Symbolæ litterariæ opuscula varia philologica scientifica antiquaria signa. lapides. numismata. gemmas et monumenta Medii Aevi nunc primum edita complectentes volumen primum decimum Volumen primum in quo admiranda antiquitatum Herculanensium continua

발행: 1751년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

superest seriae e integra , & diligenter relicta , quae N. Balbum Ι'roc. refert, de qua infra in epistola

consequente. Valvae quinque in eadem fronte constructae , tres in aream , duae vero in rorticus aditum praebent . Porticus columnis marmoreis 42. nituntur , quarum I 7. dexterum , totidem vero laevum latus , octo vero imam, & ad versam fronti partem ornant, ac muniunt. Columnis singulis dimidiatae ex adverso respondent mediis parallatis interceptae , & applicitae et intra ipsarum intervalla aheneas saluas , & marmoreas alternis architectus distribuerat , quarum alias vetustas perdidit, alias rerum antiquarum cupiditas multis abhinc annis clanculum amoverat , di sustulerat: nonnullae tamen , quae adhuc super erant, inventae. Tituli etiam plures admodum mutili . Nonnullos afferam . x

VICIARIAE. A. F. ARCHAD MATRI. BALBI

Fortasse hanc epigra rhem in basi statuae eIdem Imperatori erectae insculptam puto. Licet tempus non constet, veros millimum est , id incidisse in annum ultimum ejusdem Imperatoris , scilicet paullo ante quam vita decederet : Vespasianus Tribunitiam potestatem , quam epigrasbe

92쪽

exprimit, sero , ut ait Suetonius , recepit. In Campaniam venerat consulatu suo nono , ubi motiunculis levibus tentari coepit . In ejus adventu sortasse honores etiam ab Herculanensibus ieidem decreti. Certiora afferre fortasse liceret , si reliqua epigraphes pars superstes esset . Tabulae etiam tres marmoreae albae admodum fractae ibidem delitescebant . In his extat nomenclatura quadringentorum circiter hominum , quorum plerique liberti sunt coloniarum tribubus adscri

bantur . Bigae etiam aheneae fragmenta in apricum prolata . Rotae penitus integrae , equi affabre , & scite conflati et ephippia opere anaglyphosatis exquisito insculpta . In his victorias aligeras videre licet, & barbararum gentium, quas bellum domuit, simulacra : alia etiam ludicra essistaspectacula repraesentantur . Praeter aream , α Porticus , quae aedificium hujusmodi praecipue constituunt, tria etiam velut conclavia ad idem pertinent. Maximi area 24. pedibus quadratis constat, ejusque valvae porticibus , quae in imo sunt, mediae quodammodo intercipiuntur e interior conclavis forma Templorum cellis simillima prorsus est et ejus solum tribus gradibus reliquo altius. In ejus imo marmorea oblonga basis inventa , trium statuarum sedes , quarum media Vespasianum Imp. exprimit, reliquae vero dum viros , qui in sella curuli sedent . Quum ambaz capite multatae sint, quos reserant, ne conjicero

93쪽

quidem licet. Reliqua duo conclavia aliquanto

minora non ultra I 8. pedes quadratos capiunt et eorum frontes contra porticus, quae in aedificii

lateribus sunt, nituntur , & qci. circiter pedes ex ejus vestibulo absunt, & quodammodo ex adverso sibi mutuo rei pondent . Nihil in ipsis animadversione , & memoria dignum inventum est. Di rectiones parietum , qui concurrendo angulos comprehendere solent . antequam in ima hujus aedificii parte concurrant, in duos hemicyclos sinuantur , ac desinunt et in singulorum area statua ahenea inventa ; altera Neronem , altera Germanicum referre dicitur. Caussae duae me imprimis movent, cur hujusmodi molem juris publici, non privati suisse

judicem : scilicet monumenta publica in ipsa reperta , quae nisi in publicis locis consueverant collocari s & aedificii forma , figura, ac magni tudo , cujusmodi in nullo privato lare deprehenduntur . Quaerere superest cujus generis aediscium hoc publicum sit . Noles publicae vel ad Templa , vel ad Theatra , vel ad curiam , di basilicam , vel ad chalcidicum , vel ad scholam , vel ad serum, nisi salior, reserebantur. Herculanii Chale idicum , & scholam aliquando constru-Xerant Memmi, ut ex epigraphe constat , quam superius commemoravimus . Quid esset Chalcidicum , unice a Vitruvio discimus , cujus locus adeo obscurus est , ut sere nihil extricent inter-Pretes in eo explicando . Qui aliquid in hac re se scire putant, amplum aedificium describunt jum

94쪽

r; die undo idoneum prope Basilicas constructum ,& in aream ingentem exporrectum . Λliquid certius de schola licet dicere. Liquet enim fuisse stationem quamdam litterarii ludi, in quam Philosophi , & reliquis doctrinis eXculti homines convenire solerent , ut publicis disputationibus eXercerentur . Inerant in ipsa porticus , ut Plinius docet . Si Chalcidiet , & scholae notiones invicem conserantur , scholae similem magis , quam Chalcidico molem propositam esse dixeris ,& ipsa aedificii forma a scholae ratione penitus non abest . Verum nonnulla sunt, quae dubium& incertum animum emcere possint. Quoniam plerique auctores scholam , & palaestram pro miscue accipiunt, eisdem schola eonstabit partibus , quas Palaestrae Vitruvius ' tribuit. Verum in palaestra praeter porticus satis amplas , in quibus exedrae constituebantur, plura alia membra inerant , ephaebeum scilicet , & conisterium , xystus , & phaeristaerium , balneum , & stadium ,& alia similia , quae ea aetate maXime increbuerant apud Graecos . Nam apud Latinos sub Augusto nondum in Latinis urbibus construi palaestra ceperat. Verum immigrante magis , ac magis in Italiam luxu , etiam palaestra locum habuit. Verosimillimum puto , graecam palaestram circa Neronis, vel Vespasiani imperium fuisse in urbem invectam substructionibus quidem minus sumtuosis , quam mox sub Antonino , & Diocletiano luxuria magistra docuit. Licet graecae palaestrae

95쪽

membra Latini retinuerint, non idcirco tamen . idem ordo, eadem partium mensura , ac distributio constans apud ipsos perstitit , ut ex vestigiis quae adhuc Romae extant , conjicere aliquid nobis licet. Ut ut se res habeat, in aedificio Herculanensi plura sane membra desiderantur palaestrae adjus, cta , Praeterea conclavium , quae supra de scripsit , non ea est amplitudo , ac sorma , ut pro positis usibus apta videri possit. Nullum ibi in numentum repertum , quCd palaestrae meminerit , Sectile aedificii pavimentum hoc est cubis albis , ac nigris coagmentatum minus palaestrae , & coni-cterio convenit . Neque vero Basilicam rectius

ibi fuisse dixeris . Ea juxta Vitruvium erat sor-nteibus amplissimis tecta , soro proxima , nego tiationibus apta . Duplex iastigio inerat dispo- sibio , extima scilicet, & intima testitudini , quae speciem sui satis venustam praeseserre consueverat . Utrum haec ad aedificium Herculanense supra descriptum pertineant , nemo non intelligit . Rectius sane, ut opinor sentiunt , qui fori judicialis sedem ibi constituunt. Tria plerisque foris hujusmodi communia crant, area scilicet sub dio , porticus circa aream erectae, & Templorum vicinia . Forum rei aes h=paetra , is subdialis area , ubi Iudices , co gnoscebant. Oborto nimbo , in porticus se reci piebant, ut in Neatro Vitruvius post scenam , porticus constituit, uti quum imbres repentini tu dos interpellarent, baberet populus , quo se e

Thea si Hist. For. Rom. Frane. Pollerti .

Disiti so

96쪽

Neatro reciperet . Marcellus Octavia Augusti sorore genitus velis forum inumbravit , ut salubrius litigantes confiserent. Etia in Athenis sorum , ubi caussae perorabantur , erat sub dio. Iulii Caesaris forum Pacis, & Veneris aedibus contiguum fuit. Augustus prope sorum Martis Ultoris templum dedicaverat. Nerva vero Iani illustre templum ex humiliore delubro in forum transtulerat , ubi Palladi aedem Domitianus e

truxerat, quam magna religione tanquam sibi secundam , & dexteram colere consueverat'

Fori vero porticus statuis , & signis praestantissimis exornabantur . Iulius Cariar statuam equestrem loricatam sibi poni in soro iusserat, quemadmodum mOX Augustus statuas omnium ducum Romanorum triumphali emgie in utraque seri sui porticu dedicaverat e Plura , & m jora his a Trajano in suum forum collata ornamenta refert Ammianus Marcellinus 3 . Universa haec , & singula apprime recte Herculanensi aedificio congruunt . Nemo sane hactenus fori judicialis descriptionem accuratam, & exactam dedit. Quare hanc cum illa conferre nobis non licet . Forum a Vitruvio deseriptum ad alios usus pertinet , nec locum hie habet. Si quid Herculanense a Romanis differat , nihil moror .

Licet sori forma , & ratio sit ab architectis , dcuiu pra scripta 3 non proinde tamen , ita severos ejus

97쪽

ejus eanones suisse puto , ut ne latum quidem unguem ab ipsis discedere licuerit. In multis architecti ipsi dissentiunt. Multa ipsis aedifici xum domini praecipiunt a consuetudine , & instituto aliena . Demum singulae gentes , aetateS , urbes , ingenia modulis utuntur suis , & semper aliquid novi varia hominum, & architectorum studia asserunt & inveniunt. Ex soro Herculanensi egressos via fornicibus tecta ad duo templa e regione sita deducit. Alterum i so. pedes in longum , 6O. Vero in latum , alterum vero longe minus 6Ο. pedes in longum , 42. in latum por rigitur . Utriusque ichnographia figura quadrata constat. Imam alterius partem ultra qua dratum productam cella interior tenet, dc ara in medio consurgit . Per ostia duo aditus intemplum patet . Prope parietem utrique ostio interceptum ingens basis marmorea II. circiter pedes ampla inventa , ubi bigae aheneae superius fragmenta jacebant . Alteram aedem ingressis paries superne apertus objicitur , unde Dei statua conspicitur , ejusque ara s praeter quam alia duae occurrunt prCpe aedis limen interius con

structae , ubi veros militer sacrificia, ct libamina

feri consueverant . Intra vero aedis antepag menta , & parietes in longum porrectos duo ve lut sacraria latis parva continentur , ubi Vasa sacra . tripodes . & alia sacrificiis opportuna collocabantur . Utrumque templum sornicibus tectum : interni parietes columnis distincti intra

quas smulacra udo tectorio picta , dc tabulae

98쪽

marmoreae parieti applicitae . in his nomIna eorum insculpta , qui magistratum gerentes aedidedicandae praefuerant. Etiam eorum nomen clatura in iisdem tabulis extat, qui aere collato aedem vel condiderant , vel restituerant.

Quam alta hujusmodi templa fuerint, nemo , quod sciam , di mensus est . Liceret tamen reliquis mensuris notis , hanc quoque invenire , si certam , & germanam legem architecti definivissent altitudinum deducendarum . Hi quum geometricis rationibus, & principiis plerumque careant, solent quaedam usu, & consuetudine trita praecepta minus firma , & certa addiicere ,& adhibere . Certis statisque rationibus evul- thimiam constare , sensu & natura judice , &magistra nemo non videt . Etiam indocti, & imperiti hujus generis errores facile sentiunt , &eorum oculi maxime offenduntur . Tria rationum genera geometrae distinguere soliti sunt. Altera geometrica , altera arithmetica, tertia demum harmonica dicitur . Neutra earum in

aedificiorum evuithimia locum habet . Ejus usus enim ad rem absurdam , & abnormem facile nos deduceret. Si quis enim constituat, altitudinem esse lineam mediam geometricam interceptam duabus , quarum altera logitudinem , altera ammplitudinem aedificii reserat, indefinite crescente longitudine etiam indefinite crescere altitudinem necesse erit, quod vitiosissimum esset: si vero ,

Tationem arithmeticam geometricae anteferres ,

99쪽

xest unlee harmonicae rationis uius , qui non

modo vitio caret , sed etiam mirifice laudandus est . Nullum sane aedificium ab orbe condito persectius , & absolutius quam Regis Salomonis Templum constructum fuisse existimo . A Deo enim auctore prosecta ejus constructio et a Deo ve- Iut artifice , ac magistro ejus serma , fgura , &magnitudo praescripta fuit . Invenio vero ita ejus altitudinem fuisse definitam , ut media harmonica esset inter longitudinem , & latitudinem intercepta . Domus ' autem , quam aedificabat Rex Salomon Domino , babebat sexaginta cubitos in longitudine, tuinti cubitos in Iatitudine , b, triginta cubitos in altitudine. Qui enim vel e Iimine rem geometricam salutarunt , imprimis

norunt, eam rationis harmonicae principem esse legem ut 6 . 3O. IO. ΣΟ. 6 . a O. seu 3 . ΙΟ. 6 .ao. Quare si longitudo conclavis sit 3. latitudo I. altitudinis praescribenda mensura erit I--7 non vero , ut Blondellus' monet. Lex hujusmodi fortasse loeum non habet , ubi aedium area columnis distinguitur , & in plures partes a pilis , vel parastatis distribuitur . Plura non subjicio, ne a proposito longius abeam. Praeter tria haec aedificia plures privatae

domus , egestis ruderibus, inventae , quarum architectura, & constructio nihil nisi vulgare , &commune praesesert . Plurimi parietes rubro eo

Iore picti aviculas , arbores , & alia hujus generis ludicra ostentant. Leges extant tabulis ahe neis

100쪽

SECUNDA . 6 3

neis Inseriptae de tectis sarciendis jamdiu inventae . Viae magnis lapidibus & apte commissis m nitae , & stratae marginibus utrimque aggeris instar septae , ut liberum peditibus iter esset, passim occurrunt . Margines his simillimos in Appia via prope Anxur adhuc extare animadverti . Plura adjicerem , si plura dehisce aedificiis mihi constarent . Nam monumenta hujusmodi oderunt cIaves , Ore grata sigilla pudico .

IACOBUS BELGRADIUS SOC. JESU.

EPISTOLA TERTIA.ΡErgo ad te , V. C. adhuc scribere, quia pergunt adhuc regiae operae Herculanium , &nova subinde antiqv itatis monumenta in lucem proferre. Multa in hae epistola velut in satura Congeram . Neque enim mihi per tempns licet singula in suas veluti classes distribuere , & eriticis animadversionibus pensitare, praesertim quum minus in hoc genere valeo : neque ea , quae amici mihi retulerunt , ita accurate , & distincte descripta sunt , ut rectum judicium posse pro

SEARCH

MENU NAVIGATION