Symbolæ litterariæ opuscula varia philologica scientifica antiquaria signa. lapides. numismata. gemmas et monumenta Medii Aevi nunc primum edita complectentes volumen primum decimum Volumen primum in quo admiranda antiquitatum Herculanensium continua

발행: 1751년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ingredi , & in intimos recessus , & subterraneos specus arte , & opera apertos descendere . Quid ibi animadverterim , quid ab amicis fando exceperim , quid de hac urbe veteres auctores scripse rint , brevissime , nisi gravate feras , edisseram ,

si qua autem aut minus vera , aut minus historia

digna tibi asseram, ea gravissimo judicio tuo penitus sub icio ; nec aliter unquam de rebus meis sentiam , ac tu vir sapientissimus judicaveris . Herculanium , antiquissimum oppidum , ad Montis Vesevi radices inter Neapolim, atque Pompejos proximas urbes si tam , ad oram usque maritimam porrectum, Africo suavissime amatum, auctores plures describunt . Tabula Augu- sana apud Collarium ' undecim mille passus Neapoli ipsum abesie refert, quod a vero maxime abh. rret . Regia enim Villa, Tortiet , a Rege Carolo Borbonio recens extructa sex circiter mille passus Neapoli distat, inter vero illam , &Herculanii reliquias quingenti non amplius passus interlunt. Ne ii quidem scriptores, qui Tum rim octavam hoc est, Torre dei Greeo , ab Herculanii sede minime dirimunt , non ultra octo

mille passus Neapoli dissitum judicaverunt. De hujus oppidi parente non satis constat, & multa

poeticis decora fabulis , ut uiuuenit in rebus amemoria nostra remotissimis , asseruntur . Dionysius

i Strabonis, Geogr. lib. v. Cluverius introd. ad Geo r. lib. II. Plinii Him natur. lib.1 II. Pone. Mel. lib. II. c . I Martianus es. lib. vi. Dionys Balicam. lib. r. a) Chrisophori Cellarii Gogr. autes. lib. I I. cap. IX.

72쪽

SACUNDA . 3ς

nysius Halicarnasseus , & Martianus Capella' Herculi conditori ipsum tribuunt . Quum

enim Hercules ex Hispania redux , ac victor huc appulisset, decimam praedae partem diis obtulit ,& exiguum oppidum, quod ab auctore nomen, ac famam duxit, in eo situ condidit, ubi olim

Portus ejus classem victricem exceperat. Verum

non desunt' qui hujus oppidi exordium Herculi' adscriptum non satis probant , ct temere fictum

existimant. Ceterum inter antiqua ejus rudera non modo marmorei, sed etiam picti Hercules plures inventi sunt, qui Herculanensium in Hor culem religionem , & cultum publicis monumentis quodammodo consignatum testantur . Ne que vero magis certa afferunt, qui Τ Herculanii originem ab Etruscis conditoribus repetunt . Unum nobis ex Strabone duntaxat constat, hanc urbem Oscos tenuisse , mox vero Etrusicos ,

Pelasgos , atque Samnites , qui etiam ex hisce finibus cedere coacti sunt. De urbis amplitudine, atque opibus judicium accurate serre adhuc nobis non licet. Non ingens sane inter mare, Vesevum, atque Pompejos tractus , qui Herculanium quodammodo circumscribere visi sunt, late ipsum patere non sinit , & multo celebriorem urbem fini-C a timos

1 Lib. t. se Lib. v I. 3 Thesaurus Antiquit. Ital. Tom.ix. Pars II. Dissert. II. Camilli Peregrini . 43 Hereulis in Italiam adventus ineidit in annum an egram vulgarem ra a. is ante excidium Troja s R. juxta Pc

tavium de doctr. Temp. Tom. MI.

s) Camilli Peregr. de Campania filice Dissert. II. οὶ Strab. Geogr. lib. F.

73쪽

timos Pompejos habitos , quam Herculanium argumentis haud levibus constat . Seneca enimvero Pompejos, & Herculanium oratione simul conjungens, alteram celebrem Campaniae urbem, alteram vero oppidum unice vocat. Λ Dionysio' exiguum oppidum dicitur , nisi velis exordia urbis , quae etiam magnarum exigua esse solent . interpretari, non vero incrementa , quae ab eodem auctore reticentur . Cur Hannibaly cupidus oppidi maritimi potiundi ad mare proxime Neapolim citius, quam Herculanium Venerit , vel oppidi tenuitas , vel portus angustia classi alendae, vel recipiendae incommodi in caussa forsitan fuit .

Captum fuit a Minatio Magio, & Tito Didio

bello Italico, paullo ante quam Sulla cum eo dem Minatio Pompejos oppugnaret. Verbis ipsis Velleii Paterculi, quam aliis uti malui, quoniam ex iis minus operis , ac laboris in Herculanio ea piendo , quam in Pompeiis oppugnandis a Romanis fuisse collatum conjicere saltem licet. Μarmorea Epigraphe multis abhinc annis inventa , a Grutero ρ, & a Iulio Getare Capacio edita Neapoli prope D. Antonii aedem conspicua Herculanium ad Romanorum coloniam pertinuisse nos docet . Quatenus universa Provincia , cui Proconsul

nia urbes eommemorans , semper Pompeios, nunquam Herculanium reeitat .

εὶ Inseri t. Iani Gruteri pag. 43. num. 6. Iulii Casaris paeis Antiquit. is Bisor. c amp. Fel.

74쪽

consul cum imperio , ut ex aliis monumentis conia sat praeerat , pateret, etsi nonnulli definire ve-

Duplex acerbissimus casus Herculanio exitum intulit, & vastitatem . Alter anno a Christo nato

LXIII. ' L. Verginio Rufo , & C. Memmio

Regulo Coss. contigit, qui oppidi partem obruit, alter vero a Christo nato LXXIX. ab urbe condita DCCCII. sub autumni exitum idem oppi dam penitus delevit, ac perdidit: illum ingens

Terrae motus attulit, hunc vero Vesevi incendium saxis , cinere , & teterrima flamma longe lateque debacchantis . Terrae motus magis Pompeiis , quam Herculanio fatalis . Nam , ut ait Seneca , ' Pompeii concussi desederunt, oppidi vero Herculanensis pars ruit, dubieque flant etiam quae relicta sunt. Quum vero a primo casu anni circiter XV. intercessiment , Vesevi incendium in universam Campaniam longe lateque saeviit. &

C a duas

75쪽

duas urbes saxis, ac cinere, populo in Theatro sedente, miserrime obruit . Tostremo tantus fuit cinis , ut inde peret enerit in Africam , Driam . , AEuptum , introieritque Romani, Hyrique aerem compleverit, & Plinium seniorem junioris a Uunculum , qui ' , cinere ingruente , Miseni classem imperio regebat, & Stabias, ac Retinam ad ami- eos juvandos contenderat, funestissime oppresserit. Temere 3 nonnulli Herculanii excidium in ter tium Titi imperii annum rejiciunt, quum revera primo contigerit. Titi imperium , ex quo principatum solus obtinuit, tribus annis diuturnius non fuit et anno, qui juxta ' Dionem Herculanii casum consecutus est , Titus ad visendam calamitatem in Campaniam prosectus est et anno vero , qui

hunc excepit, Flavio, & Pollione Coss. in iis.

dem aquis , in quibus Pater obierat, e vivis decessit. Quare necessario Herculanii casus ad annum ejus imperii primum revocandus est et aliter enim inter ipsum , & Titi lanus pauci dies , nc dum menses intercessiment , quibus Tito nec Campaniam visere , nec calamitosos juvare licui set. Duo sunt , quae rem ad vivum resecantibus minus veritati consentanea visa sunt et Alterum ad Theatrum , alterum ad populi in Theatro conventum in tanto urbis periculo , & acerbissimo tu tu pertinet . Quum paucis antea annis

76쪽

sECUNDA, 39

Ρompeii desedissent , vero simillimum putant, etiam ipsorum Theatrum intercidissis , nec cives de reficiendis suis sedibus sollicitos ad Theatri instaurationem tam brevi animos , & cogitatio nem convertisse. Illud quoque minus fide dignum, minitante Vesevo urbis excidium , sibi fuga cives non consuluisse , scenaeque spectaculum , & sabulam communi saluti ante tulisse . Qui ita sentiunt, nimis preme , & severe historicam scriptorum

narrationem interpretantur, nec satis intelligunt, multa aliquando reticeri, Vel quia non constant ,

vel quia facile a sanis rerum aestimatoribus deducuntur . Tametsi Pompeji ex Terrae motu de sederint, non proinde putandum est omnes urbis aedes funditus periisse , praesertim vero eas , quae

mole sua quodammodo stant , & substructione ipsa

satis sese fulciunt, atque contra omnes impetus sese sustentant, cujusmodi theatra lapidea sunt . Vestigia veterum Theatrorum, quae adhuc ex tant, satis demonstrant, quam solida , ac firma ipsorum campages esset , resolvi , ut ita dicam , Delcia , & contra omnem casum satis tuta . Quod si Theatrum ipsum Pompejorum eκ terrae mota penitus interiisse nonnulli maluerint, cur non licuit intra xv. annos idem instaurare , vel condere , sicuti urbem ipsam ejus cives instauraverunt Quum enim Pompeji , qui ante xv. annos conciderant, ex Velevi incendio iterum interie-xint, necesse suit eosdem intra propositum spatium suisse resectos, ac restitutos . Populus thea-

77쪽

tralibus ludis maxime gaudet, & eorum desd rium diutius serre nescit . Duo, ait Iuvenalis , Populus Romanus anxius optat , panem , is circenses. Licet vero autumem , initium periculi , ae flammae e Vesevo erumpentis in ea tempora incidisse, quibus populus in theatro sedebat , non idcirco in eodem loco collectos flamma , & saxo-xum impetus reipsa oppressit. Vesevi incendium diuturnum fuit , periculum vero gradatim crevit,

ct dedisset fugae locum , si vel minus late patuisset,

vel homines scirent mature metuere , & patriae oblivisci, dum vitae consulere meditantur . Trimum' praeeesserat per multo4 dies tremor terrae ,

sed minus formidolosus habitus , quia Campaniae δε-

litus : mox invaluit ita, ut non modo moveri omnia sed verti crederentur. Nubes ex Vesto exorta

inusitata magnitudine ,' pecie interdum candida visa est , interdum sordida, maeulosa , prout

rerram , cineremvesusulerat. Retinae incolae Herculanio proximi imminenti periculo exterriti. Stabiis Pomponianus aufugerat, & licet periculum cresceret , fugae locum tamen concesserat. Omnia ibi trepida, antequam cinis ei es cum urbibus contumulasset. Quare alienum a Ver Puto , eo dementiae Pompejanos , & Herculanen 1 es venisse, ut sui seeuri intra Theatri septa com mune excidium exciperent. In Theatro Herculanensi nulla, quod sciam , ossium humanorum Vestigia , extra vero Theatrum pauca admodum hactenus inventa sunt. Compages ossium serme

78쪽

SECUNDA . 61

integra sub domus Herculanensis scalis patuit figuram virilem praeseserens , dc manu crumenam

gestans numisimatum serme plenam. Alio illam asportare non licuit. Ossa enim vel levissime contrectata in minima frusta , seu elementa illico r solvi coepta . Ceterum Vesevi incendium multis mortalibus necem attulit, quod argumentis haud levibus constat. Titus ad Campanos misit duos viros Confularer , qui colonias eo deducerent; ii que grandem pecuniam dedit, atque eam potissimum , quum reliquissent ii, qui sine haeredibus mose tui essent. Quae fuerit animorum trepidatio , qui luctus , & ululatus seminarum , quae rerum Omnium conversio , ex Plinio ' disces . Ajunt iti Herculanii ruderibus nonnullas epulas in ipsis

sartaginibus , ac patellis inventas, nec non laga nos, & pastillos in cinerem serme convarsos , con stante tamen figura , & serma , quae satis doctamento sunt, Herculanenses , ingruente sub coenae tempus periculo, vitae potius quam coenae me mores omnia flammis absumenda reliquisse . Utrum Theatrum ad Herculanium unice , vel ad Pompeios , vel ad utramque urbem pertineret , non constat . Herculanii sane Theatrum, quod adhuc serme extat ex antiquis raderibus erutum , inerat . Utrum vero etiam Pompejis

Theatrum esset, norit fortasse posteritas, si in apricum Pompejos proserat , scuti aetas nostra protulit Herculanium . Iam a seculo XVI. teste

si a Plinii Dis. xx. lib. v I.

79쪽

Capaelo aliqua ejus rudera agricolis solum so-dientibus patuerant et in his inventae concamerationes , pavimenta, parietes marmore tecti, &epigraphae multae, quarum aliae Herculanium e

loniam , & demarchiam fuisse docent , aliae in ea urbe Scholam , & Chalcidicum fuisse suadent ,

aliae vero ad ponderum vitia, ad ludorum ma nera , ad municipii jura pertinente annis vero consequentibus alia monumenta erui coepta , prae sertim vero seculo XUIII. ineunte . Quum enim anno VI. ejusdem seculi Et bovit Dominus, seta Toparcha Neapolim nuptiarum caussa venisset ,& Villam in ea Herculanii parte, quae vulgo di citur Granatiello , construere instituisset s operis aquam quaerentibus vetus nescio quae concame Tatio , seu fornix occurrit. Quo fracto , statuae multae ibidem inventae, & alio clanculum, abductae . Recens hujus rei fama Carolum II. Bor-bonium Regem imprimis movit ad rem casu in choatam consilio , ac studio prosequendam , opus que septem circiter abhinc annis Rege tanto dignum susceptum omnium eruditorum animos ad se convertit.

Simul ae ego Regiam Villam , Portici, lustravi, Retinam accessi , ubi aditus patet Herculanium sub terra quaerentibus . Errant sortasse qui putant , non Herculanii , sed unice veteris Retinae sedem , atque reliquias hactenus fuisse inventas , quia scilicet supra hujusmodi urbis in-Venta vestigia pagus , qui vulgo Aesina dicitur p

80쪽

SECUNDA, 43

adhue extat. Licet enim Retinae , & Resinae nomina satis assinia sint, non proinde vetus Retina in eadem sede, & vestigio ac recens haesisse dicen da est. Nam Retinam Villam , non urbem Plinius

junior vocat , neque praeter ipsum ex veteribus quemquam 'ovi , qui ejus meminerit . Monumenta vero , quae in dies eruuntur , sedem urbis non ignobilis quodammodo demonstrant , atque definiunt. Epigraphae vero , & tituli, qui Her culanium praeseserunt , urbem circumscribunt, ct vix ullum dubitationi esse locum sinunt . Vetus Retina cum Herculanio fortasse intercidit .

Erant enim ambo non minus moenibus , quam

periculo contiguae. Opinantur nonnulli, Retinae nomen ante Herculis in Italiam adventum mari timete Herculanii orae fuisse inditum e Herculanio vero condito , idem Retinae nomen , cui vulgus jampridem assueverat, ora eadem maritima pror sus retinuit . Verum Villae nomen a Plinio Retinete additum aliquid ab Herculanii oppido distinctum fuisse quodammodo suadet. Herculanium To. circiter pedes infra Retinae solum obrutum jacet , nec ipsum nisi per su

terraneos, & angustos ductus , ac veluti anfractus opere , & manu exstructos ferme coecos adire licet. Coepi itaque, pluribus viam facibus illustiantibus , descendere , & si qua occurrerent , diligenter animadvertere . obtulerunt sese pilae lateritiae solo non mediocriter inclinatae , parte tes opere tectorio strati , rubro colore circumli

SEARCH

MENU NAVIGATION