Antonii Bononiae Beccatelli cognomento Panhormitae Epistolarum libri 5. Eiusdem orationes 2. Carmina praeterea quaedam quae ex multis ab eo scriptis adhuc colligi potuere

발행: 1553년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

LIBER ssur. Panhor. curissae.V.C perseuerantia. Ec tu mireris, s pro salute tibi perseuerantiam deprecatus sum:nam posteaquam Flamen Plebanus essectus es, missis iocis ac salibus mecum philosopharis,hortarisq; ad bene vivendi viam .recte id quidem Aurispa ne irrideamur, ut Epicurus,qui dum palato quid si optimum iudicat,

coeli palatium,ut ait Ennius, non suspexit. Caeterum tu solum memineris,quod Flamini Diali faba nec tangere,nec nominare licet,ut Festus refert, quia ea putatur ad mortuos pertinere: si quidem ea vescebare multum,ea Sratia,ut arbitror,qubd legumina pruritum sedant,fed & ut ei parcas suadet etiam,quod Pythagorae tui cognata est faba.Ea igitur abstineas quaeso,ne dum hisce leguminibus carnem domas, venias contra Flamisterii leges ac praecepta: cum Samnii illius patriscognata nec violanda,nec contaminanda

est.Ego posthac non solum vivendi,sed quod mones

etiam bene vivendi rationem habuero, tu modo ut

coepisti perge animarum curam habere:sed fabam illam Flamineam ne obtrecta. contractiunculam verbillam,quam in te iure ac merito coeperam, depono, ct quidem animo libens,eoq; ardentius amare te o

cipio,quia si quae inter amantes,ut ait ille,eueniunt huiusmodi irae,rursus s reuentum in gratiam est, am ris vincula conduplicantur . verum ulcera refricare

242쪽

non licet:vi deinceps non de odio,sed de amicitia, non de dolo,sed de laetitia,non de praeterito, sed de praesenti inter nos verba habeantur .immo posthac velim ita rescribas,vt epistolae efferri,legi, ac probari queant , meo Principe,& a magno atq; prudentissimo Mecce- nate: sntq; familiaritatis nostrae potius quὶm rixae, aut inconstantiae testes.Nam si qua est in te dicedi suauitas,& est meo quidem animo pene incredibilis,nuc piam tibi maiorem laudem, ac gloriam parturire, quam hic potest apud acerrimos iudices, ' praeclaros Heroas oblectantur,assiciuntur oratione graui &ornata,& filum orationis tuae iam pridem hic nobilitatum, probatumq;.Cum ad haec,ut polliceris,familiarius uberiusq; responderis,accipies & a me frequentes, S aeque prolixas epistolas,tuaq; ossicia veneraboris. Lisander puer aureus S a me Sab Ergotele saluus & sortis sit.ab eo munusculum perquamauidc expectamus,neq; hercle beneficium perdet. Tu secum

Vale,nos I mutuo amate.

ni. Panhor. cursiae. V. C. S. P. D.

Vm uterq; nostrum Florentia decederet,iu Bononiam versus, ego Caietam, nescio an

hoc tibi exciderit,ut plerat: sed tunc profecto atq; eo loci pollicitus es mihi ex graeco in latinum transferre Homeri vitam,quae esset apud te solum ut aiebas inter Italicos, atq; id perficere intra dies non

amplius

243쪽

LIBER y amplius.xva digressu tuo. abii tua ista pollicitatione laetus ac gemens, multisq; in via Poctarum studiosis

renuntiaui promissum tuum, quod lumma cum Voluptate,paril desiderio& audierunt, Sexpectar ut: quin stultior ego Regi ipsi Alphonis rem fgnificaui, ratus Aurispar verbum perinde ac solium Sybillae ratum fixumq; fore. Interea magnum sol circumuoluratur annum,ct Homeri vita nusqua apparet. obsecro quid in causa est, si ignauia non e st Z an ingens voltu men3vidi laisce oculis,breuis erat libellus. an occupationes tuae,quae nulla sunt, praeterquam cum Vngulas purgas, aut ventrem scalpuris videas ne Homeri vitam supp rimendo, aut protrahendo, tuae vitae declares ignaviam. S lanc mirum est, cur tantopere a

studio abhorreas, laborems refugias': cum Socrates graecus tuus apud Platonem non quidem ignauis,aut secordibus, sed temperantibus simul, ac literis insudantibus post huiulce vitae demigrationem, coelum repromittat.Sed tu, uti ego arbitror, ex So-ςrate nihil probas,nihil etiam habes, nisi qubd tauri-nὰ respicis.videre nunc videor ut mihi succeseas,utq; taurine intuearis epistolam. sed heus tu, si cupis alios

male non loqui,desine tu prius male aliquid polliceri: hoc est,cum dicacitatis arguis quempiam, desne tu prius leuis esse. Vale. i

244쪽

. Cut. Panhor. Curissae. S. P. D. Ereor ne superioribus literis i familiariter iocatus sim,tuq; at

tecum nimis

tuq adeo me tibi fa miliarem esse non putaueris, aegreq, tuleris dicta mea.id si ita est,non mihi,te obsecro, sed patriae nostrae quod quereris imputabis. Didacula est enim Insula,ut nosti,& dicaces producere, ac nutrire homines consueuit proinde nobis vel maxime ita vivenduest,ne Siculorum disteriis locum relinquamus, quod eueniet utiq; si considerate ad promittendum deseenderimus:quod autem semel ipsi promisimus,religiosissime seruauerimus.nihil alienius a viro bono,quam promissa mentiri.sed his missis,redeamus aliquando, si placet, ad iucundissimum inter nos illud epistolare certamen,quod diu iam culpa nescio cuius intermis. sum,mea nunc diligentia,aut potius pietate resumamus,at ita resumamus,ut nobiς posthac non m db non intermittatur,sed ne remittatur quidem. Hac igitur epistola te prouoco, tibi bellum indico, bellum inquam non beneuolentiae minus quam eloquentiae. sed unde melius initium sumam, quam ab ea re, qua tibi auditu & mihi relatu iucundissima fore intelligo Nicolaus Spectarius tuus, immo noster Caietae agit, nobiscum lectitat,nobiscum disputat,nobiscum iocatur, periora illa frequentius: vir grauis est, etiam dc

suauis, dignus I quiin medio vestrae illius Aetnensis

245쪽

LIBER 93 Hyblae natus sit. progignit Hybla mel omnium optimum,progenuit& virum hunc melli simillimii: matagna praeterea in homine humanitas, maior benignitas,sed maxima rerum quaruncurrv prudentia:ingenium habet vi Siculus Sacutum & fertile .ego ex eius consuetudine incredibilem capio voluptatem ac fructum :tuq; in sermonibus nostris saepe incidis,absens tanquam pranens constitueris. Legit mihi nuper epistolam,quam ex Bononia ad se mittis, illam quidem elegantem,sed aliquantb nescio quomodo elegantiorem factam eo legente:quid vero de te, tuisq; ortunis serio & egimus,ct quotidie agimus,multas praeterea intelliges mox abis epistolis. Interim nihil est quod desperes te posse adsequi tali viro procurat re,vel benefactore. puto te hoc nuntio delinitum&mihi reconciliatum esse,si quam ex principio epistolae cotractiunculam ceperis,alioqui utar ad te placandum placenta mellita. tu tame nis erratum castigas, ct Homeri vitam in latinum conuertis,nunquam persuadebis quantumuis maxima eloquentia,te non emrasse,& de Homero, ac Poetis omnibus male meriatum noti esse. Vale.

ut. Panhor. EGOfHiguo. S. I. D Erplures ad meliteras te dedisse significas

ego quidem eas tantum accepi, quas tu pridie cal.Nouembris exarassi:quibus non ipse

246쪽

respodeo ut ii tarde,sed tarde literas accepi tuas Pri. mum,ut par ell,adhortaris me ut Baccillerio gratuler, quia declaratus sit Praetor urbis Birinoetona 'ua de re gaudes tu quidem in primis, S ego tuum hoc gaudium gaudeo Baccillerio autem tum dems gratulabor,cum intellexero quonam pacto magistratu uti sciuerit. Ital erit tibi curae posthac mihi renunta re non quidem officii salarium aut lucrum,sed qu mcomiter,qulim caste,quam vigilanter,qu m iuste onficium gesserit Pater tuus, idem & meus: licet vero coniectem atq; existimem ipsum omnia recte rites habiturum,tamen quia plerunq; magistratus, atq; honor homines immutare solent, ut qui animo solicito, anxiusq; sim,expectro lite denuo scire de Baccillerio aliquid,quod virtutem potius commendet,quam fortunam praedicet, aut extollat. Idem S de Masino fratre,quod nomen, quam laudem videlicet ex magistratu consequatur, non quam loculos expleat, hoc est quὶm honeste se gerat, non quam utiliter: de his satis. De Seneca isto miror quid me consulas, quasi hominem non noris: Fulginatis,ut video, amicitiam non magnifacis,quem suas tibi & suadeo ut patris i

co venereris,ac serues, a quo si intellexero te probari,probaberis & a meaeontra si accepero te vel amari vel laudari a viro aliquo malo, vituperaberis a me, nec amaberis a. viris bonis. talem te esse arguent omnes, quales hii sunt, atque erunt, quorum con-

247쪽

L I B E R 'suetudine delectaberis. si sapis, meq; audis Cordubensem Senecam complectere, Mediolanensem abiice, qui ex Seneca praeter nomen nihil habet. Commentarioli illi ad Plautum cum caeteris meis libris Panhormii sunt, & hi quidem adhuc inemendati:

cum emittentur tu eris omnium primus, qui librum habeas, S iudicium feras. Interea te obsecro pluris facias laudem meam, quam desiderium tuum, siue tuum sit, siue, ut arbitror, Senecanum .Fort a

mea talis, qualis Philosopho homini satis super

sit, honores aliquanto etiam plures, quam Philosophum deceat, aut Poetam. amamur li Rege plurimum, a quo quotidie & honestor, & amplificor,magis etiam quam expetam. haec si gaudenda tibi videbuntur,gaudebis. Restat ut tibi respondeam de fraterculo isto tuo, quem Cupidinem appellas,quem secordi tibi est ad me mittere, nihil disseras: malo, tua pace loquar,apud me educetur, quam apud te: reddam tibi illum ex Cupidine Apollinem, & Bononiensibus nostris ciuem admirabilem. facit amor ut pollicear indecenter , sed idem amor praestabit, ut quod se auctore promiserim, ex luam, tu modb, ut dixi, ne protrahas rem . tener quidem mollisq; perapte instituetur , fingetur que & m ribus S literis: alioqui si semel imbuerit aut mores aut literas barbaras , seruabit odorem testa

diu, ut Flaccus ait, & tunc ex Cupidine Apollo

248쪽

EPIs T. CAMPA N. tibi non restituetur, non etiam ab ipso Apolline. Demittendo puero Florum consule hunc literarum adlatorem virum doctum, magnificu, & delicium meti:

is dimittendi pueri viam inueniet, aderitq; Apollini Apollo. Uale cum Masino suauissimo& Cremona muto,& sideribus meis.Caietae. Panhor. Iphonso Regi. S. P. D. I milii satis superq; nota, & explorata esset humanitas, & benignitas tua, persedissem nimirum commendatitias hasce ad te scribere:sed quid ego id verear, cum sciam te quotidie vel

indignorum nominum preces exaudire solitum, nec quenquam , te tristem discedereZIacobus Ferroccus

vir propter singularem industriam statui regio percommodus, ad sublimitatem tuam proficiscens, me rogat,ut se tibi per literas commendem. causam quidem acturus est apud te, omnium ferc opinione no-nestissimamciperatq; meas literas sibi plurimum profuturas. ego vero,& si scio te non hortatu cuiusquam moueri,sed tuapte natura pronum esse ad probitate, tamen amico,& viro optimo deesse nolui:non in mea eloquentia,quae nulla est,sed in tua placabilitate,aequitate,qua inter Principes excellis,plurimum sperans. erit nihilominus & hoc ad virtutem & mansuetudine pertinens,non solum tua sponte, tuos ingenio ben

249쪽

fecisse sed etiam literulis ac precibus meis ostendere aliquid tribuisse. Uale literarum spes unica. ni. Panhor. Iphomo

Ogam candidam competitores officiorum induebant, ut intelligerent ad dignitatis fastigium non sordibusaed animi candore, & iii tegritate esse peruenturos: nam qui pecunia ambiebant ossicia, ambitus damnabantur in exilium. Ego Rex inclyte profiteor me ex cadidatis unum, sed qui

pecunia caream,licet non indigeam: viginti enim annis ita tecum vixi,ut semper mihi curae fuerit cumulandae potius laudis, quam pecunia .a me igitur ALphonis inclyte longe chariore gratitudinc expecta, quam pecuniam,tui nominis videlicet laudem & gloriam,m fallimur,diutissimc permansura,tum ad magistratum gerendum tibi polliceor animi integritate,&iudicium incorruptum. Uale. vi. Panhor. Mariora suo. S. P. D.

Tiosius eras,ac nimium otiosus Mariorelle, cu petebas a me num Deos olim Cloacales habuerit antiquitas: id cum tu non inueneris in commentario scriptum Basaliniano,scire expeti nunquid ego sertassis hoc ipsum alibi legerim, Stibi illicb renuutiem:ego quide ut breuiter quod quae ris absoluam,legi apud grauissimos atq; doctissimos

250쪽

B P I s T. CAMPAN. etiam Chrillianos viros Deam Cloacinam praesdem cloacarum, di spurciora etiam Deorum nomina, v puta Sterconiti, qui praesideret stercoribus:hic quolideo apud veteres Deus habitus est, quoniam inuentor fuerit agrorum stercorandorum,ac proinde SterconiuS vocatus .coluerunt item & Lubentinam appes latam. Menam quot praefecerunt menstruis foeminarum:& Cuninam Deam , quae tueretur insantium cunas.Numeria in primis honorata, quae numerare doceat. haec Dea, ni fallor,tibi propitia est aiunt enim te proxime ad sexcentas uncias numerare docuisse:

mihi quide potius erit propitius& fautor Iugalita Deus,qui coniuges iungit, & cum virgini uxori Zona soluitur,inuocatur. Diua Potina potionc ministrabat hac adhuc veneratur Antonius Bona, ct Bouarii magni aliquot viri Diua Edulica esca praebebat: haec & sex millia praeterea Deorum Dearum ue nomina, quae rebus praefecerat stulta,& obcaecata gctilitas,nomodo a cloacis deducta, quod tibi mim &obscoenu videbatur,sed etiam a foedioribus ut vidisti & nominibus S rebus .c multis autem pauca haec ad te scrupssse epistolarum lex sua sit:reliqua coram agemus. Alphonso triumphatori, & domino meo benefico me iterum, atq; iterum commendabis, cui etiam alia quando explicabis causam morae ct absentiae meae. Tu Vale., Ant.

SEARCH

MENU NAVIGATION