Caroli Sebastiani Berardi ... Institutiones juris ecclesiastici. Opus posthumum in duas partes tributum. Pars 1. 2.

발행: 1769년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

33 bus magis, quam provectis congruere. Cum ad alteram partem progressus sum, ibi orationem magis contraSi, ne gravis essem, &tyrones obruerem ; eo consilio, ut jacerem semina disciplinae, quae quisque cum progre deretur, magis magisque foveret, & quotidianis adjectis incrementis augeret. Hoc ipso consilio temperavi ab iis, quae incidere solent in disputationes scholasti eorum; item ab iis, quae ex varia Variarum gentium, & provinciarum indole variam etiam disciplinam constituunt; ne ad singularia quaecumque propemodum innumera descenderem. Ihris Ecclesiastici studiosos rogo, ut labores hosce meos, qualescumque sint, aequi boni faciant: ac candide profiteor, parem mihi futuram jucunditatem,

sive cum noverim, ea, quae persecutus sum,

saltem in parte utilia quibusdam esse potuisse,

sive cum noverim, quaedam aut emendata, aut

rejecta fuisse a viris prudentibus, quibus exploratum fuerit, eg aut a veritate, aut a prudentia esse aliena ε neque enim aliud animo

versavi, quam & veritati studere, & publicae utilitati pro virili parte servire . Finis Institui. Iuris Ecclesias.

edit. anno MDCCLXIX.

342쪽

F. Ioannes Dominicus Piselli Ord. Praedic. S. Th. M. Vicatius Generalis S. Ossicii Taurini. V. Belgranus e Famulasto P. & R. V. Se ne permette la Sta a . GALLI per S. E. ii Signor Conte Caissottidi S. Vittoria Gran Cancelliere.

SEARCH

MENU NAVIGATION