장음표시 사용
101쪽
nuntiari videatur. Qualiacumque illa sunt. libens excipias velim , iisque utere , donec ampliora , atque castigatiora ab aliis ad te afferantur . . Quoniam statuae principem sibi locum quodammodo vindicant, ab iis incipiam . Alia: aheneae, aliae marmoreae sunt. Earum pleraeque ad modum mutilae , & fractae r in his vero plures serme integrae, & incolumes . Ex illis duae, alte Ta Neronem, qui Iovis ultoris , seu fulguratoris instar manu fulmen praeseseri, altera vero Germanicum exprimit , ambae humanum statum ex Cedunt e Sunt enim s. circiter pedes altae , &singulari art ificio elaboratae. Has tres excipiunt; virilis altera , muliebres duae : eam ad Claudium Caesarem pertinere eruditi interpretantur. Ajunt enim videri similem vultu iis, qui in numismatibus observantur. De muliebribus difficilior est conjectura. Altera ex his seminam primariam ve latam exhibet, quam Liviam Augusti conjugem fuisse ajunt. Omitto alias plures admodum mutilas , ct truncas , quarum instaurationem dyScillimam puto . Minores plures integrae inventae , quarum aliae ad deos Penates , & Lares Herculanenses , aliae ad alios divos pertinere Uidentur . Altera earum Mercurium referre dicitur. Is dextera manu crumenam pecuniae Plenam, Jae Va Uero craterem , supra quem testudo extat insculpta, tenet. Ουμβ. α haec Mercurium pecu
niae dominum , & testudinis auctorem exprimunt . Licet plures Apollini testudinem tribuant , non desunt tamen , qui eamdem Mercu rio
102쪽
rio acceptam referant , .ut constat uc pluribus monumentis marmori , & gemmis insculptis. Eidem Tettudini ferunt Mercurium quod
auctor Hymnorum , qui Homero tribuuntur ,
graphice d scribit J sive ea marina, sive terrestris fuerit, exsiccatis interaneis , sectos calamos transgersim aptasse , deinde corium bubulum su-
Perinduxisse s additis de superne duobus brachiolis , sive cubitis f alii eornua silvestris capraefuisse volunt J jugo imposito conjunxisse s septemque nervos illi adligasse , qui inferne in umbilico testae altrinsecus revincti desinebant ; ex quo Lucianus , & Philostratus aliique suas descriptiones ferme hauserant . Apollodorus ' non Iyram 1 olum , sed etiam plectrum invenisse Mercurium affirmat , eumdemque postea Apollini tradidisse , ut furatas ab eo boves reciperet. Nonnulli caussam , cur ad Mercurium testudo Pertineat, hanc subjiciunt. Testudo terrestris in singulos annos stata vice partim in terra delitescit, partim super ipsam repit, & conspiciendam se praebet; propterea Mercurio, qui superorum& inferorum deorum administer , & nuntius dicitur , eadem de caussa veteres testudinem dedicarunt. In aliquibus signis Mercurius manu testudinem praesert , in aliis vero eamdem juxta pedes habet. Ad marmoreas accedo . Immortalitate , dc
admiratione dignissima in primis equestris est , gntiq. Hercul. Ε quam
103쪽
quam Rex Carolus in atrium villae suae regiae transferri iussit , & ferrea quodammodo transenna septam praetorio militi servandam tradidit . Epigraphe in basi inscripta est hujusmodi.M. NONIO. M. F. BALBO P. R. PROC
. Literis P. R. interpretationem multiplicem eruditi viri tribuunt , dc magis divinationi, oceonjecturae, quam scientiae locus est . Alii interpretantur PRIMARIAE REGIONIS , quia scilicet in alia epigraphe legitur PRIMARIA. REGIO. HERCULANENSIUM . Alii putantsgniscari , POPVLI . ROMANI . PROCONSULIS . Cur ita sentiant , audiendi sunt. Scribunt Dion. & Strabo , dc alii , Augustum
in illo totius orbis imperio adumbratam quamdam popularem potestatem instituisse , provincias omnes divisisse , dc eas, quae pacatae longe a Romanis sinibus abessent, populo reliquisse , qui in eas Proconsules, dc Propraetores mitteret . Non alienum a vero arbitrantur , Populum Romanum , quum hujusmodi proconsules in provincias mitteret, iisdem praescripsisse, ut Populi Rom.
nomen , imperium, atque auctoritatem in ipsis etiam titulis , ac publicis monumentis praeseserrent, ad jus in provincias partum contra posterorum vim , dc injuriam tuendum , dc conservandum . Utrum haec Herculanensium provinciae apprime recte conveniant, penes eos judicium
104쪽
elum esto , qui recte norunt, an Herculanium procul a Romanis finibus situm jure dicendum sit. Non desunt , quibus haec lectio arridet, PRI
MARIAE REGIONIS PROCURATORI. Ita
vero homines iiii ratiocinantur. Campaniae Re gio juxta partitionem ab Augusto habitam principem locum in Italia obtinuit. Campani, quo Tum arrogantia, atque ambitio a Tullio into- Ierabilis dicitur , mutarunt fortasse nomen prima in primaria . Constat vero , ab Augusto Procura torum munus primo institutum . Licet vero
PROC. aliquando PROCONSUL sonet, hujusmodi tamen interpretationem minus hic oppor tunam opinantur . Neque enim copula harum
vocum Populi vinani Proconsul in usu fuit. Αntequam , quid ego sentiam, effero, velim animadvertas eruditos bene multos esse , qui ita hujusmodi epigraphes partem descripserint . PR. PROC. , seu PR. PRO. COS. praeterea alia epigraphe ibidem inventa extat, anteceden ii simillima .
Videntur sane ambae ad eumdem Balbrim pertinere , & ob eamdem , vel simillimam caussam Statuae , & publica alia monumenta eidem decre ta . Non semper interpunctionum habenda ratio.
1 M. Tul. Cie. de lege Agrar. I. a) Memorie di varia Erudicione deIIa Soeleta Colambaria
105쪽
Nam plureS excidunt marmorariis, quas Iocus
non exigit. Hisce positis , sigiis hujusmodi nihil aliud intelligi existimo , nisi PROUINCIA O. PROCONSUL B M. Voces easdem serme simi liter copulatas invenio apud Ursatum N PRO
CONS PROU. NARB. M. NON. Balbum fuisse
provinciae Procontulem multa suadent. Statuae ejus majestas , forma , atque habitus proconsularem dignitatem quodammodo spirant , atque exprimunt . Monumenta ejus dein parentibus decreta non minus provinciae benevolentiam , quam summum ejus imperium nobis significant ac nun tiant . Quomodo i e res habeat, judicio tuo sapientissimo, Vir eruditissime , qui antiquitatem egregie calles , rem dubiam , ct incertam penitus dirimendam relinquo , atque interim ad statuae exquisito artificio elaboratae descriptionem Progredior . Non minus eques , quam equus albo marmore insculpti sunt. Thorace Proconsul tectus est, ex laevo humero pendulum paludamentum gemrit , annulum. digito & praefert , & calceis indutus est , di tota persona gravitatem Proconsula
rem exprimit. Et iam in equo omnia mira sunt: Uenas, musculos , tendines, quales natura sor-imat , aris ex indidit . Bellicum ardorem, inge nitam vim, indolem generosam , os, & universus corporis status , atque habitus spirant: altera auricula anterius conversa , & retorta , alia versus
equitem scite , ct graphice pendens doctam arti-
106쪽
seis manum praedicant. Non desunt, qui statuam hane equestrem Capitolinae M. Aurelii antesi rant , jure ne an injuria , litem hane diriment e ruditi . Sub ipsas regias scalas ejusdem domus statuam Imperatori Vitellio erectam poni Rex jussit , & veteri basi quae interciderat, noUam substitui . Cum veteri basi etiam epigraphe periit. Vitellium tamen eruditi conjiciunt ex oris linea mentis , atque habitu ei simillimo , quem numismata , & gemmae reserunt. Ejus thorax opere anaglypho satis nitido , & eleganti insculptus ;ealcei ipsi , & paludamentum artis, & leporis plurimum exhibent, nec quicquam sinunt in eo genere desiderari. His accedunt statuae aliae , in quibus insigniores eae sunt , quae Athalantam , Vespasianum, & L. Mammium Maximum repraesentant. Extat hujus epigraphe basi insculpta .
Epigraphe haec nihil novi nos docet. Noamina municipam , incolarum invicem juncta alibi legi lene . Aliae marmoreae plures ad viros Consulares , & Balborum gentem pertinent. De duabus , quae in sella curuli sedent , ceteroquin praestantissimis , judicium ferre non licet. Sunt enim, ut supta memini , eapite truncae . Statua equestris alteri M. N. Balbi proxima indiget instauratione , & sando audivi ejus partes mutilas
iὶ Sertorii Ursati de Notis Rom.
107쪽
nunc a praestanti statuario jussu Regis Caroli exisscte suppleri . Praeter lia tuas hermae , Protomae , simulacra deorum plura ex ruderibus Herculanensibus eruta in regiis aedibus diligenter servantur et ceteris antecellunt protomae Jovis Hammonit , Iunonis , Palladis , Cereris , lani Bistontis , pueri nobilis cum bulla aurea e collo ante pectus pendula . Bullae hujus figura est elliptica , pollicem latae , seu altae, & quatuor crassar. Putarunt nonnulli' bullarum figuram esse sphaericam , vel instar humani cordis construistam. Verum non omnes suere rotundae, sed aliquae etiam oblongae, ut monet Schemerus ' . Quidam scripserunt 3 , etiam Satyrum , Larvas scenicas , & statuam Veneris aναδυομέ-s , seu e salo ortae , ibidem inventas . Signa huic deae sacra plurima adhuc extant, non modo marmori, & aeri, sed etiam gemmis insculpta. Praeter signa , & statuas , numismata etiam, di gemmae illures inerant Hereulanii , ut multisci meliis ditandis satis esse possent. Licet numis mala pleraque adhuc inventa serme vulgaria sint , non desunt tamen nonnulla observatione digna, ct ab eruditis minime negligenda . Pleraque ad Claudium , ad Neronem , ad Galbam , ad Uespa- sanum pertinent. Non est omittendum numisima aeneum magni moduli, in cujus antica parte ca-Put Neronis cernitur, cujus titulus est, NERO.
108쪽
TR. P. IMP. P. P. Pars eius postica refert virum sedentem a pube ad pedes velatum et dextera manus ostentat arculam et Leva vero temonem tenet: coram ipso mulier stans exhibens cornu
copiae : ANNONA . AUGUSTI . CERES.
S. C. Non dissimilis admodum extat nummus apud Medio barbum ' , & alios : titulus omnino idem e in postica parte Fortunae stantis , & Cereris sedentis typus cum taeda , & rostro navis. Plures praesto sunt nummi ; qui Vitellium , dc Vespasianum exhibent. Judaeae captae typum re fert mulier sub palma sedens dolentis instar expressa , sicuti alia numismata in aliis similia vulgaria reserunt . Et si Herculanium ante Domitiani imperium eeei ἡ erit , nonnulla tamen numili nata sub Domitiano excusa ibi bem reperta sunt , quod admirationem non mediocrem pluribus attulit . Verum animadvertant velim hujusmodi homines , horum pleraque referri ad Domitianum consulem , nondum Augultum : si qua vero ipsum Augustum nobis exhibent, ea quidem satis pauca sunt, & fortasse Herculanium ab iis delata, qui praeerant instauranda . Satis enim constat , Titum serio cogitasse de urbibus, ex Vesevi incendio ablumptis resciendis . Verum fato cedens rem tanto Imperatore dignam insectam relinquere coactus est . Fortasse ipse etiam Domitianus aliquandiu eidem operi institit, donec rem difficillimam , & maxime sumtuosam ,
109쪽
nec a se coeptam abrumpere operae pretium duxerit . Neque illud conjectura caret , non ita Herculanium intercidisse, ut nullum vetus aedificium superstes extiterit, in quo veluti in veteres sedes coloni aliqui coirent, unde mox migrare alius Vesevi ignis compulerit . Scriptores praecipuos Terum eventus narrant, minus de iis solliciti, quae utpote minus splendida , & praeclara minus irritant animos, & ametunt Plura non persequor . In tanta enim antiquitate , & scriptoruin silentio rem extricare despero . Illud sane certum fixumque sit,& ex Domitiani nummis ibi inventis' etiam confirmatum , ultra scilicet ejus imperium Herculanium non stetisse. Ad numismata accedunt monumenta plura usibus sacris apta , cujusmodi sunt , tripodes , cultri victimarii, asciae , paterae , arae , cippi, tam
bellat voti Uae, & his similia e alia fictilia , alia
Gerea , alia marmorea , nonnulla etiam vitrea , in
quibus ampullae , & vasa lacrymatoria . Lucernae etiam plures inventae veneri sacrae . Hercula Dium erat una ex sedibus , seu urbibus carissimis Veneri ob sana eidem sacra .
Hic es pampineis viridis modo Vesvius umbris e Tresserat hic madidos nobilis uva lacus . Haec juga , quam N ae eolles , plus Barebus
Hoc nuper Satyri monte dedere choros . Haec Veneris sedes , Lacedaemone gratior illi rmo Ioeps Herculeo nomine clarus erat. Cuncta
110쪽
Aliquae ex hisce lucernis formam minus hone stam , & pudicis oculis subducendam praeseserunt . Spintrias enim figurae exhibent , & mutilos , quorum plures viri eruditissimi meminearunt. Insandum sane ait: um in ipsa fana & ad ipsas deorum aras vitium , & turpitudinem palam inferre. Fortasse statua Veneris, quam su fpra memoravimus , ad ejus templum pertinebat. Audio etiam , ampullas crystallinas ibidem inventas materia densa , ac solida plenas olim liquida , cujusmodi aegyptium balsamum suit, quo cada Vera inungerentur . Praeter vasa sacra , innum e ra alia , quae in civilibus usibus loeum habent , patuerunt s quorum singula memorare si velim , ante diem sero componet vesper olympo e nonnulla tamen attingam ne nimis jejunus videar . Aridorum, & liquorum mensurae, & vasa anss , seu manubriis instructa ex ruderibus erutMharum nonnulla signis , di figuris anaglyphis eleganter eXeusa sunt . Liber aheneus totus in lucem editus : chartas supplent laminat aheneae quat
tuor , in quibus incisa legitur honesta missio militaris: fibulis aheneis scite appositis liber elaum ditur , qui penes Regem est . Tabulae marmoreae Plures, quarum altera ex lapide Basaite constat et ejus pes Isidem referte ex artificio , figura , &formia
ai Dissert. Michaelis Angeli Causti de la Chaiusse, Fortis nil Liceti, Augustini θα
