Caroli Sebastiani Berardi ... Institutiones juris ecclesiastici. Opus posthumum in duas partes tributum. Pars 1. 2.

발행: 1769년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

hsurpatum fuerit ad signi sicandam ejectionem

delinquentium in stationes,& gradus poenitentium; quia isti demisse patiebamur, se cerinia communionis christianae specie privari: sed iterum heic studiis suis intercedere possunt viti eruditi, ut germanam canonum in te

pretationem consequantur.

Igitur tot sunt centurarum partialium species , quot sunt species christianae communionis . Communio vel clerica est, vel laica . Communionis clericae speciea tot sent , quot gradus clericorum: communionis latiscae species tot sunt, quot laicorum stationes. Inde fit, ut censura notetur Episcopus, cum communione episcopali, Presbyter, cum presbyterati, Diaconus, cum diaconali, cetericlerici, cum communione. suo ordini competente interdicantur. Sic etiam laici censura notantur, cum statione sua interdicuntur. In eo etiam censurae effectus designatur, cum dicitur interea interdici; neque enim censurae effectus perpetuus est, sed tamdiu

durat, quamdiu censura noratus Conium a X, pertinaxque moratur . Spes conversionis causisam censuris omnibus praebet. Item designatur singulatis censurae effectus , cum dicitur interdici exercitione jurium christianae communionis ι neque enim censura notatus ips*

322쪽

christianae communionis jure privatur, sed tantum prohibetur, ne jus communionis exerceat, exemplo illius, qui relegatione, seu exilio in civili republica plectatur: quippe hic jura civitatis non amittit ; facto tamen habetur, ac si civis non esset, suspensis omnibus civium ossiciis .

Recentior aetas majoris perspicuitatis caussa tres censurarum species distinxit, videli. Cet eXcommunicationem , suspensionem , &interdictum. Excommunicationem specialiter dixerunt, qua quis interdicitur, ne christianae generalis communionis jura exerceat. Si in totum quis christianae communionis juribus interdicatur, majorem excommunicatio nem appellaverunt . Si tantum quis interdicatur a Sacramentorum participatione, & ne eligi ad beneficia possit, appellaverunt eX

communicationem minorem. Suspensio cleti corum propria est, nimirum ex ea clerici interdicuntur ab iis, quae clericam Communionem constituunt . Et quando communio clerica tribus constat, ordinis ministerio, officio, & beneficio, suspensio partialis esse

potest, si uno, aut altero ex iis tribus interea claricum arceat. Si ab omnibus clericum amoveat, suspenso totalis est . Interdi

ctum

323쪽

3 3ctum dicitur censura, qua dispensatio Sacra. mentorum , celebratio publica Divinorum ossiciorum, & usus sepulturae ecclesiasticae interdicuntur. Haec eensura quandoque personalis est, quae in certas tantum personas , quandoque localis, quae ratione certorum locorum ι quandoque mixta, quae ratione certarum personarum, & certorum loeorum indicitur. Item modo generalis est, omnes per sonas complectens de civitate, vel de pr vincia , aut omnes Eeclesias de civitate, vel provincia ; modo particularis in certas personas i vel ia certa tantum loca sacra concepta . In interdicto multae olim controver sae concitatae fuerunt, ut inquireretur, quae

nam sacra fieri possent, & quae Sacramεnta administrari; praesertim ubi in certa loca interdictum conceptum esset. Has controversias decreto suo definivit Bonifacius VIII. in

cap. alma Mater de sent. excom. in 6., ne

que enim rebus omnibus sacris, ossiciisque interdicitur hujus censurae indictioue. VI. Finis censurarum est concussio rei, & concitatio , ut territus aversone jurium christianae Communionis tandem res piscat, veniam postulet, ac delictum emendet. Si reus minimo

324쪽

334nime terreatur, & pervicax in censura con- si stat, tunc Ecclesia ad ulteriora progreditur, videlicet post minorem censuram, infligit majorem: si nec major lassiciat, tunc ad poenas progreditur. Qui per annum in excommunicatio

ne majore contumax perseverat, nec veniam postulat, is dicitur in excommunicatione in- sordeseens, atque ex canonum sententia haereticis aequipara Iur.

VII.

Cum censura notatus veniam ab Ecclesi postulat, tum absolvi iur a censura, impositis certis poenitentiis, quandoque etiam certis satisfaciendi oneribus, cum de illata injuria agitur, nisi ante absolutionem & poenite aliam egerit, & satisfecerit. Saepe absolutio conceditur, sub conditione, ut a junt, reincidentiae ; quod contingit, si onus satisfaciendi imponatur tempore absolutionis , tunc enim ita reus absolvitur, ut iterum incidat in censuram, si onus impositum non impleverit.

VIII.

Absolutio in foro externo concessa , etiam asscit forum internum, eodem modo, quo ipsa censurae indictio. Non e converso absolutio tantum in foro interno concessa etiam ad forum

325쪽

rum eXternum prorogatur. In foro interno a censuris absolvunt quicumque possunt a peccatis absolvere, nisi absolutio fit reservata : in foro externo absolvunt, qui iurisdictioni in foro externo praesunt; qua etiam in specie notandum est, censurarum quarundam absolutiones Praelatis superioribus reservari. Hinc alia censurarum partitio designatur, quarum quaedam reservatae sunt, quaedam, non reservatae . Ex reservatis quaedam sunt reservatae Episcopis, quaedam Patriarchis, quaedam Pontifici Maximo . Ubi mortis periculum urget, omnis cessat reservatio , & quicumque Sacerdos a censura absolvit, imposito tamen onere absolutis, ut' cum periculum evaserint, tum se sistant penes eum, eui est absolutio reservata. IX. Quandoque fiunt absolutiones ad cautelam , quando stilicet disceptatur, an censura

juste lata fuerit. Finge quemquam judicio

Episcopi fuisse excommunicatum, & a sententia Episcopi Metropolitanum appellavisse: hae in specie Metropolitanus appellantem ad

cautelam absolvet, conditione recepta, ut

veniam inde ab Episcopo petat, cum adpa

reat, justam fuisse Episcopi sententiam. Ide

326쪽

3is Ideo absolutione in hac specie opus est , quia sententia censurae lata minime suspenditur appellatione : si quidem in censuris sententia ipsa statim executionem habet, imo executio a sententia minime distinguitur.

Quicumque in certa dioecesi censura notatus est, eadem censura notatus est respectu Ecclesiae universae. Oritur id ex ipsa censurarum indole, quia in illis versatur ratio Christianae denegatae communionis: christiana autem communio individua eit in tota Ecclesia, ubique eadem, ubique una , eodem iure , quo ubique eadem, ubique una est Ecclesia

universa .

XI. Ex eodem constantissimo principio profluit,

neminem posse censura notari, nisi qui gaudeat jure communionis christianae, nec posse quemquam certa censurae specie coerceri, nisi ea communionis christianae specie poliatur, quae censurae illius qualitati respondet. Ergo Iudaei, ac Pagani censura notari non possunt. Ergo laici homines suspensionis cen. surae minime subjiciuntur . Universitares, collegia , corpora iis censurarum generibus subjacent, quibus privari eadem possunt certo

jure sibi competente , ceu jure eligendi, δή similibus. TIT.

327쪽

Quibus rei eriminum puniuntur.

SUPREMus coercendorum reorum gradus est poena: haec etiam in invitos profertur: tum demum autem dicitur , cum nee poenitentiis sese rei subjiciunt, nec censurae terror satis reos concutit, nisi de iis poenis agatur, quarum indictione non tam fit, ut rei damnentur, quam fit, ut Divinarum, sacrarumque rerum decori prospiciatur, quem admodum superius observandum fuit titulo

. num. I.

Hinc liquet, quid dicendum sit de certis

Poenarum generibus, quas apud veteres in more fuisse constat. Saepe in scholis cleric rum , atque in Ecclesis pueruli rei delicto. tum flagellis ex sententia Episcopi coerce-hantur . Haec plane erat poenitentiae potiuscujusdam species: ad summum non egredi eis hatur fines aut familiaris parentum in liberos , aut scholasticae praeceptorum in adolescentes disciplinae. Id ipsum dicendum est de fimili poena, quam in monachos ferebant Ah, bates

328쪽

3 i ghates in eoenobiis. Id ipsum dicendum est de

altera poenae specie, qua cuipiam reo criminis indicebatur, ut ad certa loca sacra, seu ad insignes basilicas, aut majores Ecclesias sese eonferret, & piam peregrinationem susciperet. Quibusdam in canonibus exilium

dicebatur ; ceterum erat certias poenitentiae

modus. Praeterea in monasteriis, re in aedishus episcopalibus ad cathedrales Ecclesias erectis, erant quaedam loca, quae modo --

csnica, modo cathecumara apud veteres dicebantur, secreta a ceterorum qua monachorum, qua canoni rum stationibus, in quae

rei criminum velut a ceterorum consortio segregati amandabantur ad certum tempus.

Et quidem id non excedebat poenitentiae fines. Certum est succedentibus saeculis indaotionem ha huisse carceres episcopales, quibus vfi Episcopi sunt, cum ampliorem jurisdictionem explicaverunt, modo ad custodiam, modo ad poenam reorum. Denique saepe contigit media Ecclesiae aetate, ut rei quorundam graviorum criminum ad monasteria mitterentur, in quibus aut ad certum rempus, aut perpetuo vitam agerent inter varias poenitentium axercitationes. In quihusdam canonibus haec appellabatur improprie deportatio: ceterum fines verae poenitentiae

329쪽

3 39. tentiae non excedebat. Huic simile erat, quod dicebatur de monachis, vel sanctimonialibus criminum reis, cum de uno monasterio in aliud monasterium asperioris regulae caussa agendae poenitentiae etiam perpetuae iransferrentur . m.

Quae proprie poenae & semper in Ecelesia

fuerunt, & hodie manent ad has reducuntur. Videlicet anathema, depositio, irreguiaritates veram & germanam habent poenarum indolem in Ecclesia. Anathema commune est omnibus. depositio est propria clericorum, irregularitas & clericis aeque, &laicis universis indicitur. Cum Eeclesia has poenas indixerit 1 nihilominus tamen reus criminis pertinax est,& Ecclesiam turbat, nihil aliud Ecelesiae superest, quam ut principum, & publicorum magistratuum potestatem roget, ut reus puniatur, quemadmodum ait Summus Pontifeχ in cap. io . de judiciis.

1 v.

Anathema est scena prae omnibus atroci μsma , & in Ecclesia summa. Eam ob rem appellatur excommunicatio mortalis, ut distinguatur a censura excommunicationis, quae medicinalis appellatur. Anathema eXcommunicatio

330쪽

et omeatio est ad interitum; censura excommunicationis est excommunicatio ad emendationem, atque ad salutem. Tum ergo ad anathema devenitur, cum omnia vincula disi solvuntur, cum reus adeo pervicax est, ut nulla spes esse emendationis videatur . Indi citur anathema in haereticos universos, & in eos, qui claves Ecclesiae omnino Contemnunr,& sunt in excommunicationis censura pervicaces, quales dicuntur qui per annum in ea censura sine moerore constiterunt, ac propterea dicuntur insordescentes in excommunicatione . Itaque anathema est separatio rei aliaeujus gravissimi criminis a corpore Ecclesiae. Dico separationem ; neque enim tantum ab exercitione jurium christianae communionis

reus suspenditur, sed omnino eisdem juribus universis privatur, non secus ac qui in jure civili deportationis sententiam ferebat, dicebatur jura omnia civitatis prorsus amisisse. Hanc ob rem anathematietati, si dei de ad Ecclesiam demisso animo revertantur, recipiuntur quidem, & reconciliantur Eccle-sae absolutione criminum, & censurarum , quae anathemati insunt ; verum ut quaedam jura semel amissa recuperent, nora absoluti

suffeti, sed dispensatione , & restitutione opus habent. Sie qui juspatronatus habebat, si

post

SEARCH

MENU NAVIGATION