Severini de Monzambano Veronensis, De statu imperii Germanici, ad Laelium fratrem, dominum Trezolani, liber unus

발행: 1668년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

8 DE ST A T v IMPERII in locum extinctarum familiarurn, gnabantur. Nexum isthunc seudalem, quo Principes Imperatori adstringuntur, nil aliud fere essicere,, quam conditionem inaequaliter foederati , facile agnoscet, cui scientiae civilis solidior intellectus, Nam id quidem cum persona subditi consisere non potest; in ditionis suae cives jus vitae & necis habere, in eadem magistratus pro lubitu constituereI foedera inire , omnis generis reditus non fisco regio inferre , sed sibi retis nere, denique nihil praestare, nisi in quod ultro consenseris: Coerceri a tem per reliquos socium enormitis

in leges foederis peccantem possia

compluribus antiquis & recentibus exemplis constat. Sed dolum Imperatorem cognoscere super causis, qui bus Princeps sua ditione ejici mere tur, uti fundamenta potentiae Principum Germaniae erat convulsur*m ;isa talia tentantibus Imperatoribus qui acriter contradixere, per igna - vam

112쪽

GERMANI cI, CAP. III. 79Vam reverentiam sua jura prodere turpe judicarunt. Quod ergo in omnibus imperiis. accidit, in quibus subjectorum potentia imperantibus est formidabilis, id multo manifestius eX eo tempore in Germania usu venit; ut siquis Imperator propriis opibus, aut . eximia opinione virtutis polleret, Principibus etiam uteretur obsequentibus; debiles aut ignavi fere precario regnarent. Et qui tam profunde radicatam potentiam convellere, & sub leges verae Monarchiae Germaniam revocare conati sunt Imperatores, interdum sibi ipsis exitium invenerunt; semper spe sua exciderunt,& praeter molestias sibi aliisque conciliatas nihil sunt lucrati. Nec qui astu grapsati sunt, multum profecere; cum al-- tera ex parte semper fuerit repertum, quo machinationes illae eluderentur ;& si quid ablatum, alia id via pentatum fuit. Sic quam infeliciter ceciderint superiori seculo Caroli V.

D 4 hoc

113쪽

to DE STAT u IMPERII hoc nostro Ferdinandi II. conatus, notissimum eae Nonnullorum tamen Principum vires insigniter imminute ipsorum luxuria, socordia & prodigalitas, & quod rei augendae aut servandae nullam omnino curam haberent. Nec paucae familiae ideo debilitatae , quod ditiones suas in plures particulas inter cognatos divise- .rint. Aliquos etiam praeter suam culpam bellorum civilium calamitas afflixit. . 6. De Episcopis nunc quoquo aliquid addendum. Constat igitur, ab initio rei Christianae Episcopos a reliquo Clero & populo fidelium fuis.

se electos, & constitutos. Post , circa seculum quartum, cum etiam Princia pes Christo nomina dare inciperent, passim invaluit consuetudo, ut quinei p. summa cum autoritate prae- essent, non temere paterentur alia

quem ad Epistopatum adspirare, nisi accedente suo consensu. Scilicet cum intelligerent, quantum ad tranquillitatem

114쪽

GE R M ANICI, CAP. III. 8rtatem Rei p. faceret, bonos & pacificos viros sacra tractare. Atque idem jus etiam exercuere Reges Francorum, ut ii in suo regno essent Episcopi, quos ipsi suo sustragio constituissent. Et eandem potestatem usiurparunt Imperatores Germanici usque ad Henricum I U. quem Gregorius VII. & successores ob eam causam

miris modis exagitarunt. Donec tandem tot turbis fessus ipsius filius Henricus V. anno I in1. in Comitiis Wormatiensibus renunciavit juri Episcopos constituendi, & investie di; id quod olim fiebat tradito annulo& baculo. Imperatori remansit potestas electo Episcopo conferendi regalia dc seuda Imperii , adhibito ritu tradendi sceptri. Quo ipso quantum detrimentietes Imperatoris Ceperint , nemo non perspicit. Nam utut in seculares Principes parum fuisset potestatis; horum tamen vires aequare aut superare facile erat. obnoxiis Imperatori Sacerdotibus.

D s Caeterum

115쪽

Caeterum etsi in conventione Henriaci V. cum Pontifice expressum foret,

ut deinceps elemo Episcoporum esset penes clerum & populum tamen Canonici si ve Capitulares Ecclesi, rum Cathedralium electionem sibi

selis vindicare coeperunt; connivente sine dubio Pontifice, e cujus re vi debatur penes paucos potius, quam integras ecclesias, electionem esse. Demum eo res devenit, ut a Capit Io electorum Episcoporum confirmatio Roma peteretur; cum antea illa, uti & consecratio, ad Metropolita- hos spectaret. Per provisionem constitutorum a Pontifice Episcoporum rariora apud Germanos exempla. Ne

crediderim taliter submissum a Capia tulis agnitum iri, nisi per tumultus intestinos reluctari non liceat. 'as. 7. Debent autem Episcopi Germaniae opes suas amplissimas liberalitati potissimum primorum Imperat

rum.Scilicet fervens eo temporePrin

cipum animos insidebat pietas; & quo quis

116쪽

GERMANI cI, CAP. III. 83 quis plura in Sacerdotes profudisset. eo arctiore sibi nexu Numen obstrin- si credebatur. Quae tamen opinio Iam apud multos exolevit, qui,nescio quam recte, autumant, studium e Colendae pietatis apud Sacerdotes per nimiam opulentiam suffocari potius , quam ali. Videtur quoque non paucis Sacerdotibus sat constantiae fuisse , ut apud probos istos homines parum trepide procarentur. quibus professionis suae asperitatem molliri posse apparebat. Donati ergo Epia

scopis & Ecclesiis non selum fundi. decimae, aliique reditus, sed etiam integra dominia, Comitatus dc Duca tus , Imo& regalia jura addita; sic ut

demum secularibus exsequarenturi

Etsi ad fastigium Principale plerique

tempore Ottonum & deinceps

vecti; nec jura regalia omnes simul de semel acceperunt, sed paulatim , de diversis temporibus. Unde factum. ut quidam adhuc aliqua parte istorum iurium destituantur; aliqui cum certa D 6 restris

117쪽

84 DE STAT u IMPERII restrictione eadem possideant. Ad tantam dignitatem ut ad stenderent, illud quoque non parum momenti attulit, quod nobilissimi quoque homines ad munia sacra adspirarent; quodque barbaris istis seculis soli fere qualemcunque literarum cognitionem haberent. qui sacris sese addixissent. Inde mature Episcopi ad consilia in aulis adsciti, illisque ossiciis praefecti, quae sine adminiculo literarum obiri nequeunt. Inde adhuc Cancellariorum dignitate primores Praesulum fulgentia Crediderim quoque Episcoporum bona non parum audia, quod multi Principes atque Nobiles bona sua, aut partem eorundem, ab Episcopis ultro tanquam fe uda voluerint agnoscere , ut eo curatius ipsorum salus per Clericos Deo commemdaretur. Eorum familiis extinctis, hona Episcopalibus accre scebant. Deinnique quantum per donationes, & t stamenta Procerum iuxta, ac plebe

orum in Clericos divitiarum lit coliatum, quis ignorat cum quantovis Pretio

118쪽

GER M A N I cI, CAP. III.

pretio redimendasjudicarent Purgatorii ustulationes, quas sitis alioquin,& aestus impatiens natio miris modis formidabat. . g. 8. Poterat jam sacerdotes suae

fortunae non poenitere,utut Vel maxume ambitionem, & avaritiam non penitus durassent. Enimvero prout id genus hominum imperii in alios avidissimum,caeterorum in se potestatem aegerrime suevit ferre 3, ita hoc unum ad perfectam felicitatem deesse vid batur , quod in Imperatoris manu foret tam luculen ta beneficia distribuere, cui eam ob causam peculiariter obstricti cogebantur vivere. Nisanctissimi ordinis reverentia obstare 'improbissimos mortalium dicerem. qui munificentia imperatorum , uti eventus ostendit, valde inconsulta ad destruendum fastigiumImperatorium sunt abusi. Nec libertate dignum p taVerim , qui manumissorem in patroni loco colere ad spernatur. Ut

igitur Laicorum imperio sese penitus

119쪽

subduceret Sacerdotum natio , fulmina Pontificis & turbae per Praesules Germanos strenue excitatae demum effecerunt. Neque prius negotium facessere Imperatoribus desierunt, ante signano ut plurimum Moguntino, quem reliquus grex fideliter sequeb tur, donec abs solo Pontifice ipsis pendere liceret. Quo ipso gravissimum contraxisse morbum Resp. German rum a plurimis creditur, quod magna pars eorum, qui cives ejusdem audiunt, superiorem agnoseanr, qui extra ipsorum Rem p. est constitutus. Ni forte credere velimus , tam efflictim deperire eam nationem Pontifices, ut

Ipsius salute nihil antiquius ducant; meliusque Romae perspici, quid Germaniae ex usu sit, quam in ipsa Germania.

. 9. Superest, ut de liberis quoque urbibus aliquid addamus. Ad seculum ergo a Christo nato quintum

Germania trans-rhenana vicos du

raXat moenibus carentes, aut dispersa

habebat

120쪽

GERM ANI CI, CAP. III, 87 habebat aedificia. Imo ad seculum usique nonum unius tantum aut alterius

apud Uenedos urbis mentio fit. Ellimature urbes extiterint in partibus . cis-rhenanis , Romanorum ditioni

quondam subjectis; uti & in tracta Danubio atque Alpibus interjecto, qui deinceps Germaniae adcrevit. Nullae autem antiquis istis urbes , partiinpropter inscitiam aedificandi, quam adhuc plurima Germaniae loca prae se ferunt; partim propter ferociam gentis, quae ista velut claustra aversab tur, & quod summam fere voluptatum venatione nobilissimi quique

metirentur. Neque vero commoda

urbium satis intelligebant, aut valdhdesiderabant, queis simplex agrestiΩque victus, vilis suppellex, adparatus renuis, superfluarum opum, aut deliciarum nulla notitia, aut cura At Vero postea per religionem Christi nam mitigati animi cultiorem vitam patientius ferre dedicerunt. Subiit

paulatim habendi amor, &exquisi-

SEARCH

MENU NAVIGATION