장음표시 사용
331쪽
post anathema ad Ecclesiam convertatur, non sola absolutione censurarum, & criminum juspatronatus semel amissum recuperat. Si iterum juspatronatus obtinere velit, restitutione indiget, & nova concesilone o Idipsum dicas de clerico anathematigato, &deinde converso, si beneficium ecclesiasticum habuisset .
Depositio est poena, quae adversus cleri. cos, cujuscumque gradus sint, graviorum criminum reos indicitur. Definitur ejectio de ecclesiastico gradu; atque Ob hanc rem etiam degradatio appellatur. Ita differt depositicia suspensionis censura, quemadmodum di
fert anathema a censura excommunicationis.
Videlicet clericus depositus omnino privatur juribus suo gradui,& ordini competentibus: suspensus autem tantum privatur exercitione eorundem jurium, & usu, donec a censura absolvatur. Ceterum suspensionis exemplo etiam depositio vel gravior, vel levior est. Siquidem depositio modo totalis est, qua Clericus omnino cadit a clero , & in stationem laicorum redigitur, amittit officia quae- Cumque, praecipue sacri ordinis, item beneficia , quae possidebat : modo partialis est, quando clericus deponitur a majore tantum
332쪽
32 ordine ita, ut in minorem clericorum ordinem transferatur, veluti si Episcopus inter presbyteros , vel diaconos dejiciatur ; Aut quando clericus deponitur ab ordine, & mi-m sterio, retento tamen beneficio ecclesiastico, quod possidebat. Depositio majorum clericorum olim in Conciliis fiebat, praesertim provincialibus . Recentioribus saeculis depositio Episcoporum reservata est Pontifici Maximo . Ubi de ceteris clericis agatur, certae solennitates praestitutae sunt, quibus tandem
forma praebita est in Tridentino Concilio . Depolitionis caussae quaedam sunt canonibus expresse definitae, quaedam arbitrio judicis relinquuntur . Νulla tamen est depositio, quam
quisque incurrat juris potestate, semper a facto hominis pendet. V I. Duae jamdiu agnoscuntur depositionis spe
cies: aliam depositionem verbalem vocant, aliam formalem, sive solennem,& haec proprie degradatio in specie dicitnt. Verbali
depositio tantum fit pronunciatione sententiae. In depositione formali plures intereedunt so lennitates in Pontificali praescriptae. Harum summa est, ut Pontificali auctoritate exuatur publice reus insignibus suo ordini competen tibus ita , ut post haec reus tradatur saeculari Curiae puniendus. VII.
333쪽
Depositione secuta, si verbalis sit, raro de potitus restituitur; si formalis, nunquam, nisi quo casu adpareat, quemquam injuste
fuisse damnatum: tum vero acta rescinduntur, & ademta ordinis insignia publice , & solenniter restituuntur, juxta formam in Pontificali praestitutam.
Denique poenis ecclesiasticis adcensetur irregularitas, cujus nomine intelligitur sententia canonum, qua quis arcetur a mini. stetio suscepti ordinis,& si necdum ordinem susceperit, ab ordine suscipiendo removetur. Νon sane, quod haec sententia canonum eo semper tendat, ut reum alicujus criminis puniat , sed quod etiam hac ratione reos ceri rum criminum plectat. Scilicet quaedam, &numero plurimae species sunt, in quibus quis aut arcetur a suscipiendis ordinibus, aut ne in susceptis ministret, prohibetur, eam ob caussam , quod decori sacrorum ministeriorum prospiciendum sit. Hinc furiosus, mutus, surdus, ac coecus non ordinatur, & si ordinatus fuerit, a ministerio abstrahitur, non ob crimen, sed propterea quod deceat, sancta ab hoc personarum genere non tractari.
334쪽
3 4 . Hac ratione suspensio, utut inter censuras connumeretur, propIereaque reis criminum coercendis indicatur, quandoque t a men indicitur sine criminis caussa , & ideo, ut consulatur decori rerum sacrarum, ceu cum suspenditur ab ossicio, qui laborat temporali infirmitate , qua sacra ossicia decore Peragere nequeat: quo casu suspensio non est vere censura . IX. Irregularitatis nomen non est valde antiquum et antiqua tamen est juris sententia , qua certae personae aut ab ordinis tu sceptiministerio, aut ab ordine suscipiendo arcebantur . Vereres ad hanc notam eXprimendam variis formulii utebantur, eX. gr. de- Clarantes, quemquam repelli a ministerio , aut ad ministerium non admitti . Duo potissimum ad naturam irregularitatis intelligendam sunt observanda. Primum est, irregularitatem ex juris scripti sententia imminere, nec opus esse judicis facto, ut quis irregularis fiat: hinc irregula litas distinguitur a depositione, qua in parte irregularitas arcet ordinatos ab ordinis ministerio, siquidem depositio non fit, nisi judicis facto. Alterum est, irregularitatem oriri ex iis caussis, quae obicem ordini ponunt, non uti Sacramen Ium
335쪽
3M est , sed uti ordo est, videlicet uti ordo postulat nonnisi dignos, & undecumque ido- neos admitti; hinc irregularitas distinguitur a ceteris animi notis, ob quas quis debet a Sacramentis ceteris aut abstinere, aut removeri.
Ergo irregularitas abs jure indicitur aut caussa criminis, tum vero poena proprie est, aut caussa certi defectus, quo quis minus idoneus ad sacra ministeria existimatur, tum vero dicitur impedimentum. Quacumque de caussa inferatur, nonnisi aut cessante de se,ctu, quod temporale sit, aut dispensatione aboletur. Dispensatio tum locum habere potest, cum dispensatione secuta adhuc decore ac digne sacra dispensari ministeria pose sint. Dispensandi potestas ordinario jure penes Episcopos est . At multi sunt casus, in quibus reservationes Pontificiae intercesserunt. Hos late Pragmatici enumerant. XI. Cum ex crimine, seu crimis is caussa irre gularitas infertur, certa regula est, nullum crimen irregularitati caussam praebere, nisi Contra quod haec poena speciali jure indicta fuerit. Hujus moesi sunt crimen haeresis, vel apostasiae, iteratio Sacramenti Baptismatis , simonia, violatio censurae, homicidium vo.
336쪽
3 1 6luntarium, & quomodocumque culpabile ,
quod etiam ad mutilationem voluntariam,& culpabilem extenditur. Homicidium culpabile dicitur, etiam quod casu sequitur, si calum culpa praece se serit, veluti siquis hominem casu occiderit eorum armorum genere, quorum usus lege prohibeatur. An qui abortum procuraverit, habea
tur in hae parte, ac si homicida esset, est in scholarum disputatione . XII. Cum defectum irregularitati caussam prae-
here dicimus. non de ea specie agitur, qua arceatur quis a sacris ordinibus ex eo, quod natura incapax sit, aut ex eo, quod sacra ordinatio facta ex Divina institutione prorsus in irritum caderet. Ob priorem caussam foeminae dici nequeunt irregulares , quia natura incapaces Sacramenti Ordinis; ob posteriorem caussam neque irregulares sunt, qui necdum Bapti simum susceperunt, quia Divino jure irrita prorsus est ordinatio illius, qui Baptismum necdum suscepit.
Potius irregularitati caussam praebent defectus, qui ut ut naturi contingunt, atramen
337쪽
3ι aut temporales sunt, aut inopinato accidunt, aut ex accidenti. Hujus generis sunt desectus aetatis, judicii infirmitas, vitium corporis singulare, & similia . Qua in specie regula est generalis, eos omnes irregulares dici , qui tali vel animi, vel corporis vitio laborant , quo nequeant ministeria ordinis exeis
qui ; etiamsi in jure nulla sit specialis sanctio, qua dicantur irregulares. Defectus istius generis sunt, in quibus irregularitas statim cessat desectu cessante ; in quibus, si defectus manet, nulla datur dispensatio; si desectus cessat, nec dispensatio petitur.
Alii denique defectus sunt, qui nec nat rae vitio, nec fato cuidam emergenti tribuuntur, sed tales habentur ex juris dispositione. In his regula est nullum esse defectum, qui det caussam irregularitati, nisi qui in jura specialiter exprimatur. Hujus generis sunt defectus natalium, defectus famae, defectus libertatis, detectus Sacramenti, & defectus lenitatis . Desectum natalium habere dicuntor, qui sunt nati aut extra matrimonii caussam, aut ex nuptiis injustis, & illegitimi sunt. Dese-
338쪽
318 Defectum famae habere dicuntur, quicumque infamia laborant seu juris, seu facti.
Defectum libertatis habere dicuntur servi, item ratiociniis adhuc reddendis Oh noxii : adduntur his mariti, qui sine consensu uxoris ad sacros ordines se promoveri demderent .
Defectum Sacramenti habere dicuntur clynici, qui Baptisma distulerunt in tempus infirmitatis ; neophyti, qui recens baptizati necdum sunt in Christi fide plene eruditi , item bigami, qui aut secundas nuptias contraxerunt, aut viduam uXO rem duxerunt.
Defectum lenitatis dicuntur habere quotquot etiam juste hominem occiderint, aut mutilaverint, vel occidi, aut mutilari mandaverint, item occisioni, aut mutilationi vel caussam , vel auxilium praebuerint . Ex hac caussa irregulares dicuntur, qui sententiam dixerint in caussa capitali, qui hanc sententiam dicentem adjuvaverint, atque ejundem sententiae eXecutores .
Qui homicidium, aut mutilationem admiserunt aut inevitabili fato, aut ex necessitate, cum alias se defendere nequivissent , irregulares ex ea caussa non fiunt, tum dein mum tales extituri, si culpam quandam admiserint. Hinc laici quicumque aut medicam,
339쪽
3 9 aut chirurgicam artem prostentes, urendo, secando nullam contrahunt irregularitatem, si nullam culpam admiserint, ex qua aegro
Ius aut mortuus fuerit, aut tabem insanabilem contraxerit: alias vero contra laicos medicam, aut chirurgicam artem profitentes nulla jure indicta irregularitas est. Si de clericis chirurgicam artem profitentibus agatur, etsi juxta leges artis urant, aut secent, irreg lares fiunt, quia hanc artem e Xercere canonibus prohibentur, ideoque aut secando, aut urendo culpam admittunt. Potiore jure irregulares essent, si illorum culpa homicidium, aut tabes insanabilis sequeretur in exercitione vel medicae , vel chirurgicae artis; cum etiam laicis in hac specie irregularitas immineat.
CONCLUSIO. IU ε hucusque per omnes fere Iuris Ec
clesiastici partes pervagatus ita exprimer* conatus sum, ut cum brevitati consulerem , tum etiam nihil ossicerem perspicuitati, videntur sane mihi exhibete posse &prima Iuris Ecclesiastici elementa, & summa eiusdem juris dogmata. Si quaedam proposui, quae forte paullo subtilia videantur, curavi, ut ea non sine simplicitate digererem, quo fieret, ut etiam juniorum intelligentiae ac
340쪽
33 commodata prodirent. Si multas,& pene innumeras rerum imagines congessi, dedi etiam operam, ut eas certus ordo distingueret, ac sua veluti in sede tributas collocaret, ne rudiorum animi turbarentur. Erunt forte, qui me de effusa majore rerum copia insimulabunt, ultra quam initio pollicitus fuerim; sed erunt ei iam forte, qui de nimia brevitate, & de stylo nimis presso conquerentur. Plus aequo sibi blandirentur Scriptores, si putarent, se omnibus posse placere. Ego certe profiteor, me in posteriore parte delect tum fuisse brevitate dicendi; non adeo e converso angustos servasse limites disserendi in priore. Nimirum rem utilem aggredi volui
iis, qui primum pedem in ecclesiasticae pruindentiae vestibulo ponunt, & sacrae disciplinae studiis initiati desiderant. Rerum jejunis non sunt initio jejuna tradenda, & cruda , Praesertim quae ad prima elementa pextinent , quae sane alto animo reposuisse juvat, cum ad ulteriora quisque progreditur. In his opportunus est & philosophiae, & prudentiae
solidioris usus, quo animus assuescat & veritati , & utilitati. Ita ergo in priore parte
me gessi, ut eadem elementa late panderem, discutetem, & aperte, imo etiam enucleate proponerem, gnarus haec argumenta tyron,