Antonii Bononiae Beccatelli cognomento Panhormitae Epistolarum libri 5. Eiusdem orationes 2. Carmina praeterea quaedam quae ex multis ab eo scriptis adhuc colligi potuere

발행: 1553년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

to tempore pingeret,nunquam se tarde pingere putabat,quando summa arte faciebat opera, quae semper duratura esse iudicaret. Plura forte scripsi,quam debui,sed ea in bonam partem accipies :quia licet nulla inter nos familiaritas intercedat, haec tameti gratulatio historiae tuae testis erit sententiae nostrae, ct meae erga te voluntatis. Vale.& ad illustrandum Alphon- sum Regem non alios solu,sed te ipsum vince. Venetiis. XU. calendas Septemb. M. CCCC. LI. Bartholomeus Facius Fran fico Barbamo miroraeclarissimo. Ulta sunt Antonii Panhormitae in me Otacta,mihi quidem gratissima,& acceptissmaried nullum profecto iucundius,quSm quod

is Venetiis rediens tuam mihi amicitiam reportauit, quae mihi quidem erat optatissima.nam cum singularem eruditionem,atq; eloquentiam cum summa probitate coniunctam tum ex multoru sermonibus, tum ex scriptis tuis illustribus,quae cum tua summa gloria non modd per Italiam, verum etiam per omnem terrarum orbem circunseruntur,& lectitantur,in te inesse iam diu accepissem, vehementer profecto cupi bam aliquam mihi opportunitatem dari conciliandae mihi beneuoletia & amicitiae tuae: nosti enim in rebus humanis nullam rem atque atq; virtutem amabilem

esse,nullam quae magis hominum mentes ad diligen

262쪽

t EPIST. CAMPAN.

dum moueat,ati impellat. Sed sane quanuis nulla esset inter nos amicitia,te tamen diligebam, tuos nomini S gloriae in omni sermone meo fauebam, Italiae nostrae congratulans, quae tales viros tam disertos , tam

eruditos hac nostra tempestate Dei benignitate peperisset.dices sortasse,cur no me prior in amicitiam perliteras tuas prouocabas Zcerte id saepe aggredi volup, sed tenuit me pudor quidam meus pene subrusticus. veritus sum ego adolescentior hominem senem summa grauitate,auctoritate S gloria praeditum prouocare .itaq; & Panhormitae gratias habeo, qui amicitiae

nostrae fundamenta iecit, ct tibi qui quasi praecurrens me officio anteuenisti : tibiq; illud de me polliceor, quod unum S polliceri S praestare possum, ut nullo

unquam tempore tuo honori,dignitati, & gloriae defuturus sim caeterum vereor ne multo plus de me tibi pe rsuadeas ex Antonii sermone, qui in amicoru laudes solet esse profusor, quam praestare ipse valeam: quod si contigerit non mihi vitio sed eius in me amori assignabis: is enim ut multum me amat nescio qua de me opinione, quod. putet se aliquid in me videre, quod ipse non agnosco, nec video,ita in omni eius sermone me multu extollit ac praedicat. Quod mihi ob

id gratularis,quia mihi datum sit negotium scribendi res ab Alphon Rege gestas, quoniam illum exo

nans me ipse exornem, eiusq; nomen immortalitati commendans,nomen meum immortale redditurus

263쪽

sm, facis amico. fateor quidem id. quod ipse scribis, Apelli, Lisippo,Pyrgoteli,atq; Protogeni summis artificibus per magno honori tuisse, quod Alexadrum illum Magnum eoru operibus posteritati notum fecerint:nec mihi proponi potuisse materiam,in qua mihi

minus deesse postet oratio.Nec praeterea tum nescius Q .Curtium non minus fere nobilitatum este, quod Alexandri res gestas literis mandauit, quam ipsum Alexandru,qui illius scriptis com mcdatus ac celebratus est. Nec minus Liuili Po. Ro. rerum scriptione gestarum, quam Po. Ro .eius viri laudibus ac praeconiis, summaq; eloquentia illustratu esse. Caeterum ii tantuin se a quisl arten facultate praestiterunt, ut nihil iis

de alieno iudicio timcndum videatu tanta enim erat in eo genere auctoritate consecuti propter alia mulata quae prius ediderat ut eorum opera in mediti proferre dubitare non possent. sed cum rei mihi iniectae pondus, cu hiltoriae dignitate, maiestatemq; animaduerto. st vi multorum virorum, quos eruditissimos haec aetas tulit, iudicia pertimescam: neqr enim opus

meum huiusmodi esse agnosco, ut quasi Minerua illa Phidiae in arce,vi inquit Cicero,poni possit quos magis reru gestaru magnitudine animaduerto huius inclyti Regis, hoc magis magisq; ne lato muneri n6 satisfacia metuo. luanqua grauissimsi Antonii iudiciualiquam partem huius timiditatis meae mihi adimit, qui me hortatus est,ut ipsum in lucem profera:quod

Disit ig

264쪽

EPIST. CAMPA N.

scio pro eius in me amore haud mihi suasisset, si mihi

dedecori fore eius editionem existimasset: ego tame, quod hactenus feci,conari posthac non desina, quantum ingenii vires suppeditabunt, Regem hunc de me optime meritum a ternitati consecrare. in quo si sortasse defecero,non sibi voluntatem meam,sed ingenii

vim potius defuisse testabor. Qubd si quis est, qui se

haec elegantius literis mandare posse confidat, hanc mihi saltem habere debebit gratiam, quod sbi iter,utat ut, per quod ei eundum si, patefecero. Sed quoniavideris putare Regis vita a me scribi, meq; ob id hortaris ne tantum vitam & mores eius,sed multo magis facta conscriba ne faciam sicut Apelles ille, qui Veneris caput, reliqua corporis parte praetermissa,iumma arte pinxit:scito me non vitam eius, sed res a se gestas scribere proposuisse: ubi tame incidunt aliqua de eius laudibus,eos locos exornare, ac amplificare studeo:vita vero& laudatio, quae duo generali rerum gestarum narratione separata scis, vel alterius hominis fuerint, vel certe alterius temporis. Quod autem in postrema epistolae tuae parte benevolo & paterno animo me hortaris ne festinem ad operis editionem, sapienter mones:led ita tempora tulere, ut mihi int grum non fuerit, quod mihi ipse proposueram. sci bam quidem festinationem improuidam esse&ca cam,ut inquit apud Liuium Fabius, ct Horatiu pra cepisse,ut opus nonum in annum prematur: non P

265쪽

LIBER log

tui mihi obtemperare. itaq; libros septem iam edidi, quibus continetur quae Rex gessit a primo eius in Itaham aduen tu ,usq; ad eum die, quo triumphum egit. Nunc bellum Picenum in manu est,post Floretinum aggrediar:quae vellem posses videre, quoniam ipsius Regis laudum cupidis limus per literas tuas mihi es visus:quas aliquado Regi ostedam,ut intelligat quaritum is tibi debeat,quantumq; ab eo amadus sis,a quo tantis laudibus afficiatur. Vale, meq; tuum habe, at ab Antonio nostro tui amatissimo salve. Ex Neapoli XXVI. Septemb. M. CCCC. LI. ete. Panhor. brissae. C. Udio te Romam ladem peruenisse, verum id quidem non abs te, sed amicorum quo t rundam diligentia intelligo,quibus gratissimus mihi esse existimatur aduentus tuus recte quide illi & sentiunt,' mihi de te gratificantur, quippe quino ni singularem erga te amorem S desderium meu . Dii igitur illis ' officioss omnibus benefaciant: verum tu usi adeo negotiis districtus es, vel beneficiis intentus,ut amici veteris oblitus sis: praesertim ita propior factus,ut si te loqui no taedeat, uox li me propemodum exaudiri possit. E rit igitur officii tui purgare te quam ocissime, non Vtil excusando, aut ca

sando aliquid, ut plerunq; fit,sed literis prolixioribus, quibus intelligam tui huius aduentus in Romanam

266쪽

EPIs T CAMPAN. curiam consilium,remanendi, redeundiue propostum, & an nos fortassis petiturus,an patriam aliquando repetiturus sis,an, quod abhominor, Sicilia moue stram prorsus ex animo deleveris. deniq; rationem omnem vitae tuae perscribe:& maxime quo animo senectutem feras:quae iam,si benc supputo, ieptuagesimum,aut eo amplius annum amplexa est. Ego verb, ut de me non ab aliis,sed a meiplo aliquid sentias, cul aura uxore singularis exempli iucundissimc dego,

mainq; nomine Catherinam Panthiam.& dego quidem luc bona cum Regis venia, utorq; illa vacatione, quae nouis sponsis,ut nosti,etiam lege veteris testameti coceditur.Scriberem tibi verbosius aliquid de uxoria voluptate,ni surdo fabulam narraturus essem, Rab huiusmodi beatitate penitus abhorrenti.Si diutius Romae commoraturus es, te fortassis inuisam invia Rege aditurus. Et de libris si qui receler emerserint, etiam rescribas. ale.Neapoli.

X multis,at immortalibus tuis erga me beneficiis Alphonse Rex nullum mihi iucun

dius,ac naturae tuae couenientius elargitus

es,quam quod proxime in me contulisti,uillam uidelicet cui nomen est Sisae:est ea quide,supra quam credi riotest,amoena ct delectabilis,ac musarii quas pro

r prium

267쪽

LIBER I nos

prium domiciliti. ibi statuocogitationes meas, si quae

modo cogitationes meae sunt, literis, monumentis Umandare,tuumq; nome pro virili mea immortalitati consecrareratq; eo modo tibi non solum habere gratias tot quotidie beneficiorum,sed aliquando etia referre. sic diuus Augustus Poetarii studiosus Virgilio suo commodissimum Poetae donum, villa dedit prope Baiias in amoenissimo orbis terraru loco: sic Horatio Flacco villam Samnam habitatam quin focis:sc& Messala suo Tibullo nil acceptius quam villam dedit. et recte sane: nam, ut ait Flaccus Silua placet mu-

sis,urbs est inimica Poetis. ego quoq; Rex maxime tuo hoc munere vehementer gaudeo: iamq; 2 Silia cogito,Sisam somnio,Sisa, musisq; vanis imaginibus fruor:itaq; delector,licet absens,ut vel hac imaginaria voluptate mihi perbeatus esse videar. sed tantae huic laetitiae scrupulus nuper iniectus est,fitq;,quod ait Plato,ut voluptatis comes sit dolor crupuli vero et doloris Causam commisimus tuae maiestati referendam Ioanni Ixaritano viro magno: quem cum audieris,si quidem honesta narrabit,te oro, atq; Obsecro etia ut exaudias,nec permittas diuitu opes ac factiones plus valcre, quam Poetarum simplicitatem, ' musarum harmoniam .Regum principumq; virorum cibus est

gloria,qua non locupletes diuitiis, quae & fluxae sunt, cc Reges ipsi non indigent, sed Poetae versibus dare consueuerunt. Vale musarum spes.

268쪽

Epis It CAMPA N. Pro Ioanne Ixaritans. Ioames tianensis Petro Miso IriC.s. P. D. Uis hisee ad me grauibus & ornatis epist

i quibus abeuntem prosecutus es, facile in tellexi tuam erga me illam peculiarem beneuolentia nec minus in Alphonsium Regem 2 dominum nostrum incredibile stadium ac pie te, utrunm mihi maxime gratum:nam & λ te amari,qui prius iudicas quem ama laus est illa quidem eximiaΔqubd

,e re est,& utilitate communi. ita quidem & ipse tecum sentiebam,dum essem in Hispania, abiens etiam

ul .non quod locus animum mutauerit sed consilium. am cti hac in re,ut ego arbitroriduo nobis maximEPropon utitur,utilitas redeundi, & honestasremoranrit,quis honestatem non praeserat uti conflato bello,coacto exercitu prolatis signis, acieinstructa dato igno,milite victoriam sperante deserat Dux deserati ex noster incoeptu oportuit bellum potius non sulcipere,quam sesic tu per dedecus deserere . qubd utilitate' aestum est nobis cum hoste non de illoria stolum sed etiam de regno Certamen,ut sit non moco turpis,led mutilis quos belli desertio: ac si quispia Coatrasentiaticontendatq; de reditu cum Rege, scir

269쪽

tu quid hactet, impetum quidem retardabit fortasse, profuturum propositum neutiq; flectet,' ait Poeta dum furor in cursu est furori cedendum esse. Expectandum igitur mea sententia tempus tuo immo no-itro desiderio aptum magis,dum haec belli rabies desaeuiat,dum satietas rerum Italicarum eum capiat, dum parta,quod Diis beneiuuantibus spero sere,vurioria, illi etia cum dignitate Gaderi possit ut redeat. Vale ex Caieta.XV. Augusti. u. Pactor. vrim. V.C. S. P. D. Inis tuis nunc literis respondeo Areuiter quidem ac tumultuarie, ut qui rebus publicis.

rus obstrictus,nihil prolixius,nihil accuratius aut per otium queam.Igitur C.Caesaris commentarios expectatillimos quidem adhuc non accepi, nondum enim te recepit Salernitanus Princeps CHaris meaeq; unicae voluptatis adlator speramus tamen eum propediem adfuturum,utinam istisfacturum. interni nes duos scribit Tuscanella uoster ad codicem dees-ie,leq; procuraturum Vtiexscribaturo adte Roma, inde facilius ad me dimittantur: quod tu pro virili aediligentia tua accelerabis, quo tuum munus non duobus veluti pedibus mutilatum, sed integrum & te dia Mum adueniat:de libro hactenus. Mariam filiam &a Venetis in via,& Ferraria: a viro tam liberaliter, ac

270쪽

magnifice exceptam Alphonsus Rex idem & pater

per quamlibeter audiuit,tibis etiam gratias habuit,

qui fere omnium rem nobis ordine renuntiaueris: lititeras quidem tuas illas semel iterumq; perlegit:sed 'maiores aliquanto tibi gratias habet,quod militarem illam disciplinam traducere aggressus es: ad qua quidem rem, quod demiraberis, me quotidie quas traductore ipsum solicitat: ferens prae se nihil antiquius sibi futurum,quam militare huiusnodi opus absolutum videre. iam vides qualem prouincia susceperis, sed& qualem commendationem ac gratiam. Galli istius litera manum I perspexit,nec satis placuit: luippe Ioantae Tlieutonicu cupit,efflagitatq;:tantisq; pollicitationibus tuis tribuit, ut speret, immo expectet. in primis Diogenem valde vult: quicquid enim vult, valde vult .Ego membranis chartis ideo non indigeo, quia librarium seu scriptore in praesentia nullum habeo: si ad me unum aliquem scriptorem miseris vel Gallum, vel gallinam, sic de chartis demum agere poteri mus. habeat,si tibi quoq; videbitur, Rex Tneutonicum,ego Gallum. Procurabis subinde T. Liuium ex Florentia libri domino satisfaciet Petrus de Gallano.

Item procurabis, si me amas,s a nac amari vis, commentarios Donati ad Terentni extorquere ab Aretrno tuo,olim meo. Profectio mea P pnhormiti adhuc

suspenditur. sngulis quidem diebus una cum Rege llegimus,quo sibi nihil iucundius est in vita .expecto vi

SEARCH

MENU NAVIGATION