장음표시 사용
311쪽
. otabsolvitur, tum illius initae poenitentiae ratio habeatur. IV. Postremus reorum coercendorum modus est poena . Hic adhibetur ab Ecclesia in criminibus, quotiescumque reus adeo pugna Xest in crimine, ut quamcumque emendationis spem Ecclesia, quoad per homines conjicere licet, abjecerit. Finis ergo poenae indicendae non est rei emendalio, ac correctio, uti conintingit in poenitentia , ac censura ; sed est cura totius universitatis fidelium, qui magis ave tuntur a similibus perpetrandis eriminibus formidine poenarum, quibus etiam prospicitur ejectione rei criminis , ne contagione
v. Memorati Ires coercendorum criminum
modi certum ordinem habent. Scilicet ita tribui ex prudentia debent , ut nunquam ad secundum, id est ad censuras procedatur, nisi quo casu primo modo non sit Jocus , nunquam procedatur ad tertium, id est ad poe- 'nas , nisi quo casu et ut primo, aut secundo modo prospici nequeat. Quid enim, si reus statim poenitens ad Ecclesiam accedat, crimen fateatur, veniam imploret, & satisfacere ponte velit Tum supervacanea est censu
312쪽
ratum indictio. Iuvat insuper supersedere a poenis, quod totidem bonis exemplis fideliumsbcietas ex poenitentis operibus instrui possit, quot dudum detrimenta passa fuerat. Quid
si spes bona affulgeat emendatum iri criminum reos, si solae censurae inferantur, & a poenis abstineatur Νonne tunc juvat prenas suspendere, & solis censuris reum concutere ad bonum ipsius rei, imo & ad majorem Ecclesiae utilitatem pSunt istae, ceu regulae generales, a quibus tamen veluti probata quadam exceptione receditur duobus in casibus . Primus casus est, cum de certis criminibus agatur vere atrocissimis, in quibus expedire videatur, ut nulla ejus ordinis ratio servetur, &statim deveniatur aut ad censuras , aut ad poenas. Νihilominus tamen in hac specie si reus poenitentia motus statim veniam imploret, facilem adhuc se Ecclesia praebet pro poenitentis affectionibus. Alter casus est, cum poena non tam infertur ad coercitionem rei, quam ad consulendum decori sacrorum ; tum enim quaecumque sint rei adfectiones, statim ad poenam devenitur. Ut exemplum proferam: poena homicidii est, qua clericus homicida a sacrorum ministerio at ceatur . Hac poena non solum eo tenditur, ut reus damne
313쪽
3o . tur, sed etiam eo, ut honor habeatur sacris, quorum administri debent esse impolluti . Hac in specie quaecumque sit rei poenitentia, nihilominus poena irregularitatis locum habet. VI. Cum remittitur poenitentia, haec remissio dicitur indulgentia, relaxatio, absolutio uecum remittitur censura, haec remissio aeque dicitur relaxatio, aut absolutio; cum vero remittitur poena, proprie dicitur dispensatio,
Quandoque etiam rei a poena absolvuntur, seu poena reis indicta relaxatur sine dispensatione, ea nimirum in specie, qua poena continet in se etiam censuram, & cen. surae effectus. Id contingit in poena anai hematis . Anathema etiam in se continet ex com
municationem, & effectus excommunicationis , quae censura est . Ubi reus anathematiza ius supplex ad Ecclesiam accedit , adhuc videtur excommunicationis censura ligari, ideoque rite ab excommunicatione absolvitur.
v I l. Rei criminum poprie dicuntur poenitentiis
'expiari, censuris coerceri, poenis pu uiri. Siquidem poenitentiarum finis expiatio est ad missi criminis, finis censurarum est concussio rei, & coercitio, ne in deteriora ruat, finis
Poenarum est rei damnatio . TIT.
314쪽
TITULUS VIII. DE PUE NITENTIIS
Qussus rei criminum expiantur.
M p Lius heic non loquor de Sacramen, to Poenitentiae, aut de satisfactione poenitentis, quam exhibere debet occasione Sacramenti. De his actum superius fuit in libro 4. tit. 3. Loquor de poenitentiarum indictione , quae publice fit in foro externo adeXpiationem reorum, qui ob crimina publice admissa & Deo, & Ecclesiae satisfacere debent . Hujus generis poenitentiae vel communes sunt, vel singulares . Communes sunt, quae ab omnibus ex lege Ecclesiae suscipiuntur ob peccata populi, qualia sunt iejunia, aut supplicationes, aut cetera pietatis opera, certis statis anni diebus , ceu quadragesimae, Bdventus , aliisque . Singulares sunt, quae ex praecepto Praelati in dicuntur singularibus personis ob singularia admissa crimina . De his singularibus poenitentiis hoc in titulo agitur. II. Poenitentia publica nonnis ob crimen pu-hlicum indicitur. Non indicitur autem nisi v
lami, consentienti, & demisso animo posu-lami;
315쪽
lanti; quamquam reus eam velle, in eam consentire,& eam demisso animo petere debeat, si velit Ecclesiae reconcilia i ; quoniam satisfactio in genere suo Divinis legibus pree- scripta est, in specie autem ab Ecclesia pro criminum qualitate mandatur. Qui poenitentiae sese non subjicit, impiorum numero habetur , & pote it censuris terreri, ut poenitentiam postulet, imo etiam poenis, si gravior sit pertinacia . III. Et si unicuique liberum iit sese sponte Rh-jicere poenitentiae publicae; a nemine tamen
poenitentia publica indici potest , nisi ab eo, qui jurisdictionem ecclesiasticam habeat in
foro externo ; quamquam qui poenitentiam exequitur, etiam in foro interno satisfaciat, cum animum peccatorum reliquiis expiet.. IV. . Olim erant eertae poenitentium stationes, . Per quas veluti per gradus ad reconciliationem deveniebatur, scilicet lugentium , sive flentium, inde audientium, post hoc substra torum, denique consistentium. De his jam egi in lib. 4. tit. 3. num . ar. Erant etiam
editi quidam codices poenitentiales, qui pr
qualitate criminum definiebant numerum annorum , quibus esset in eisdem stationibus Instit.Pars II. U Coa-
316쪽
consistendum. Hodie ratio, quantitas, & qualitas publicae poenitentiae tota pendet ex arbitrio Plaetati.
Poenitentium publicorum reconciliatio etiam
spectat, & semper spectavit ad eos, qui juri s dictione in foro externo gaudent. Haec reconciliatio olim fiebat per manus impositionem . Hodie satis est poenitentiam impositam implevisse, ut quisque reconciliatus intelligatur. Species reconciliationis olim erat indulgentiarum concessio. Indulgentiae erant dispensationes quaedam poenitentiae publicae , quibus nimirum pia nitentibus applicabantur per ecclesiasticam potestatem merita Christi,& Sanctorum ; atque hac applicatione ita ha-Bebamur poenitentes , ac si facto proprio satisi fecissent. Haec satisfactio in foro etiam interno proderat, quoties poenitentes ea praediti essent affectione , ut perfectae charitatis vinculo, quoad fieri per eos posset, Deo jungerentur.
Hodie haec indulgentiarum conferendarum potestas etiam exercetur , licet publicarum poenitentiarum rationes, ac poenitentium stationes fere exoleve lint. Indulgentiae adhuc conferuntur ab iis, qui jurisdictione in foro externo pollent: prosunt etiam in foro interno gratia illorum, qui, quoad valent, curant,
317쪽
ut peccatorum reliquias auferant: eamque ob rem ut plurimum dum indulgentiae con
ceduntur, certorum Piorum Operum execu
tio mandatur. Indulgentiarum aliae plenariae sunt , aliae ad tempus : plenariis tota poenitentia remittitur, ceteris nonnili pars quaedam . Plenariarum indulgentiarum concessio
hodie Pontifici Maximo reservatur. Species indulgentiae plenariae est iubilaeum, quod singulis viginti quinque annis a Pontifice Maximo concedi solet. Episcopis relictum est, ut quadraginta dierum indulgentias ordinario
jure concedanis certis tamen temporibus datum est, ut etiam plenarias impertiantur.
Hodie cum dicitur concedi indulgentias quadraginta, vel centum dierum, item septem annorum , & similes , intelligimus quoddam adhuc servari vestigium veteris disciplinae, juxta quam certa erant definita tempora pro deliAorum qualitate, intra quae poenitentes publici stationes suas absolvere debebant. Ergo hodie qui quadraginta, veleentum dierum, qui septem annorum indulgentiam obtinent, habentur ac si per quadraginta, vel centum dies, aut per septem annos poenitentiam publicam juxta vererem Ecclesiae disciplinam exegissent.
318쪽
Qtiibus rei criminum coercentur.
censorum ossicia, eademque distincta ab ossiciis magistratuum . Quippe magistra ius merum imperium exercebant in reos criminum legibus damnatorum: si quidquam contra bonos mores agebatur apud cives, quod esset extra poenam legum, alias autem id emendari, corrigi ve oporteret, hoc negotium censoribus commendabatur. Inde factum est, ut cum in Ecclesia crimen aliquod certae poenae non subjaceret , sed emendatione indigeret , modus emendandi appellaretur censura, cujus nomine intelligimus Ecclesiae sententiam contra reum criminis latam, qua recieidem interea omnium, vel quorundam christianae communionis jurium exercitione, vel usu interdicitur, ut terreatur, ac Concitetur, spe concepta futurum, ut resipiscat, veniam
postulet, & delictum emendet. II. Cum dixi, censuram esse sententiam Ecclesiae, indicare volui, nihil referre, an censura
319쪽
3ossura feratur ab Ecclesia generali lege, an a Praelato singulari praecepto, an abs judice
caussa cognita. Cum generalis lex censuram indicit, tune censura dicitur abs jure lata ;cum censura indicitur praecepto Praelati, vel judicis sententia, tunc censura dicitur lata ab homine . Lege, vel praecepto indicii ueeensura etiam ante crimen admissum, quaruis incurrat , cum crimen admiserit: sententia judicis nunquam censura indicitur, nisi crimen admissum sit, & contradicto judicio
Duplici modo censura indicitur, lege, vel praecepto ; primum ut statim, & ipso jure incurratur ab eo , qui legi, vel praecepi non paret ; deinde ut non statim ex delicto incurratur, sed mandetur judici, ut secuto delicto censuram dicat adversus reum . In priore specie censura dicitur latae sententia i in posteriore specie dicitur serendae sententiae. III. Contra reum criminis censura sertur: ergo qui nullum crimen admisit, nec doli capax est, non potest ulla censura notari. Porro orimen debet esse grave, & censurae qualitati respondens ν item debet osse manifestum; siquidem contra crimina occulta ecclesiastica fori externi potestas non progreditur.
320쪽
i VaEffectus censurae demonstravi, quando asserui, ex censura reo interea interdici vel omnium, vel quorundam christianae communionis jurium exercitione. Hinc deducitur, primo, censuram in re spirituali versari, qualis est christiana communio. Secundo, cen suram duplicis generis esse, unam totalem , quae omnibus privat christianae communionis iuribus, alteram partialem, quae tantum privat parte eorundem jurium; tertio jure optimo apud veteres censuras omnes appellatas fuisse nomine excommunicationis; quid enim aliud hoc nomen significat, quam denegatam communionem iEquidem inde factum est, veteres plures canones obscuritatem quandam induxisse;
Cum enim nomine excommunicationis censurae omnes venirent ; alias autem variae essent
censurarum species ; nonnisi magno labore
hodie dijudicari potest , quae & qualis e X-
communicationis species certis pri icis canonibus dicta fuerit. Ηoe judicium fieri a viris
eruditis potest in conspectu contextus eorundem canonum, ex quo intelligi adhue potest, qualis fuisset veterum Antistitum sententia. Aucta etiam fuit dissicultas ex eo, quod non semel excommunicationis nometa