장음표시 사용
81쪽
yo DE STAT u IMPERIT, obitum Augusti Saxonis Archiepis copatum Magdeburgicum ditiones amplas juxta & fertiles; & tamen
credunt nonnulli, maluisse eum pro hisce Pomeraniam integram retinere. Memini, cum nuper ex Germania reversus Patavii in conventu quo et dam, cui aliquot Marchiones ex Italia & Gallia intererant, i narrarem, laudatum Principem ducenta milliaria Germanica in longitudinem posse
conficere per suam ditionem, ut noctu in alieno territorio diversari necessum non haberet ; nam ea uno &altero in loco per intermedia territoria interrumpitur,) plerosque praemsentium commune peregrinantibus vitium mihi impingere. Et periclitabatur fides mea apud nostrates, quos nescio quam aegre natale solum abs set dimittit, ni veteranus aliquis militum
tribunus, qui diu in Germania stipendia fecerat , & quem in istius
Principis aula quondam agnoveram,
subsidio dictis meis venisset. Nam
82쪽
erubescebant nonnulli, apud nos &in Gallia multos Marchionum titulo superbos incedere, qui vix ducenta jugera agri possiderent. Usque adeo ignorabant, toto coelo Germanos Marggravios a nostratibus Marchesis differre. Sunt & alii Marchiones Brandeburgici in Franconia, qui, ni fallor , vetus patrimonium Burggraviorum Noribergensium possident,& in Culmbacentes atque OnolZba- censes dispescuntur. . 8. Familiis Electoralibus succedunt aliae principales adhuc superstites. Quarum cum nonnullas inter sese super praecedentia contendere norim, ita recensionis hujus ordinem Velim accipi, ut ne quod inanibus istis litigiis praejudicium creetur. Duces Brunsvicenses & Luneburgenses Ualidissimam in Saxonia inferiori ditio item possident. In duos sunt divisi
ramos. Ad unum pertinet Ducatus Brunsvicensis, quem jam regit Princeps aetate provecta. Ducatum Lu- C et nebur -
83쪽
να DR STATH IMPERII neburgensem duo fratres inter se divisere ', quorum unus Cellis residet, alter Hannoverae. Tertius fratrum jam Episcopatum Osnabrugensem I net. Mechelburgensibus Ducibus mediocris a mari Baltico ad Albim tractus possidetur. In duas hodie lineas discesserunt , Merinensem &Gustroviensem. Dux Mirtenber cus in Suevia ampla nec invalida r gione gaudet. Rus agnatus in extrema Germaniae ora Comitatum Mum-pe ardensent obtinet. Landgraviis quoque Hassiae latum territorium sabjicitur. In duas lineas distinguu tur , Casses lanam atque Darmst diensem. Marchiones Badenses longum districtum ad dextram Rheni riapam possident ; qui itidem in duas lineas separantur, Duriacensem & B densem, seu quae Badenis praecipuam sedem habet. Duces Holsatiae partem Chersonesi Cimbiicet tment, ob commoditatem maris utrinque alluentia opulentam. Quantum Holsatiae ad - Impe
84쪽
GERMANICI, CAMIL 13 Imperium Germanicum pertinet, a Rege Daniae & Duce Gottorpiensi gubernatur, qui posterior etiam Episeopatu Lubecenti fruitur. Nam D catus Stesvicensis a Germania non dependet. Ad, Ducem Smo-Lmem burgicum modica in Saxonia inferiori ditio, & par fere ad Principes An haltinos in superiori Saxon ia spectat.
β 9. Et isti sunt antiqui Principes. Nam Duces Sabaudisedc Lotharingiae, utut seuda quaedam ab Impe.rio Germanico recognoscant, &e . nomine in Comitiis sessionem obtineant , rationes suas, ob situm ditionum, fere is Germania separatas habent.Caeterum Ferdinandus II. cui,ut nonnulli crediderunt, in animo erat, redacta in ordinem Principum potentia, absolutum sibi imperium adstruere, inter alia isti fini hoc quoque adhibere instituit, ut in ordinem Prin Cipum nonnullos eveheret, sibi poti Gsimum obnoxios. Nam horum opera credebat sese adaequaturum aull
85쪽
superaturum suffragia antiquorum Principum, si sorte Comitia universalia forent cogenda ; a quibus alias iste vehementer abhorrebat. An ut ostentaret, non esse, quare antiqui Principes tantopere fastigio suo superbirent; cum in proclivi ipsi foret, quantumvis numerum in parem cum istis loeum provehere. Et periclit batur sine dubio antiquarum famili rum eminentia, si Caesari tam facile
foret novum territorium creare,
quam titulos largiri. Ex his, qui in
Comitiis sessionem, utut fastidiose, obtinuerunt, quantum mihi constat. sunt Principes ab Hohenetollern, Eg-genberg, Nassau Hadamar, & Nassati Dillenburg, Lobhowitz, Salm, Die- trichsteis, Auersberg, Piccolomini. Uerum quia Ferdinandi con silia sue- cessus destituit, nec istorum opes cum antiquorum Principum potentiaullo modo comparandae; parum quoque momenti contra eosdem fecisse hactenus deprehensi sunt. Quin & isto
86쪽
GERMANI EI, CAP. II. 33 rum dicacitatem quandoque experti sunt, prout semper novitas aliorum
antiquis nobilibus est fastidio,) ipsos nihil aliud esse lucratos , quam quod ex opulentis Comitibus facti sint
pauperes Principes. Quasi vero non Omnis nobilitas aliquando nova fuerit; aut his successu temporis maj res opes non possint obvenire. Etsi facillima ad easdem via sit interclusa, dum Imperatori non licet seuda v cantia Imperii, quae alicujus sint m menti,in quemcumque placuerit cordi
- . f. IO. Alteram classem Principum per Germaniam constituunt Episcopi & Abbates. Hos etsi ex vulgari jaepe nobilitate, aut Baronum Comi tumve dignatione, electio Canonic
Tum ad istud falligium provehat; in Comitiis ramen aliisque actibus pri
ri fere prae secularibus loco potiuntur. Scilicet postquam recentiorum fortuna Sacerdotum immane quantum a tenuibus antiquissimorum re- . . C l bus
87쪽
s6 DK STAT u IMPERI shus discessit, absurdum fuerit illos
amplius adstringere velle obsoletis legibus, super modestia ejus ordinis hominum a Salvatore promulgatis. Et fortasse istae leges ad primaeva illa tempora duntaxat debebant valere. Nam id revera ridiculum erat, homines piscatores aut textores ambitiose priorem locum assectare, quibus iadiem victus labore manuum aut stipibus collatis quaerebatur. Et si autemper totum orbem Christianum, qua Catholici ritus vigent, magna sit Sa cerdotum autoritas, & fortuna lautis sima ; ousquam rameu, quam in Germania tantae sunt ipsorum opes, tanta potentia. Ac multos eorum a Erincipibuς secularibus haut differre videas ditionum amplitudine, aut adparatus domestici splendore. Ρar quor
que in subjectos jurisdictio. & pote
stas. Nonnullis quin etiam acrior g Iearum, quam tiarae amor, & non paulo essicacior vis in accendendo Marte, turbisque patriam suam & vicinoa
88쪽
GERM ANICI, CAP. IL 'Icinos in volvendis, quam in propagarinda pietate. Frequentiores tamen hodie, quam olim sunt, quos non puded sacris ordinibus initiari, & semel aut bis per annum specimen edere, quam solerter calleant exprimere augustiLsimi iactificii gestus. Caeterum cum quondam ipsorum opes secularium Principum ditiones superarent, Rud
saltem sequarent , non eXiguum eaedem detrimentum passae iunt occamsione reformatae per magnam Germaniae partem re igionis, & per pacem Uestphalicam. Nam per circulum Saxonicum superiorem & inferiorem paucissima Sacerdotibus remansere. Principibus superioris Germaniae , si Ducem Wiirtenbergia cum excipias, parcior praeda. Causam ad signaveris , quod Saxonibus
minor ex Carolo V. Caesare metus, .
quam istis, quos vicinia suarum ditio num, aut praesentia premebat. Quin re disperset magis in isto tractu Sacerdotum ditiones, dcvalidiorum intercursitat
89쪽
38 DE STAT u IMPERII Principum debilitate. Per superio-' rem Germaniam contiguas magis posuere sedes; & prae primis totum Rhe . num, qua parte laetissima est Germania, obsederant, nisi tam decoram seriem Electoris Palatini terrae inter rumperento quem, credo, vel ob se
iam hanc causam isti parum blando
Principatus igitur Eccle si astici, qui nondum in Protestantium ditionem pervenere, hi sere sunt. Tres Archiepiscopatus, Mo-guntinus, Trevirensis, &Coloniensis, quibus dignitas Electoralis annexa. Archiepiscopatus praeterea Salisburgensis, & Uesentinus in Burgundia. Nam Magdeburgen sis jam merum seculum olet. Simplices Episcopatus sunt Bambergensis, Nurtχbum gensis, Normatiensis , Spirensis, Alchstetensis, Argentoratensis, Constantiensis, Augustanus, Hildesiensis, Paderbornensis, Frei singeniis , Ratis bonensis, Passaviensis, Triden
90쪽
GERMANICI, CAP. n. sytinus, Brixiensis, Basileensis, Leodiensis, os abrugensis, Monasteriensis, Curiensis. Inter Episcopos primum locum obtinet Magister ordianis Teutonici Equitum, Observa dum tamen, hodie quosdam duos pluresve Episcopatus conjunxisse , vel quia unius reditus parum sufficere videbantur ad sustinendum splendo . rem aulae principalis, vel ut aemulis . suis magis essent formidabiles. Epic
copatus Lubecensis, praeterquam
quod religionem Protestantium induit, paulo minus quam in patrimonio Ducum Holatiae censeri potest. Inter Abbates sive Praelatos , qui Principum dignitate fulgent, sunt Fuldensis, Temptensis, Et ingensis, Murbacςnsis, Luderinus, Magister Equitum ordinis S. Iohannis, Abbas Berclitesgadensis, Geissen- burgicus, Prumiensis, Stabulansis, Corvesanus. Reliqui Praelati, qui Principes non sunt, in duas classes dividuntur, Suevicam & Rhenanam,