장음표시 사용
381쪽
Institutum etiam ab iisdem cos. vi S.C. in aedem Cereris ad aediles plebis deferrentur, quae ante arbitrio consulum supprimebantur vitiabanturque. M. Duilius deinde tribunus plebis legem tulit, qui plebem sine tribunis reliquisset,quique magistratu sine prouocatione creasset,lergo ac capite puniretur. Atque hac ratione fundata &stabilita tribunicia potestate,ac plebis libertate,tribuni longe maiora aggressi sunt. Nam quum mos fuisset aliquot tantum tribunos ple-ιψ bis creari, ii vero qui creati essent, cooptatione sibi, collegas ad numerum decem substituerent,altero anno L. Trebonius tribunus plebis infestus patribus, quod se ab iis in cooptandis tribunis fraude captum, proditumque a collegis aiebat,rogatione tulit, ut qui plebem Romanam tribunus plebis rogaret , is Vsque eo rogaret dum x. tribunos plebis faceret. Post aliquot annis res quietae domi fuere , usque ad annum Vrbis CCC a x. In quo M. Genucio & C. Curtio cos domi forisque res infestae fuere. Anni enim principio ' C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgauit de cominu nicandis plebi patriciorum connubiis,
quae decemviri ante diremerat qua contaminari sanguinem suum patres confundique iura gentium rebantur . Lex multis cotentionibus agitata est,nec ante finis controuersiarum fuit,quum & tribunu acerrimuauctorem plebs nacta esset,& ipsa cum eo pertinacia certaret, quam victi tandem patres, ut de connubio ferretur, concessere. Eodem anno ab eodem Canuleio tribuno plebis primo mentio sensim illata, ut alte-,6 rum ex plabe consulem liceret fieri, eo processit deinde , Ut rogationem nouam reliqui tribuni promulgarent, ut populo pulcstas esset seu de plebe , seu de
382쪽
patribus vellet,consules faciendi. Id vero si fieret,non vulgari modo cuin simis,sed prorsus auferri a primoribus ad plebem summum imperium credebant. Quures multis cotentionibus acta esset,iribunique in proposito persisteret eriti patres ne lex se inuitis persi
retur,in eam sententiam icrunt, ius auctor fuisse C. Claudius dicitur,ut pro consulibus crearentur treS tribuni militum cx patriciis, totidemque cx plebe, iique consulari potastateremp. regerent. Eorum autem finito imperio rursus senatus & plebs consuleretur,con- Qsulcs ne an tribunos mallent;qui vero placuissent, fierent: quod cliam multo tempore obseruatum cst. His rebus decrctis in magno plcbciorum & patriciorum petentium studio tres ex patriciis tantum creati simi A. Sempronius,L. Atilius,& T. Cloelius: plabs eo con-rcnta fuit, quod sui ratio in comitiis habita fuisset. Ita
Liuius,& Dionysius: Adiicit Livius. Fuisse qui propter ad luctum Aequorum, Volscorumque bello,& Ardeatium defectioni,Veiens bellum,quia consules obire tot simul bella nequirct,tribunos militum tres creatos dicerent,sine mentione promulgatae lcgis de consulibus ex plebe creandis,& imperio di insignibus consularibus este usos. Vt ut illud fuerit,satis inter omnes
conuenit,Antio CCCx. quam urbs condita erat, primu
tribunos militum pro consulibus magisti atum iniisse. Hi pollea saepe creati praesentaneum remedium multis annis fuerunt tribunitiis seditionibus mitigandis, quae de consule e plebe creando saepe deinde exortae sunt. Verum multo tempore post,quum picbs postremo obtinuisset,ut consul alter e plebe, alter e patribus 30seret, creari desierunt. Sed haec omnia latius suo loco enarrabo. Anno autem sequenti, urbis vcro codi-
383쪽
tMCCCxi. Censurae initium fuit,rei a parua origine
Ortae,quae deinde tanto incremento aucta est, ut morum diiciplinaeque Romanae penes eam regimen,ic- natus equitumque centuriae,decoris dedecorisque discrimen,sub ditione eius magistratus publicorum ius, priuatorumque locorum,& vectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio essent. De ccnsura plura dixi in commentariis Fastorum. Post haec temporai o res quietae domi multis annis suere,donec anno urbis CCCxxxiii. N. Fabio Vibulano,T. Quinctio Capitolino cos. discordiae inter patres plebemque de duplicando quaestorum numero,iisque tam de picbe quam de patribus crcadis,exortae sunt. Nam quum ut praeter duos urbanos quaestores,duo consulibus ad ministeria belli pracsto essent,a consulibus relatum esset, patresque summa ope approbassent, consulibus tribuni plebis certa nen intulerunt, ut pars quaestorum naad id tempus patricii creati crant) ex plebe fieret. ad-ao ucrsus qua actionem primo consides & patres summa ope annixi sunt, concedendo deinde, ut quemadmodum in tribunis militum consulari potestate se eandis Vsi sunt,adaeque in quaestoribus liberu esset arbitriupopuli, quum parum proficerent, tota rem de augendo quaestorum numero omittunt, excipiunt omissam
tribuni,& postremo res eo deuenit,ut nihil prohiberet quo minus quattuor quaestores promiscue de plebe,
ac patribus libero sufragio populi fierent. Qui tamen
non nisi decimo anno post primum c plebe creari coepti sunt. CN. enim Cornelio Cosso, & L.Furio Me-30 dullino J cos. cum N.Fabio Ambusto Patricio tres e
plebe primu qua stores saeti sunt in Silius,P. Aelius,
384쪽
P. Pipius. Atque hac ratione patefactus ad consUatum & triumphos locus nouis hominibus visus est Nam nunquam quieuerui, donec aliquot annis post,
non sine magnis rei p. perturbationibus,etiam consulatum hac ratione adepti sunt. C. Licinius & L. Sextius
tribuni plebis anno urbis CCCLXXVII. creati, quutres leges auctore M.Fabio Ambusto patricio, & primario homine, aduersus patriciorum opes pro commodis plebis promulgassent,unam de aere alieno mi- λψnuendo, alteram de modo agrorum, ne quis plus qua quingenta iugera agri haberet ; tertiam ne tribunorumilitum amplius comitia fierent, sed consulum, utique alter ex plebe crearetur;neque eas ferre per collegarum intercessiones, quos de industria patres comparauerant,potuissent; tum irati comitia nulla haberi praeter aediliu tribunoruque plebis, nullos curules magistratus creari passi sunt:eaque magistratuum solitudo,& plebe reficiente duos tribunos,& his perpetua intercessione comitia tribunoru militu tollentibu , per quinquennium urbem tenuit. ita Liuius. Atque ita quintum mutata est reipub. Romanae species, quum a tribunis militum consulari potestate , ad tribunos plebis administratio reip.reciderit. Quinque nio exacto,tribunisque plebis iisdem intercessionem
remittentibus,per tres annos tribuni militum creati
sunt. Principio anni noni ad ultimam dimicationem de legibus a Licinio & Sextio promulgatis ventu est.
Et quum tribus vocarentur, nec intercessio collega-ru latoribus obstaret, trepidi patres ad duo ultima auxilia , summum imperium, summumque virum decur- ; oxeriit. Dictatorque dictus est M. Furius Camillus,qui L. Aemilium magistrum equitum sibi cooptauit.
385쪽
Quum vero plebis duces acrius contra Camillum de legibus serendis agerent , percitus ira Camillus lictores, qui de medio plebem amouerent,milit, & addidit
minas secrameto omnes adacturu, exercituque eXwplo ex urbe deducturu.Re aute neutro inclinata, se abdicauit,seu quia vitio creatus erat,vi tradicere quida,
seu quia tribuni plebis tulerunt ad plebem, plebsque sciuit,ut si M. Furius pro dictatore quid egis et,quingentum millium aeris ei mulcta esset. Camillus vero Q quum exilium secundamque damnationem, senex timeret, plebemque se superaturum difficieret, domum se cotulit,ac simulata valetudine, lictatura se abdicauit. Cui extemplo P. Manlius sit flectitis est. Qui rem in caussam plebis inclinauit,C. Licinio , qui tribunus militum fuerat, magistro equitum de plebe dicto. Id aegre passos patres constat. Dictatorem propinqua cognatione Licinii se apud patres excusare solitum,simul negantis magistri equitum maius, quam tribuni consularis imperium esse.Anno sequenti iidem tribu-io ni refecti pro aucto II. rum s. F. numero,atque quiuis sue ex his de plebe creatis, tribunorum militum co-ulari potestate comitia fieri permiserunt: postremo anno urbis CCCXXC VIII. Quum iidem tribuni decimum refecti acrius de legibus ferendis pugnarent,
dictatorem tandem & senatum vicerunt, ac comitia consulum aduersa nobilitate, ut ferent obtinuerunt,
quibus L. Sextius de plebe primus consul factus est. Quum autem patricij se auctores futuros negarent,ac prope ad secessionem plebis res spectaret,per dictago tore Camillum sedatae discordiae sunt.Concessum a nobilitate plebi,decosule plebeio, a plebe nobilitati de praetore uno , qui ius in urbe diceret de patribus
386쪽
crcado. Iidem etiam aediles curules duos ex patribu , ut fieret, obtinuerunt. Plebs L. SeXtio consulatum, cuius lege partus crat,dedit:ei coltcga ex patribus datus est L. Aemilius
udae ciuitatis conditio fuerit communicato plui
Plebs igitur consulatum adepta,quae firmissima ad ea diem arx potetiae patricioru fuerat,paulo post nullo negocio imperium,dictaturam, ceni ana, proconsulatum,praeturam,facra,facerdotia,quae tantum patriciorum secrant,postremo obtinuit. Ex quibus anno
CCCXCIIX. C. Marcius Rutilus dictator,idem anno CDIII. censor , Publilius Philo anno CCCCXVII. praetor, idem anno CD XXIIX. pro consul primi de plebe creati sunt. C. ctiam Poctelius Libo Viso lus primus plebeius consul triumphauit anno CCCX CRII. Demum anno CD LIIII. quum plinis honoribus nihil praeter sacerdotia,quae nondum promiscua δ'
erant,deesset,rogationibus Ogulniis,&sacerdotu numerus auctus est,&pontifices,auguresque de plebe facti sunt. Aliquot postremo annis post, etiam pontifex maximus de plebe factus est primus Ti. Coruncanius. Nihil igitur ad ius totius rei p. adaequandum decrat, nisi vi plebiscita, quibus tu i ola plebs tcnebatur,om nes Quirites astringerent.Tum denique hoc etiam secessione in Ianiculum facta lege Hortensia cosequut est. Ita aequissimis legibus republica temperata,atque plebe omnium rerum in societate adicita, eodem fere tempore omnis Italia,Pyrrho rege superato, atque fugato,in deditionc accepta est. Ex quo tepore praecla-
387쪽
ra,atque ad omnis posteritatis inemoriamillustria abstinentiae,modestiae,iustitiae fortitudinis, ciuilis denique concordiae usque ad tertium bellum Punicum exempla edita sunt. Tum enim Curii, Fabricii, Coru- cani:,Metelli,Fabia,Scipiones,Paulli,Lepidi,Flaminini,Nohiliores floruerunt. Quorum quam eximiam in bello animi magnitudinem,constantiam, & prudentiam;tum incredibilem in pace iustitiam, grauitatem,
probitatem, fid im,ac moderationem merito admira 30 reris & coleres. Nulla certe actas virtutibus aedendisseracior fuit,quam centum annorum interuallum, a primo ad tertiuin bellum Punicum, quo tempore rei militaris gloria,in qua cum virtute multum, tum dicciplina plurimum valuerunt, magnam. Orbis terrarum partem ilio imperio adiunxerunt
De causis excidi j re . Rom ePost bellum Punicum turtium, remoto Carthagini. metu sublataque imperij aemula,non graditu ud praecipiti cursu g virtute deicitum, ad vitia transcursum, vetus disciplina deleria noua inducta, in somnum ab vigiliis, ab armis ad voluptates, a negotiis ad otium conuersa ciuitas. Tum vetere labante disciplina, quum totius ciuitatis mores inclinare , dc ad leuitatem iam nimiam , atque ambitionem incumbere coepissent,praesertim vero luxuria per Asiaticas delicias,in ciuitatem inuecta; atque exterarum gentium metu amoto, a quibus Pocnis duobus asperrimis bel-3O lis deuictis , tertio etiam sanditus deletis , Philippo, Perse, Antiocho regibus potentissimis superatis, Sicilia , Sardinia , Hispania , Illyrico , Macedonia ,
388쪽
Graecia prouinciis in ditionem populiRomani reda ctis, iustam principatus orbis terrarum atque impe-cij consessionem extorserant,qui usque eo vere opti-- mus rei p. status fuerat is primum sentim ac leuiter ω- tatus,deinde aperte translata iam ad iniustum populi dominatum rep. funditus labefactatus, atque euersus est. Neglectaque ciuili disciplina, populus Romanus relictam a maioribus libertatem, atque imperiit amist. Hunc vero pessimum rei p. statum duo Gracchi, io Drusus,Saturninus tribuni plebis furiosi,atque ametes specie quidem plebis tuendae, re autem dominationem sibi quaerentes partim agrariis, & iudiciariis legibus ferendis , & lege Licinia, quae vetabat quemquam ciuem plus quingentis iugeribus habere, restituenda,quibus rebus optimatum potentiam frangerent,plebis confirmarentiquum aut eorum agros plebi inopi diuisissent,aut antiquam iudiciorum auctoritatem,a senatoribus ad equites transtulissent; partim ciuitate sociis& Italiae omni danda, eaque usque ad Alpes extendenda, ut suffragiorum plebeiorum mul- λ titudine, facilius nobilitatis opes in comitiis comminuerenti partim frumento largiendo , quo ad omnia quae in remp. molirentur,plebem eo deuinctam munere paratioxem haberent , summa imis miscentes intulerunt, ac praestantissimum illum optimae rei p. co- sensum,tot annorum spatio , tot laboribus maiorum partum, breui tempore perturbarunt, ac penitus co-
uulserunt. Inerat omnibus species aequitatis. Quid enim tam iustum quam recipere plebem ius suu a patribus ne populus gentium victor,orbisque possessor S Dextorris aris ac focis ageret. Quid tam aequum,quam inopem populum vivere ex aerario suo Z Quid ad ius
389쪽
Ebertatis aequandae magis edicax, quam ut senatu regente prouincias,ordinis equestris auctoritas salteiudiciorum regno niteretur. Sed haec ipsa in perniciem redibant , &misera rei p. in exitium suum ma cesserat,&a senatu in equites translata iudiciorti potestas, vectigalia, id est imperii patrimonium supprimebat, & emptio frumenti ipsos reip. neruos exhauriebat aerarium.Reduci plebs in agros unde poterat, sine possidentium euersione,qui sibi pars populi crat, ' & tamen relictas sibi a maioribus sedes aetate, quasi iure haereditario possidebant. Ab Gracchorum igitur tempore maiores in republica plebis quam optimatum opes extitere, quippe quae omnium tam honorum, quos soli ante patricli obtinuerant, particeps facta,praetcrea tribunatum ac tributa comitia, quibus omnino patriciis interdictum erat,adepta ad haec agris,iudiciis,frumento, ciorum sustragiis aucta, atque locupletata, uniuersam rem p. ut in potestate haberet,sic ex libidine administraret, nobilissimi opti- ' matum oppressi,veteres ciues agris spoliati, ciuitatis honor parce ante dari solitus integris prouinciis co- cessus. Hunc iniustum iniqumque plebis dominatum, quum is terminos impotentiae suae no faceret,L. Sulla dictator postea sustulit, qui imperio quod a lenatu acceperat lege tribunicia Sulpicii a C. Mario spoliatus,extorta armis ex inimicorum manibus republica, tribunorum plebis potestate admodum imminuta quum tribuno alios honores interdixerit,eiique concionari vetuerit plebe agris pulsa,ac ad internicione fere caesa,iudiciis senatui redditis, rursus optimatum
rem p. stabiliuit, popularemq; convellit. At hic status non admodum diuturnus fuit.Nam paucis annis post
390쪽
peio,Lepido potestate exuto, & M. Antonio occiso, quum nulla amplius essent publica arma, & Iuliana rum partium dux solus Octauius reliquus suis et, cuactis cliscordiis ciuilibus scilis, tanquam bellorum ciuilium quae ipse co secerat praemium,tCtius reip. ius, potestatem,atque imperium,quod ab initio regum, post magistratuum,senatus,ac populi fuerat,in pcrpetuum principis sub nomine transtulit. Qui posito triumuirinornine,consulem se ferens, di ad tuendam ' plebem tribunicio iure contetum, ubi militem donis, populum annona,cunctos dulcedine oti) pellexit, insurgere paulatim,munia senatus,magistratuum, leguin se trahcre,nullo aduersante; quum ferocissimi per acies, aut proscriptione cecidissent, ceteris nobilior quanto quis seruitio promptior,opibus & honoribus
extollerctur,ac nouis & rebus aucti, tuta de praesentia,quam vetera &periculos a mallent. Neque prouinciae illum rerum statum abnuebant, suspecto senatus populique imperio ob certamina potentium, & aua-dio ritiam magistratuum,in valido legum auxilio, quae vi, ambitu, postremo pecunia turbabantur. Tribuniciam vero potestatem accepit quod summi fastigij vocabulum,ne regis aut dictatoris nomen assumeret, ac tameappellatione aliqua cetera imperia praeemineret inuenit. M. deinde Agrippam socium eius potestatis, quo defuncto Ti. Neronem delegit, ne successor in incerto foret sic cohiberi prauas alioru spes rebatur, simul modestiae Neronis, &suae magnitudini fidens. Ita Tacitus. Cetcrum quomodo Caesar Augustus im-3o perium singulare confirmauerit,&ordinauerie, &de titulis quibus legitima imperatorum potestas expressa est,satis disputaui in commentariis libri II. Fastorv.