장음표시 사용
81쪽
ti , admodum nitidi lucentibus similes . perindeae si recens color inductus esset . Consuetudinem parietes minio inducendi Vitruvius memo-Tat , eamque ut nimis sumtuosiam disertissimis verbis reprehendit . obtulerunt etiam sese pavimenta plura opere mus Uo, seu tessellato constructa et constabant pleraque ex cu bis minimis marmoreis albis ae nigris artificio, & forma non ineleganti invicem permixtis, & coagmentatis . His
smilia nuper Brixilli vidi, quum jussit Liecte stenti, qui exercitui Austriaco supremus Imperator in Italia praeerat , ager effoderetur , ubi antea
coloni non levia antiquitatis monumenta deteXe rant . Alia hic Parmae recens inventa coram me
sunt , quum ad jacienda novi templi D. Rocho sacri landamenta fossae ducerentur, nisi quod Herculanensia diligentiore cura consecta videbantur . Cur tandiu integra steterint, mirari desii, simulae subjectam ruderationem ex calce , & saxo con tuta fartam animadverti. Satis enim vis inest ad aetatem etiam diuturnam perserendam . Quum haec , & alia similia progrediendo observarem , ecce mihi theatri antiqui forma , ac pulcherrima species objecit sese, atque animos, oculosque in sui admirationem pertraxit . Retulerunt mihi,
qui operi intererant, antequam integra moles Pateret , amphitheatrum ex graduum ordine,
atque dispositione a pluribus suisse habitum . Verum patefacta integra constructio , & epigraphemarmore inscripta locum errori sustulit . Sedilia
in ci Vitruvii lib. vis. es. Va
82쪽
integra XXI. reperta 1 unt , nec non gradus , per quos ascenditur , cuneis interjecti extabant incolumes . Utraque marmore Tiburtino, vel ei si-inillimo constant . Quum imprudens non ad veritissem , utrum praecinistiones , seu balthei sedilia in tres veluti ordines dispescerent , absens amicum consuluis qui de re universia faceret me certiorem . Rescripsit mihi praeeinctiones adesse , easque , & podii gradus marmore multiplici ver
scolore esse coagmentatos. Quod ubi excepi , venit in mentem mihi quod scripseras in egregio tuo de A bubeatris libro . Refers enim praecinctiones ex lucentibus , & sumtuosis lapidibus fieri aliquando solitas , sicuti Calpurnii locus a te allatus rem ipsam describit , atque conia firmat . Arcus, quibus gradus , ct sedilia nituniatur, opus lateritium praeseserunt accurate tectum calce saturo , ae persus o coloribus nigro, & rubro admodum nitidis , di lueentibus. Λ reus isti ad porticum pertinent , quae Theatrum exterius ambit . Sub hisce arcubus sepultae jacebant statuae marmorea plures de quibus infra in epistola consequente . Hisce proximus arcus princeps atque epistylium ex casu sersitan s actus exhibuit sese . In eo subjecta epigraphe corrupta, & manea
Prope quam plura fragmenta , quae ad statua in equestrem aeneam alibi inventam perficiundam
83쪽
desiderabantur occurrerunt . Versus intimam ejusdem arcus frontem eadem epigraphe in ingenti epistylio admodum fracto praesto et .
aliud ejusdem epigraphes exemplar allatum fuit , L. ANNIVs. L. F. ΜΑΜΜIANVs. RVFVS II VIR.QVINQu. THEATRO .... NvΜΙs Ius P. F. ARO HERCULANEN Ab aliis extrema epigraphes pars ita resertur , NVΜISIVS. P. F. ARCHITECT. Mos erat titulos hujusmodi in aversis frontibus insculpere , ut non modo Theatrum ingredientibus , sed etiam egredientibus legendi copia Praeberetur . Fortasse etiam frontium similitudini consulebant , ut operi & ornatui harmonia quaedam , & evvythimia perpetuo constaret . Nihil miror , cur ex epigraphe mutila , & fracta multiplex lectionis ratio redundaverit . Alii aliter fragmenta nectunt, dc literas truncas & exesas afferunt, ac describunt, prout ei sententiae ,
di interpretationi congruunt , quam sibi quisque Te non adhue mature discussa , iacile sibi animosingit ac format. Tria sane sunt, quae ex hujus modi epigraphe tametsi mutila certo deduci puto , scilicet Herculanii sedem , ejus Theatrum , & viri nomen , qui de suo Τheatrum condidit , vel resecit . Reliqua ad opinionem potius , quam ad scientiam pertinent, nec sortasse satis inter se
84쪽
convenIent interpretes . Literae ORCI tametsi mutilum vocabulum exhibent, non obscure tamen orchestram nobis quodammodo nuntiant . Nota I , literae H , fractae videtur pars esse . Fortasse verba ; quae desunt supplenda , vel νesituit, vel refeeit , vel , si lubet , fecit . Similes formulae passim occurrunt veteres inscriptiones legentibus : Ecce epigraphe Reinesiana a pud Magetochium .
THEATRUM. ET. PROSCE NIVΜ. REFECERE. LUDIS. SCENICIS.
Duumvirum ' in plerisque civitatibus praecipue dignitas erat: initio magistratus annuus , sicuti aedilitas, censura , & quaestura . Verum, 'labente Republica , sub Imperatoribus coepit ad annos quinque produci. Plures inscriptiones apud Gruterum & alios docent . Sub ipsos Thea tri gradus latebant columnae plures , di statuae
duae magnae molis aeneae et Altera erat togata virum conlularem reserens , altera vero feminam, primariam exhibet. prope ipsias marmorei tituli plures fracti , & sortasse eorum frusta non satis apte commissa puto et asseram nonnulla , & hian
85쪽
Is epistylio vero serme exeso , & fracto verba haec supererant
Lueius Annius Lucii filius , qui iterum duumvir quinquennalis creatus legitur , idem sortasse suit , atque illo quem superiores Inscriptiones memorant, licet nonnulla dissentiant, vel lapidis corrupti vitio , vel inscitia eorum , qui diligenter singula non descripserint . Extat alia inseriptio jamdiu eruta , in
qua Memmiorum Rusorum merita commemo Tantur . Iis enim Chalcidicum , & lcholae , & alia in usum Herculanensitum instituta , dc constructa tribuuntur . Supplere reliqua , quae superiori inscriptioni desunt, non est ita promtu .
Nisi sorte eadem epigraphe sit , quam inventam circa hujus seculi initium ibidem aecipio, stilicet
Appius Pulcher eonsulatum gessit eum C. Norbano Flaeeo , & in fastis capitolinis dicitur C. F. Appii nepos . Eumdem fui Te ajunt , cui plures literas M. T. Cic. dedit , & ex procon sulari Ciliciae provincia decedens eumdem hunc Appium sibi suffectum reliquit . In eadem verba desinit similis epigraphe . 3
86쪽
Fragmenta coronidum , epistyliorum , CO-lumnarum , quae operis solum sodientibus occur-Terunt , innumera prope sunt , & pleraque corinthiacis architectonicis modulis constant. Non
nulli lapides scite coloribus picti non infice tam sui speciem oculis exhibent . Solebant Romani lapidem pingere . Nam maculosum variumquSplacebat . Quod si tale natura non procreaverat, ars perficiebat . Quare duo genera musivi
operis in uita erant . Alterum crustis marmoreis Coagmentatum , alterum vero maculas alieno
marmori insertas , praeseserebat . Pauper sibi 'videtur , ac sordidus , nisi Alexandrina marmora
erusis distincta sunt , nisi illis undique operosa,
in picturae modum variata circumlatio praetexi tur . Musiva hujusmodi opera , quae Herculanii extant, admodum vulgaria sunt prae iis potissimum , quae Romae in Vaticano recens construi coepta sunt. His in hujusmodi genere aequale, aut simile nihil a veteribus jactari posse facile existimo . Tabulas a praestantissimis auctoribus pictas ita graphice imitantur , ut coloribus a Raphaeleillitas esse crederes. Lapillis invicem coagmentatis, quos ars unice genuit, & coloribus invicem permixtis imbuit,singula constant. Non modo colores
Principes ; sed etiam singuli , qui iisdem gradatim interjecti sunt , & seriem infinitam, quodammodo constituunt, exhibentur: lapilli vero apte dispositi & colorati eadem munia praestant , quae Colores ab optimis pictoribus inducti tabulis. Antiq. Hereul. D Re
87쪽
Redeo e diverticulo in viam , hoc est ad ea, quae propius ad ipsum Theatrum pertinent. Extimus ejus ambitus aso. pedibus, interior vero ad scenam usque productus a 3O. pedibus aequalis est et extima ejus latitudo pedes I 6o. interior vero I IO. porrigitur I area scenae 372. circiter pedes lata , frons vero 3 o. alta . Hemicycli sormam Theatrum resert , cujusmodi latinis , &graecis in usu suit . Nec scenam , nec ea , quae
ipsam circumstant , mihi spectare licuit . Pleraque enim , quae paullo antea arte patuerant , terra ingesta iterum obstruxerat . Quum enim sumpra Herculanium recens Retina condita sit, ne cui casui pateat , cryptae subjectae , asportatis plerisque veteribus monumentis , obstrui materia ingesta solent, & quantum materiae in singu los dies operae exhauriunt, tantumdem diebus consequentibus ingerunt. Idem Theatro contigit . Relictis gradibus , & aliis contiguis parti
bus integris, & conspicuis, cetera aut alio tranS- lata , aut iterum obruta . Quare aut famam , Neruditorum fidem, qui operi interfuerant, se qui mihi necesse est , aut nihil scribere oportuit . Hemicyclus theatralis in aedificium figura rectangulum in tres partes distributum delinere visum fuit s pars intermedia duabus reliquis mole, Ornatu , & dignitate praestantior e frons aliquanto reductior architectura, & ratione dorica constat . ad proscenti officium,& usum fortasse constructa . Tribus valvis patet in scenam aditus , media, scilicet regia , & duabus minoribus utrinque
88쪽
adjunctis . Quoniam scena minus quam par est , evehitursvero simillimum est, supra rationem doricam alteram jonicam, & corinthiam ligneam superjediam , quemadmodum in aliis Theatris fieri usu venit. Id l uadent trabes plures, & asseres subscena , & alibi in superiore molis fastigio inventae , quae licet semiustae pristinam tamen formam
Tetinent, ut eX ipsa earum usus , & munus non modo conjici, sed certo deduci possit. Partes reliquae aedificii duae tantum.in latum singulae provehuntur , quantum hemicycli theatralis amplitudo ; sive cra isties a tertio gradu usque ad perimetrum protenditur . Porticibus perpetui s ambitus hemicycli cingitur , quibus aditus in ipsum Theatrum patet . Triplex contignationis ordo
inaequaliter amplus subjectis porticibus nititur , ct circumstantibus parietibus , quibus intimi
Theatri gradus incumbunt , penitus nectitur e contignationes singulae ambulationibus constant, quae ad ipsos gradus spectatores deducunt . Summa quae septem summis gradibus omnino rei pondet , reliquis ornatior est, & cultior , superne tecta , mulieribus scilicet addicta sedes, ne soli , vel
imbri pateant. Quaesivere nonnulli, utrum Theatri hujus serma latina esset , an graeca . Multa utrisque communia erant: ea praesertim , quae ad gradus, porticus, & hemicyclum integrum pertinebant , serme convenire solita . Graecis mos erat vasa aerea pro magnitudine Theatri ita D a cu-
Aes Inscript. disperi. si M. Biandis suν la forme de P ancien
89쪽
cudere , ut quum tangerentur certos sonos ederent , qui certis humanae vocis sonis penitus responderent. Vasa ista in cellis inter Theatri sedes conditis rite disposita Vocem a scena uti a centro profusam se circum agentem excipiebant , a qua percussa , di icta aetorum vocem magis intende Tent , & concentu convenientem sibi harmoniam excitarent . Consuetudinem hane multae Italiae urbes adscivere , architectique solertes , qui in oppidis non magnis Theatra constituerunt, aereis vasis propter inopiam fictilia dolia eadem ratiocinatione composita suffecerunt . In Herculanensi Theatro nullum , quod sciam , nec aereum , nec fictile vas inventum e sortasse vasorum hujusmodi ulus in ipso necessarius non fuit . Puta enim maximam scenae partem fuisse ligneam, asseribus scilicet, trabibusque contextam voci revictendae opportunissimis; Supplebant ipsae vasorum vices in Theatro praesertim haud ampli simo. Caussa , cur Vitruvii aetate nullus in Tneatris Romae construm S esset vasorum usus sea scilicet est , quia quum lignea essent , ac proin de latis sonantia , vasorum mini Ilerio voci S lonus
Non indigegat. Praeterea Theatra ipsa lapidea saepe sine hujusmodi doliis , ae vasis satis sonora fuisse accepimus . In Theatri Saguntini vestigiis nec vasa , nec cellarum Vitruvianarum locus , sed omnia solida, & plena inventa sunt . Ipsa opportunitas loci , rupesque circum satis
90쪽
curvae , & sonorae vocem ad imorum , & summorum aures integram , & plenam deserebant . In ipsa etiam Theatri figura , constructione aliquid momenti inesse existimo ad Uocem remitte dam . Qua de re hactenus . Cetera quae Theatrum graecum a latino distinguere consueverant , Non eXtant s ac proinde quaestioni dirimendae principia potissima desunt, nec ab auctoribus, qui minus perspicue de universia Theatri utrinque ratione disseruerunt, peti possunt. Quum octoginta circiter ultra Theatrum passus productum a fossoribus opus esset, tripleX aedificium sese objecit . Duo minora contig a sunt, & e regione maximi sta, viaque porticibus tecta illis, & huic intercepta facilem aditum promiscue , & commune velut vestibulum singi lis efficit. AEdificium princeps figura quadrata oblonga constat , porticibus interius septum , cujus arcus , & fornices columnae striatae fulciunt s area media sub dio penitus est , duosque circiter pedes infra porticus solum deprimitur a Rus ichnographia parallelogrammum penitus exhibet, 2 28 pedes circiter longum , I 32 Plus
minus latum . Frontem ejus parastatae quatuor affabre constructae in aequales partes partiuntur ἀ& dividunt . Ante singulas statuam equestrem
Herculanenses erexerant . Duarum aenearum
vestigia inventa ac fragmenta admodum commi nuta . Ex reliquis vero duabus marmoreis altera
1 De antiquis Gallia Theatris epist. Maria. Scip. Mantii ad Lernard. Zendrinum .