Phoenix redivivus, id est Corpus sancti patris nostri Joannis de Matha, fundatoris ordinis sss. Trinitatis de redemprione captivorum novo cultu reviviscens, seu Historia hujus sacri corporis Roma in Hispaniam translati, ... Authore p.f. Luca a Purifi

발행: 1737년

분량: 433페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

toris claritatis gratia nos deinceps sumus usuri yejusdem cum arcu praedicto longitudinis, Hatitudinis tanta elegantia, venustate, aedecore conderetur, ut formae suae praestantia ubertim testaretur di .gnstatem unionis, qui in illo asservandus erat. In hunc finem conquisiti fuerunt primi nominis artifice ris, que dissicile erat hos invenire, non tantum quod flos seleltissimo. rum ingeniorum ad hanc regiam urbem connuere soleat, quantum, quod specialiter a Divina Providentia ex diversis regnis, provinciis pro hoc opere tectonice consummando adducti fuisse crederemtur, ut olim contigit in structura tabernaculi, inrcae veteris eis stamenti Ornatus autem iste ita comparatu erat.

summo abernaculi apice, qui arcae, pavimento illius Sacrarii, quod Camarinum vocari diximus, est contiguus, se vasta mole erigit hasis arcae, deauratis floribus in viridi campo conspicua, quae in duabus cavaturis duas statuas, auro undique obductas, sustentat, quarum altera charitatem , altera poenitentiam repraessen.

tat: Haec basis in septem pedum altitudinem consurgit, cujus vertici incumbunt duae arcae, ex quibus altera , quae in suo gremio secundam complectitur, ex aere deaurato constructa fuit, altera verb, in qua S. Corpus asservatur, ex nitidissimo argento constat. Has arcas oculi potius, quam calamus depingere deberent iste enim, quantumvi acuatur, nunquam earum elegantiam pro rei dignitate exprimere poterit: Nihilominus tamen operam dare decrevi, ut eas rudi saltem ichnographia adumbrem.

Arca interior fusa est ex purissimo argento, cujus longitudo

ultra ulnam procurrit, latitudo autem ei debita proportione respondet. Altitudo ejus usque ad extremum apicem ulnam itidem excedit assurgit verb haec arca ex basi quadam ad artis amussim elabo rara , quae formam mediae arundinius imitando in quatuor cuspides se extendit, clauditurque artificiosa testudine, quae ab acroteriis pro cedens quadratam vingit planitiem, in qua duo angeli, ex eodem metallo formati, consistunt, qui altera manu catenas , compedes, numellas gestant, aliarum vect conjunctione thronum efficiunt, cui Crux nostrae Familiae Trinitaria miscalceatae inter varietatem deis auratorum emblematum insideta In medio arcae prominet imago S. N. JOANNIS de Matha mediam corporis ejus partem repraesentans, & ornamentis deauratis, quae in similitudinem ramorum suntemgiat , undique circumdata. Imago hujus Sancti in una m n librum gestat, in altera calamum et oculi ejus in coelum

122쪽

FESTA COLLOCATIONIS. 1

sunt erecti, ac si etiamnum altissimae contemplationi intentus esse Corpus ejus totum ambit circulus quidam plurimis adamantibus, smaragdis, topaziis, aliisque lapidibus pretiosis interpunctus. Pra stantia laboris, d praecipue scalpri vix satis commendari potest, totque gemmas in celaturis, destoreumatibus complectitur, ut numerus duo millia superet et ipsa quoque acroteria passim saphyris, chrysolitis, cyanisque resipersa fulgent, ita tamen, ut singulas gemmas artificiosius labor distinquat, quae tanta venustate inter se Coli dunt, ut nescias, an laboris exquisitae elegantiae, an verti pretiolorum lapidum splendor palmam concedas Ucto anguli, qui ab aeroteriis hujus arcae usque ad basim ejus procurrunt, tam scite deo auratis soliis, aliisque hujus briis emblematis sunt exornati, ut Ocua los miro colorum ludibrio gratissime demulceantri subscus autem illa, quae in acroteriis mediam arundinem resert quatuor sera re tinet, quibus hae pretiosae reliquiae clauduntur, quae tenuissimo oci spio incubant. Ipsi vero arca interius, purpureis undique pannis,

quos aureae fimbriae flexuosis spiris ambiunt, obducta nitet. Ponti arca exterior, quae hunc pretiosum unionem in suo

gremio complectitur ex aere quidem procula fuit, aureis tamen pulverihus ubique respersa est et Haec a suo fulcro , usque ad lupr mum apicem duas ulnas in altitudine superat, ascenditque a sua basi non aequali semper Rrma, sed ab angustia quadam inferiori se sim emergens per acroteria sua, quibus interiorem arcam ambit, is superius latius extendit. Insistit autem quatuor artificiosis pedibus,

Ormam unguium aduncorum imitantibus, qui sacram hanc molem

sustentant, in qua ars insigniter triumphavit , utpote quae figuras omnes in aere tam dextre expressit, ut melius quidpiam vix sperari potuisset, quamvis materia ex cera fuisset. In summo ejus cacumine crux Trinitaria, quam Discalceata Familia gestare solet deauratis undique radiis circumdata prominet, hanc excipit vertex hujus arcae aereis floribus , foliisque consipimus, qui sensim descendens in quatuor se partes dis undii, totidemque cuspides acroteriorum efficit, in quarum duabus, quae ad ecclesiam prospectant, duo angeli resident, compedes, ac numellas in mani bus tenentes. Inde substudes, visendo labore fabrebactae, totam quidem arcam circumdant, coronant, sed ea parte, qua ad Ver licem hujus molis procedunt, formam dimidiae lunae effingunt, ius fronti affixa est parmula quaedam, ex eodem metallo fabrefacta,

cui grandiu ulla litteris haec verba sunt insculpta Corpus S.

123쪽

94 PARS SECUNDA

ANNIS de Matha Subscudes autem, quas diximus , totam Mincam ambire , etiam ad medium desicendunt, ubi circulo quodam, ex purissimo laetulo fabricato, coercitae locum dant parvae cuidam ianuae, ve anterulae, qua aperta per lucidissimam crystallum se adica interior, sive argentea in consipectum dat, cujus pulchritudinem circulus ille ex lapide laetulo, mirum in modum auget, amplificat. In summo autem arae fastigio visitur mysterium SSS. TRINITATIS integris personis repraesentatum, quae varii Seraphinorum imaginibus stipatae benignis oculis ad arcam aspiciunt Paucis G li arte, dexteritataque omnia sunt disposita , ut arca in ipsi gloria coelesti consistere videatur.

Distribuit Festitatatum , Translatio Sacrarum eli

quiarum ad novam Arcam. V Idens itaque N. R. P. Generalis, arcam iam sortitam fuisse thro.

num tali thesauro respondentem , simulque considerans tempus instare , quo sacra haec lipsiana transferri deberent, ad Dominum Don Franciscum Salcedonem , Marchesium de Ualdillo, hujus regiae urbis praesectum se contulit, eidemque propositum suum aperuit, qui nihil cunctatus sequenti statim die Senatum Mauriten. sem hujus rei certiorem reddidit iste autem hanc notitiam gratissime accepit, pollicitas, se operam daturum , ut, cui selicitas obtigisset hunc thesaurum intra limites suae jurisdictionis possidendi, ei tales honorum demonstrationes exhiberentur, quales vix unquam alicui exhibitae fuissenti In hunc finem designati sunt Comminarii, videlicet Dominus Don Joannes de Quadros , Dominus Don Joannes Moren , qui dicto Urbis Praefecto , nec non Excellentissimo Domino Duci de Medina Coeli, ac deniquem R. . Generali adjuncti consilium hujus rei gratia inierunt, in quo decisum fuit, ut hoc ante omnia Majestatibus Catholicis intimaretur, quae eo tempore in regia arce Aranjue rusticabantur,is serenioris aeris temperie, quam iucundissima Veris amoenitas eis affatim suppeditabat, sese ob ectabant, ad quas proinde tam senatus , quam S. Religio

nostra supplices libellos destinavita

124쪽

FESTA COLLOCATIONIA

Catholicae Majestates, intellecta urbis, Religionis volunt te, gratam habuerunt hanc relationem, nativaque sua devotione impulis, decreverunt , ut tres primae festivitates suo aere celoia brarentur, prima quidem expensis Regum Catholicorum, secunda sub nomine serenissimorum Principum Asturiae, tertia vero sub titulo Infantum Castellae: David quondam translationem Arcae inmensis jubilis, Salomon autem Filius ejus immodicis expensis pere. git, sed cum religiosissima pietas Davidis, cum magnificentia, generositate Salomonis aequali gradu in regio pectore nostri Cath lici Monarchae Philippis convenerint ejus devotio omne expensas large suppeditare voluit, quotquot ad has tres solemnitates neo

cessariae serent.

Regium Consilium Castellae, quod particeps erat hujus gloriae, cujus etiam authoritati Religio in acceptis refert maximas honorum demonstrationes, quae postea corpori S. Patriarchae nostri exhibitae fuerunt, suarum partium esse voluit quartam festivitatem adornare, cui, ut supremum Inquisitionis Consillium, cujus aliunde tota intentio in majorem honorem dc gloriam DEI collimat,

nil ait de pietate concederet, quinta festivitate DEUM in Reliquiis sui Sancti glorificare constituit. Celebratio exta solemnitatis ex iustitia competebat Excellentissimo Domino Duci de Medina coeli tamquam patrono hujus Conventus, a cujus nobilissima stirpe S. Religio nostra maximos favores,' gratias accepi Septima festivitas fuit amoris tributum, quod tota Discalceata familia Trinit ri gloriosissimo suoFundatori consecravit; nam cum omnia ejus membra, ceu germani filii tam magni Patris, impatienti cupiditate ad hanc elicitatem semper aspiraverint, consectaneum fuit, ut, cum omnes ad ejus venerationem, locorum distantia prohibiti, conflue. re non possent, saltem omnium votis unius diei estivitas satis.

taceret.

Nobilissima Constaternitas IESUS NaZareni, imaginis a Mauris quondam captae, sed deinde anno millesimo, sexcentesimo Oct gesimo secundo a mea excalceata Religione redemptae, unanimi comsensu decrevit, ut, quae haud extremam partem in hac gloria haberet, etiam propria unius diei solemnitate eam celebraret, atque ade octavam festivitatem iam esse voluit. Ultimum diem hujus Novennae haec Imperialis,' coronata civitas Madritensis sibi vendicavit, ut aurea sua clavi tam splendidos, rustivos applausus

125쪽

s6 PARS SECUNDA

Festis itaque in hunc ordinem distributis coeptum est necessa. xiis dispositionibus manum admovere, inuoniam omnes in hanc sententiam descenderunt, ut S. Corpus prius solemni supplicatione per urbem circumferretur, antequam altari imponeretur, ideli civucas per quatuor Commissarios, Religio ver per suos Prasatos ossi ciosissimis precibus omnes huius urbis conventus religiosos inviti. runt, non solum ut hanc supplicationem sua praesentia condecor rent, verum etiam in certis quibusdam locis, per quae supplicatio transitura erat, altaria extruerent , ut in publica apotheosi, sive Canonigatione Sanctorum fieri consuevit. Ut autem propius ad rem propositam veniretur, translatio sacrarum Reliquiarum in arcam novam ad diem vigesimam octavam Aprilis indicta fuit, quam etiam, licet id minime necessarium fuisset, publica authoritate N. R. P. Generalis peragi voluit, ita ut haec quoque functio, sicut & omnes aliae priores authentica esset. Ad hanc translationem deputata fuit illa pars Sacristiae . quam Reliquiarium nominant, in qua splendido ornatu in hunc finem altare quoddam erectum fuit. In hoc loco hora praestituta comparuerunt, Dominus Nuncius Apostolicus, Excellentissimi Domini Duces de Medina Coeli, Dominus Marchio de Cogolludo, N. R. P. Generalis, sex PRDefinitores Generales, P. Provincialis, ac denique P. Minister huius

Conventus.

Ilis ita congregatis recitatum sui Decretum Donationis , risepta deinde sunt sigilla, ac sacrae Reliquiae detectae, quae nives cand re aequabant, omniaque signa praeseserebant, quae diversae scripturae, de sacris hisce ossibus exaratae, eis tribuerunt. Collocata sunt v neranda lipsana in arca nova super mollissimum gossipium, cuncti que ossibus decenter repositis Nuncius Apostolicus sacrum caput in manus suscepit, apertisque deinde ianuis tota Communitas admissa fuit, quae coram hoc ancto cranio in genua provoliata illud exost lari promeruit, cunctis in dulcissimas lacrymas, quas liquidissimum gaudium ob tantam stilicitatem obtentam eis extorserat, resolutis; interior siquidem eorum laetitia, cum pectoris angustiis contineri non posset, necesse habuit, ut se per oculos effunderet. Reposito denique etiam ipsis sacro capite clausa est arca qua, tuor avibus, quarum duas, ex quibus altera ad regem, altera ad civitatem pertinebat, N. R. P. Generalis Nuncio Apostolico in manus tradidit, suaeque I Ilustrissimae Dominationi supplicavit, quatenus Llas tantisper sub forma Depositi asservaret, donec sua Reverendissi.

126쪽

FESTAE COLLOCATIONIS. 0

ma otium nancisceretur illas propriis manibus assignandi. Tertiar me, quae duplex erat,4 ad Religionem pectabat, commissa fuit eu

Domino Nuncio, idque in recognitionem plurimorum favorum, ab eo acceptorum et Quartam denique obtinuit Excellentissimus D minus Dux de Medina et tamquam Patronus hujus Conventus. Ut autem Decreto Donationis mos gereretur , separata est una insignis Reliqui pro Ecclesiis Romanis S. Petri, 4. Thomae de Formis

dividenda, quam Dominus Nuncius clausam reliquit, donec authemticis illi capsiae imponeretur, in qua Romam transmittenda erat. Hoc negotio in hunc modum eliciter transacto, arca denuo pristino Or torio restituta fuit, cunctis interea avide desiderantibus, ut coniun, malo Ecclesiae ornatu fausta dies illa citd illucesceret, quae sequentes festivitates auspicatura erat. Ninium non movit lapidem S. Religio nostra, ut ornatus exterior magnitudini sui allectus responderet, acclesiae splendor sua: desideria aequaret. Primas curarum partes sibi altare maius vendica.vit, quod, ne suis angustiis majestati instantium festivitatum quicuquam detraheret, ornamentorum longa serie ad meditullium fere templi extensum fuit, ut ad suprema parietum ac teria ascendens scutum Trinitarium fulciret, ab eo vicissim coronaretur. Erecti sunt igitur super quatuor columnas septem gradus per quos asce sus patebat ad veriustissimi operis arcus, argento, bombycinis floribus undique conspicuos, quorum singuli in suo vertice totidem imagines, ex nitidissimo argento fusas, Ostentabant, in quibus, teria cum opere de praestantia certabat. Infima pars Ptesbyterii trisbus gradibus, totidem arcus sustentantibus, innitebatur, qui magnufico schemate tabernaculum ambiebant, oculosque ad conspiciendum, augustissimum Altaris Sacramentum admittebant, cujus velum erat miri operis tulipa , quae artificis manu tam scite elaborata fuerat, ut cum apertione tabernaculi semetipsam expanderet, atque nister variegata colorum ludibria speciosissunum florem campi, Gi- Iium convallium, Eucharisticum nimirum DEUM deIectahili sipecta, culo ostenderet. Alii praeterea duo arcus in utroque Altaris latere superbiebant, qui rupium, fontium, uborumque formas restren

Ornatus Altaris, TemplL

127쪽

PARS SECUNDA

tes, duas imagines S. Michaelis, Immaculatae Conceptionis in suo hiatu ostentabant. Ascendebat autem altare arboribu 3, polymita papyro, argenteis, sericisque floribus ornatum usque ad absidem templi, in qua luu-ctura ejus sensim decenterque coibat, laudebaturque striati comcha, cujus cava tantam amoenitatem spirabant, ut putarentur stulpta, aut certe insignis cujusdam pictoris manu effigiata. Venas conchae hujus distinguebant taeniolae ex albis, rubris, navisque floribus comtextae, quae tructurae huic tantum decus addebant, ut formam compendiosi coeli , aut coeli in compendium redacti obtineret Totam autem hanc fabricam circumdabat, complectebatur magnus qui clam arcus, ex argento, floribusque extructus, in quo diversiae parmulae argenteae, insignia nostri gloriosii Sancti exhibentes, exquisito ordine pendebant.

Haud procul ab illo loco, ubi principalis arcus Camarini imcipit, qui ad pedem usque conchae se porrigebat, relicta fuit quaedam satis capax planities, in qua rursus alii quatuor arcus in forma , ut V ant, perspectiva, argento, moribus undequaque obducti sese extulerunt, qui candelis deinde illuminati ectypon quoddam, Imblitudinem coelestis gloriae referebant ultimus illorum suo vertice arcam attingebat argenteam , cui cum ex adverso opposita fuisset magna pellucidaque crystallus, hinc gemmae, candelarum splendore illuminatae, tantos radios evibrabant, ut oculos in stuporem abri. perent. Ad radicem ejusdem arcus turgebant in supradicta planitie duae columnae, in quinque gradus divisiae, quorum singuli vasis ar. genteis, sericisque floribus cumulatissime reserti erant. Haec omnia in unam pulchritudinem conspirantia larmam hujus laci reddebant longe magnificentissimam. Infima altaris planities pretiosissimo peripetasmate, tutula tibus instrata visebatur, quae ac phrygia, argenteis filis intormata, quam clitissime depicta erant, ut, licet caetera abfuissent, hic solus ornatus praesentem functionem congruo splendore decorare quivi set. Super pavimentum autem erectum fuit grande quoddam tabulatum, suis gradibus instructum is opulentis aulacis tectum, quod usque ad umbilicum sacelli majoris procurrebat, di deputatum erat pro multitudine ministrorum, qui ad tam solemnem iunctionem

necessarii erant.

Mumbrata utcunque Rrma Altaris Majoris iuvat nunc oculos ad reliqua te si ornamenta spectanda convertere is testudine Ec

128쪽

FESTA COLLOCATIONIS.

clesiae descendit splendidum conopeum, quod fimbrias suas , sive

limbos ad acroteria murorum demittem, e fecit, ut putaretur tota

testudo ad regulas nobilioris architectiara ex pannis stricis construis cta fuisse ipsa vero templi laquearia, aurcis undique, bombycini que fimbriis obducta, aurea quoque peristromata gestabant, quae per

parietes defluentia non solum ob nativum suum pretium,verum etiam ob concinnum eorum ordinem majorem in modum commendaba tur. Caeteri autem templi, ac altarium fornices Neapolitanis tape.tibus vestiti erant, qui limborum suorum Versicolori varietate ariscus historiarum dividebant eodem ornatu omnes Ecclesiae anguli

superbiebant.

Ab ipsa principali murorum projectura totam Ecclesiam ambiebat visenda series pretiosissimorum aulaeorum, in quibus acuphrygia vita Domini nostri JESU CHRISTI, Husque Virgineae Matris MARIAE ad oculorum invidiam auro, sericoque depicta erat.

Haec peristromata, cum essent brevia, coronidem agebant aliorum peripetasmatum, quihus totum templum ad pavimentum usque o

ductum erat, in quibus plumarius omnes p phetias libri Ap calyptici aureis, hombycinisque filis elegantissime expresserat. De prastantia,' nobilitate horum tapetum istud dixisse sum ciat, illos esse ex pretiosiore supellectili , qua regium palatium nostri Cassi lici Monarchae Philippi . ornatur, unde deprompti fuerunt pro major splendore tanta sestivitatis ex indulgentia Excellentissimi Do. mini Marchionis de Uillena sua Majestatis supremi aulae Praesecti, qui ex regio palatio abunde suppeditavit, quidquid ad augendam magnificentiam hujus solemnitatis necessarium uita Acroteriorum planities mira diverim ornamentorum vacrietate refulsit in singulis siquidem eorum anconibus stabat pyramis quaedam ex solido argento fusa, floribusque bombycinis stipata, ex cujus altero latere prominebat grande malluVium argenteum, ex altero autem magna amphora argentea. Ad hunc modum tota projecturi superficies ornata suit, utpote quam centum, triginta Vasa argentea coronabant. Ex conopeo testudinis descendit magnum quoddam candelabrum pensile,inter praecipua huius aulae cimelia computatum, quod in viginti lychnuchos sese diffundens totidem lucibus templum illuminabat. Ipsi quoque transenna, sive cameelli, qui chorum sepiunt, peculiaris decoris expertes non mansi runt, utpote qui eadem ratione ac acroteria, vasis argenteis, s ricisque floribus exornati fuerunt Tanta denique pulchritudinem tota

129쪽

tota Ecclesia resplenduit, ut, cum devotio omnes attraheret, mulistos tamen curiolitas diu detineret, hominibus ex tota hujus urbis vicinia turmati amuentibus, ut sine unius diei spectaculo mentes, oculosque satiarent.

Platearum, per qua circumducta fuit supplicatis, s AD

tarium, in P extructorum ornatuS.ILluxit tandem dies Dominica quae illo anno in tertiam Maj in.

cidit cumque decretum fuisset, ut hac luce solemnis supplicatio triumphali apparatu institueretur , Excellentissimus Dominus Marchesius de Ayton provido consilio centum milites ex legione praetoria cum ossicialibus eorum expedivit, quorum pars altaria a plebis insolentia tutarentur, pars vero cum do phoris uae Maje-itatis porta Ecclesiae QConventus custodirent, ac deinde supplicationem assectarentur. Disiposuit autem civitas, aeque ac Religio nostra, ut haec supplicatio e templo nostro egressa descenderet ad plateam hortorum , illamque ementa in vicum, qui ab amore DEI nomen habet, penetraret, is hoc eluctata ad aream, quam vulgo Anton Marti vocitant, procederet, ac deinde longa serie pla. team de Atocha perambularet, sicque in forum majus intraret, O .stea vero reditus in consipectu portae, quam de uadalaxara Oognominant, per plateam majorem usque ad portam solis, & ab illa per totum vicum S. Hieronymi, per domos Excellentissimi Do. mini Ducis de Medina coeli adornaretur, inde Vero agmen arCum plateae, quae de prado vulgo nominatur, transiret, atque sic ad RR.PP. Capucinos deflectens per plateam Francorum ad nostrum Conventum reverteretur. Juvat imprimi ornatum platearum describere,

ut sic expeditius ad ipsiam supplicationem pervenire Valeamus. Primum, quod sese oculis nostris offert, est parva area, quae ante nostram Ecclesiam protenditur, haec a platea pilis apideis, quas ferrea clatra invicem connectunt, dividitur et Super has pilas e tructi fuerunt quinque arcus floribus herbisque vestiti, ipsis quoque clatris parili ornamento velatis. Totus verb ambitus hujus areae, propylaeum templi obducta fuerunt stricis peristromatis, in superficie autem propylaei pendebat nobile cadurcum ex holosericoso

130쪽

FESTAE COLLOCATIONIS. Ior

tum, quod obumbrabat effigies nostrorum Catholicorum Monarcha. rum & Serenissimi Principis Asturiae: Porro spatium illud, quod inter Conventum nostrum, plateam intercedit, undique vestitum fuit pretiosissimis tapetibus, quos diversae statuae, magnivue Clypei argente coronabant, inos rursus varia quasilla florum , fructuumque discriminabant. In medio supradictae areae, ex adversio Ecclesiae, erectum fuit praegrande altare, cujus altitudo triginta pedes aequabat. Ad hoc ' 'I viam pandebant diversiae statuae Nympharum formam reserentes, quae

Machiorum conjunctione se rursus arcu Opere , ut Vocant, perspectivo effingebant, gratissimoque pectaculo sylvas , montes, o tos,' sontes oculis intuentium objiciebant. Reliquam deinde planitiem areae occupabant alii septem arcus , aequali pulchritudine superbi, quibus insistebant septem prodigiosiae imagines t super hos

erecti erant septem gradus , varia argenteorum vasorum supellectile ornati, in quorum summitate aliud altare eminebat, quod amen te arcu circumdatum ostentabat exquisitam quandam imaginem S. P. N. JOANNIS de Matha sub speciosa umbella, argenteis cande labris, bombycinis floribus, aliisque rebus pretiosis vallatam. a tam denique venustatem haec area, porticusque spirabant, ut multi inde discedere noluerint, ne vel momento tam delectabili spectaculo fraudarentur.

Platea hortorum, ea parte, qua ad prata respicit tapetibus a

undique obducta fuit. In illa vero parte, quae aditum ad vicum de dreta:

At ha aperit, devotus quidam altare hac forma extruxit Basis erat satis magna, cui mensaminposuit, eamque divite sit vocant, antipendio ornavit. Super hanc mensam stabat columna quaedam ad imitationem marmoris variegata, in cujus vertice, in similitudiis nem priscorum altarium efformato, repraesentabatur species magni ignis, in cuju medio cor quoddam flagrabat, argenteoque suo fumo, quem Vaporare videbatur, tres circulos nubium estingehat, quas sol suo splendore retrorsus perfundebat. Hae nubes complectebantur sculptam imaginem S. P. N. JOANNIS de Matha, cujusvi tumen erat flam dum illud cor. Ex latere autem utrinque desce debant variae nubes, quibus permixti erant multesimi Angeli, instruis menta musica in manibus gestantes, idque aded concinne, ut jamjam dulcisonum quoddam melos modulari velle putarentur. Planities inaris decorata fuit plurimis candelabris, florumque fasciculis , in fani quodam cadurco totam aram Oronante.

SEARCH

MENU NAVIGATION