Dictys Cretensis sive Lucii Septimii Ephemeridos belli Troiani libri sex Accedit Iac. Perizonii De Dictye Cretensi dissertatio

발행: 1833년

분량: 650페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

MONMENAIA. ii

4쪽

SIVE

LUCI SEPTIMI IEPHEMERIDOS BELLI ROIANI

LIBRI SEX.AD OPTIMORUM LIBRORUM FIDEM RECENSUIT, GLOSSARIUΜ SEPTIMIANUM, OBSERVATIONES IIISTORICAS ET INDICES LOCUPLETES ADIECIT

ANDREAS DEDERICII.

ACCEDIT

MDCCCXXXIII.

6쪽

VIRO SUMME REVERENDO

DE LITTERIS OPTIME MERITO

HUNC LIBRUM

OB INSIGNE HUMANITATEM, TUM SUBSIDIIS AD DICTYIS EPHEΜERIDEM ILLUSTRANDAM COMPARANDIS, TUM ANIΜUM AD REM ALACRITER AGENDAM AΜICIS COIIORTATIONIBUS INCENDENDO LIBERALITER PROBATAM

SACRUM ESSE VOLUIT

8쪽

Quaestionis, quam Magnus sebiιhrius almae Universitatis Bonnensis civibus anno DCCCXXVII de scriptor belli Troiani, qui praesert nomen Dictys Cretensis, ipse proposuit, argumentum sui sere hoc: Inquiratur, num Dictys Cret in sabulis enarrandi cyclicorum poetarum vestigia legerit quosque eorum Secutus librum suum condiderit Comparentur aliorum quoque poetarum scriptorumque congruentos discre Pantesve narrationes , atque hinc Graeci Dictyis constituatur

aetas. Altera quaestionis pars versabatur in exigenda libri Iatinitate, quem ex Graeco Dictye contractum et a L. Septimio Latine versum iam legimus , alque in Latini interpretis inde investiganda aetate. In numero eorum , qui ingenii vires periclitati erant, etiam ego sui concertantiquo mihi cum victricem palmam serre obtigisset, prospero hoc eventu incitatus scriptorem, qui per centum et triginta annos neglectus iacuit et accuratiore studio indignus habitus est, ex tenebrarum quasi recessibus in suam lucem provocandum subtiliorique examini subiiciendum decrevi. Quum primum id mihi fuisset consilii, ut ad summos in philosophia honores imp trandos Dissertationem de Graeco Dictye eiusque Latino interprete scriberem, hac autem mente enitenti mihi libellus ad

9쪽

II PRAEFATIO.

nimiam amplitudinem vel invito adolesceret, domesticorum etiam malorum turbae propositum rescinderent tum vero misso isto consilio arduam multaeque operae et laboris rem, Septimi libros qualicunque mea cura emendatos atque illustratos edere, aggressiis sum. Igitur initio rem ita institueram, ut de aetatibns Dictyis eiusque interpretis et de utrius quo scriptoris indole in Pracsatione agerem, notas eriticas textu subiicerem, de latinitate plurima in Indice disponerem, de sabularum autem varietate in Observationibus, Ephemeridi adiectis, prolixe disputarem. Divicultates in causis praesertim criticis ob tenuia, quae me in corruptissimo, persaepe etiam mutilo scriptore adiuverunt, praesidia oppositae mihi fuerant ingentes Nam praeter ducentorum sere, qui in Commentariis udendorpii, eiusti, Bumanni aliorumque virorum doctorum ad varios scriptores ex SS. Septimi asseruntur,

locorum uberem collationem, omnes spes opesque collocatae

in tribus erant editionibus diversissimis, Basileensi, Argentoratensi et Amstelaedamensi, atque in admodum raris a caque manu oblatis adnotationibus Utrici Ohreetiti et Iosiae Merceri, quibus etiam libros scriptos inspiciendi editionesque veteres conserendi copia suerat ubi ab his quoque desertus lectionum varietate conflictabar, in his angustiis pro iudicii

mei tenuitate rem gesseram, nunquam non Septimi indolem ac naturam in animo retinens. Et sane multorum locorum

olim mendationem haud immerito mihi placuisse est quod ingenue fatear sed quo magis laborabam, cogitabam et emendabam, eo plura sese mihi os rebant investiganda atque emendanda ; quare in dies magis magisque intolerabile rescebat desiderium librorum mariuscriptorum, quorum auxilio omnis anxiae dubitationis discrimine me exemturum fore existimabam. Itaque resertum rebus dubiis opus in lucem prodere spernens, deponendi iti tempus curam, novaque subsidia ircumspici-

10쪽

PRAEFATlo. IIIemli animus erat: sicque circumspectantem res improvisa, quae edendi Dictyis curam ut animo meo depelleret cum initio parum abesset, novis posthac viribus me auxit uberrimis. Milicet indicatum mihi offertur hoc semet iretensis et Dares Phrnitis, ex nova recensione D. C P. Orellii, cum var. Det Codd. Sangallensium et Bernensis, atque edd. Vettio cedunt ophensi AnimadvV. et Glossarium Septimianum.

Percussus hoc publice ab ipso rellio anno IIDCCCXXX. iacto indicio, atque critico apparatu relisi locuplete, meo

autem tenuissimo computato, ob tantos rustra adhibitos Iabores dolore paene oppressus, egregium Ciceronis editorem resumto animo de rebus meis certiorem feci, et missa epistola ausus sum ab eo petere, editioni suae ut praemitteret Praesa tionem a me scriptam, et loco Animadvv. ophensi meas notas eriticas susciperet Abiecto nempe edendi Dictyis onsilio, sententias qualescunque meas de Dictye et Septimio doctorum hominum iudicio proponendi ardebam cupiditate;

atque post aliquod tempus de sabulis Dictyis singularem libellium in lucem eram proditurus. inelata ad animum considcis rataque iuvenis conditione, non nullam in Dictyis edition tolerabilitas vitae genus assequendi fiduciam collocantis, reiatius omnem apparatum suum criticum ad liberum usum mihi tradere Promtum se paratumque ostendite neque ita multo post eum a Veia ero viro humanissimo atque s literis meritissimo, commendatus ei essem, paucis datis acceptisque literis misit mihi collationem trium Codd. et Ed. Principis, editionem Cratandrinam et Mercerianam, atque Dictyn recensendum et illustrandum mihi commisit. Exsultavi equidem laetitia merito dolebunt alii, quod hoc modo dissicillimus scriptor, alioquin peritissimi viri curis quanta luce donatus, illotis immaturi hominis manibus traditus suerit. Expertus miram reui benignitatem et humanitatein in-

SEARCH

MENU NAVIGATION