovent. Haec , Reprimentia vocata, ab existernis injuris avocant, dc humores, a prioribus eale factos, Iedant, vel exhaustos restituunt. Inter omnes eminent spes de gaudium, propter salutares effectus. Talia a pathematibus oriuntur commoda, si recta ratione gubernentur.
Ratio ipsa, animi eorporisque rectrix , disciplina eget; dc ubi inquietae cogitationi, nimio literarum studio, abstruss speculationibus metaphysicis vel mathematicis, sese totis viribus committit, corporis inimica est . Cogitationes severae hilarioribus interpellandae sunt . a. Alimentorum ratio in quantitate & qualitate habenda est. εProdest bis vel ter die, potius quam semel . cibum capere i 2 semper q mplurimum , dummodo hunc
15쪽
Moncoquat ventriculus . Nunquam utilIs est nimia sati et M ; saepe inutilis nimia abstinentia. Posterior priore perniciositor . Quantitatis moderatrix est vis ventrieuli digerens.
Nutritioni optime in se iunt alimenta blanda &insipida, quae mucilaginem vel gelatinam in sinu suo
recondunt, & rexturam non nimis firmam vel teneram possident. Hinc aquosa, terrestria, salina , &pinguia , separatim, huic ossicio inepta sunt . Hinc omnia indurata, sumata, salita, & condita, duabus de causis inutilia deveniunt; quoniam dc plus propter saporem assumitur , dc quod modo par est , tamen
Cibus a durioribus melius Incipit, ut abunde suppetat sibi valis latex . Coena requirit cibos facilioris solutionis , ne somnus, dc inde prudentes secretiones
Digestionem promovent sal commune marinum , acida ex vegetabilibus parata , dc condimenta moderath sumpta , ventriculum stimulando , conjunctionem pinguedinis cum aqua promovendo , dc mucostates incidendo. Sub finem digestionis convenit potus hedibarum gratae amaritudinis, uti The, Casse, dcc. non nimis calidus, ad reliquias alimentorum diluendas &abstergendas. Post satietatem , neque frigori, neque tenui . n que labori committatur corpus . Si quibus de causis futura sit inedia, labor omnis vitandus.
s. Potus ex qua frigida, inspida, inodora, in bi lance ventriculoque levi &subtili, molli, neque salinis, putrea centibus, vel terrestribus particulis referta, omnibus aliis palmam praeripit..Hujus poculum , tempore vespertino dc matutino, post peractam digestionem assumptum , ad sanitatem admodum conducit. Athleticis arridet potus magis nutriens, uti cere visa ex aqua molli praeparata , lupulata, bene fermentata , minime ventosa, neque in actu fermentationis deglutita. Quo vetustior, ni acescat, eo levior. Imbecilliorum ventricηlui vino aqua diluto optime refocil-
16쪽
ω Morbis. ψcillatur ; neque sedentariis adversatur larga vinἱ optimi copia, dummodo debitis intervallis , ventriculoque non onusto, assumatur. In temperantia is poticiane, quam in esca, tutior est. Calor lecti , equita tio , & elixir vitrioli nauseam hesterni Iacehi abi,
Moderatus spiritus vini usus in corporibus & rmgionibus humidioribus calorem ventriculi excitat. Immoderatus ventriculum , Corpus, animam , urresque genitrices enervae, dc ad intempestivam senectutem
perducit. 16. Eligendus, s fieri potest, aer elasticus, S ad
barometrum gravis; temperatus, sed potius ad frigus quam ad calorem vergens; serendis & secus, campe'stris , purusque ab omnibus iniquinamentis vegetabilibus, animalibus, vel mineralibus ; persabilis; Glis radiis expositusὲ ventis terrestres, non aquosas , plagas verrentibus , saepe agitatus subitisque eae mutationibus haud obnoxius. Hinc sanitati male cor sulit, qui aeri in carcerato, nimis calido, ct vaporibus animalibus repleto , se suosque assuefacit ἔ aetenim externus di inevitabilis & necessarius, ideoquου non fugiendus .et. Sensationi potius quam rationi subjiestur vestium temperies. Quo mutabilior , frigidior, vel humidiotaer, quo imbecillius corpus, eo calid sores requiruntur vestes . Sed in subitaneis vestium mutationibus plerumque fore peccatur . . ivae, neque nimis cito ansumendax, neque nimis tarde deponendae sunt: mum dities , secretionis cuticularis gratum tutamen r G tidiana camisiae carbasinae mutatione custoditur.
.g. Balneum frigidum, in histe frigidis regionibus, Iam utilissimum est , cutem durandσ , fibras confisringendo, humores attenuando, calorem excitando, de secretiones augendo . Haec perficit subito frigore , pondere fluidi undequaque premente , s dium, que eliminatione. s. EVasu visms, uti faeces, urina, perspiratio in
17쪽
6 De Sanitate sensibilis, mentes, & haemorrhoides, in debito moderamine continendae sunt; ne, his nimis suppressis, vasa impleantur, dc particulis vitae sanitatique infestis stimulentur vel , nimis auctis, Corpus tabescat,
Io. Concubit9s rarus corpus excitat; frequens solvit. Cum autem frequens non numerosit, ted natura, ratione aetatis & corporis; scire licet, eum non inutilem esse quem corporis neque languor neque dolor sequitur. Hanc evacutionem prohibent studia nimis protracta, vigiliae, inanitio , crapula , inebriatio , , labor, aetas puerilis vel senilis, infirmitas, & omnia quae debilitant. Suadent naturae irritamenta, concoctio jam peracta , & quies instans.
11. Ad actionem a Summo opifice haec machina destinata dc fabricata est , sanitas ergo ab actione an separabilis. Motus appetitum excitat, fibras roborat, humores attenuat, circulationem promovet, Omnes humorum secretiones auget, animo vires addit,
ct toti systemati nervoso gratam sensationem conciliat . Exercitatio semper antecedere cibum , & ad levem sudorem aut lassitudinem, non ad fatigationem pro-- trahi debet. Falsgatis aptum est cibo humido, vino aequa tepida diluto, balneis calidis, mutatione laboris & quotidiano cubili uti. Sudanti frigidus aer, vel frigidae aquae potio, perniciosissima sunt. Exercitationes in vehementes & lenes dividuntur. Vehementes , uti cursus, pila, saltatio , caeteraqu hujus generis, Ob Violentam humorum agitatic nem , ea lorem intensum, & subitum refrigerium, periculo
associantur. Inter leniores enumerantur vectura in rheda, ambulatio, dc equitatio; vectura imbecillibus quam sanis utilior est; saepe inutilis in clauso vehiculo. Ambulatio, ubi per ascensum dc descensum cum quadam varietate movetur corpus, nisi per quam imbecille, commodior est; sed vires quam maxime exhaurit, dc Exhaustae non cito reficiuntur. Aliter accidit in equi-
18쪽
is Morbis . rtatione , quae In caput & pulmones , sed praecipue In
viscera abdominalia, succussionibus repetitis, agit. Clara vox inter exercitationes salutares ab antiquis maxime, sed fortasse immerito, celebratur . Huio. anteponanda frictio, quia vires auget, non minuit dc secretionem cuticularem quam optime promovetisaa. Humores, quos labor dissipat dc attenuat, somnus retinet & incrassat; hinc sanguifieatio de nutritio in hoc statu optime perficiuntur. Tempus somno opportunum nox est, ad quem aeris insaIubritas sita-det.& tenebrae silentiaque invitanti. Diuturnitas mensurari debet animi corporisque laboribus praegressis, de praesentanea resectione. Somnus capiendus est in cubiculo amplo, temperatos: & supra culcitram
duriorem. Infantibus de senibus meridiari convenie, sed in lecta, non in sella.
13. Ratio quoque' habenda est varietatis aetatum , eorporum, consuetidinis, sexuum, temporum , dc climatum. Hae hominum, rerumque proprietates attentionem desiderant. . .
, t . Infantibus, puerisque dieta Ievissime nutriens, partitis vicibus, ct non semel assumpta , aIvus lubri- ea , somnus quantum fieri potest longissimus, immerissio in aquam frigidam, arrident. Cane pejus dc angue fugienda inedia, purgantia sortiora, dc vinum vel caro praecipue condita ad libitum.
Sanum hominem adultae aetatis nullis obligare se legibus , sed varium vitae genus habere oportet. maus enim quae assumat 3 ct quomodo curetur, interen . p 'Senibus carnes albae dictae, vinum meracius, frictiones, & calida lavatio apta sunt. Tune paullum cibo demendum, adjiciendum potioni. 413. Ante omnia autem scire convenit naturam corporis ἰ unumquodque enim suas proprietates habet . Diversa temperamenta diversimode regenda sunt. In sanguineo & cholerico, prosunt pathemata reprimen tia , abstinentia, dieta tenuis & restigerans , potus
multus aquosus , in melancholico dc phlematico, sti-
19쪽
t De sanitatilmulantIa & calefacientia, uti pathemata anta tantia , motus, Vinum, carnes conditae, aromata, Ac frigida lavatio . In quam plurimis vitiatur vel labo haereditaria, vel praegressis morbis, aliqua corporis pars , cui etiam in sanitate advigilandum.16. Consuetudo est dispositio motus saepe antea per actos iterum peragere; ideoque instar naturae operatur. Nocet, quamvis per se non nocivum , quod con tra consuetudinem est. Ergo cum quis mutare aliquid volet, paullatim debet assuefacere. Otiosa vita utilis non est, quia potest incidere laboris necessitas. x . Diversias sexus non negligenda est .iSexus enim mollior, utpote laxiore habitu dc sensibiliore natura praedi lux, & vitae sedentariae addictus, stimulantia, corroborantia , dc cibos eupeptos siccosque postulat.12. Considerare quoque oportet tempus anni. Hye me, plus edere dc meracius bibere convenit: utilius
est ei bis siceis quam humidis, carnibus quam oleribqScalidis quam frigidis tunc uti. vere , minus indul- gendum cibo, magis potioni dilutiori, oleribus , dc veneri. AEstate ', cibo levissimo dc exiguo , sed saepius sumpto , potione dilutissima stim sne calore toIIente, frigidis Ec refrigerantibus, corpus eget. Autumno , cibo paullo. pleniore uti i minus sed mera eius bibere; neque nocturno aeri, nis bene vestito , sese committere Iieet. 19. Diversae regiones diversum victum postu Iant .
In calidissimis, potio ex vino bene diluto vel spiritibus sermentatis dilutissimis, acida vegetabilIa, dc dieta tenuis ; In frigidissimis, vinum meracum , vel
spiritus fermentati aqua parce diluti, dieta ex carinne, & aromata prosunt. 2o. In gravibus tempestatibus sanitas, fuga dc peregrinatione, sed ubi id non licet , modica exerci ratione, vino moderate sumpto , dieta refoeillante
di corroborante, balneoque frigido, tuenda est ἱ evitatis aquosis . refrigerantibus a nocturno aere, solis
20쪽
eatore, frigore , satigatione, cruditate, Venere, eva cuationibus , & omnibus quae contra Consuetudinem sunt. Ex aere salubri in gravem, prima hyeme; ex gravi in eum qui salubris est, prima aestate ; strans- re melius est.
De diversis morborum partibus .
a. A gorbus est laeso actionum tam corporis quam a animi, ab impedito, inequali, ve I immoderato solidorum vel guidorum motu proveniens. a. Haec medicinae pars , quae morbos tractat, in moris horum cognitione & curatione tota versatur: hinc insathologiam & thera pejam distinguitur. Prior ordine athologia, posterior therapeja quia ante cognoscenus quam curandus est morbus . De his quaedam in genere dicenda , quo minor ipsam morborum historiam ct curationem exequeritibus mora sit. D Ut recte cognoscantur morbi , requiritur noti tia causarum morbificarum , loci affecti, symptomatum, criseos, diagnoseos, ct prognoseos. Hinc pathologia , omnia quae ducunt ad plenam morborurn cognitionem comprehendens, in has diversas Partes distribuitur.
De eani morbificis. r. riuia nul Ia motus mutatio: fit sne causa, moro, bus causas morbificas necessario praesupponit, quarum cognitio medico summe utilis est. Is enim recte suruturus, quem prima origo causae non sesel Ierit.