Severini de Monzambano Veronensis, De statu imperii Germanici, ad Laelium fratrem, dominum Trezolani, liber unus

발행: 1668년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

xi 8 DE STAT uIΜPERII seu, uti quidam loqui amant, eandem plenitudini potestatis aliquid

detrahere , non tamen summitati.

Quod uti sequenti Capite curatius erit examinandum , ita illud heic obiter duntaxat monendum, falli eos, qui putant, controveritam hanc solide expediri distinctione prolata inter leges , quae obligant ex praescripto superioris, & quae ob placiti fidem &io conventione stringunt. Ad quod posterius genus Capitulationem referunt. Nam ex eo tantun robatur,

Imperatorem non esse subjectum Osedinibus ; non autem, ipsum in eos. dem obtinere Imperium proprie dictum. Ut enim aliquis summum o tineat Imperium, non sussicit superiorem non habere ; sed requiritur, ut jussibus ipsius citra tergiversationem, aut provocationem caeteri teneantur obedire. Multo minus sum-cit , ut quis sit summus in ordine ad suam Rem p. Quasi vero in nostra Rep. Dux Venetus non foret sum

, mus,

152쪽

GERM A N a C I, CAP. V. . II9mus, cui tamen nemo summum Imperium tribuere ausus est. Nam prae

terquam quod & m Rep. Optimatium , & in Democratiis dentur Primcipes proprie didi i , quos recte Summos in sua Rep. vocaveris; etiam in systematibus sociorum dari potest ali quis eminentior, & cui communis cura rei peculiariter fit commi sia,qui in isto quidem corpore recte Summus audiat, utut imperio proprie dicto in socios destituatur , seu iisdem admodum subditorum uti nequeat. V sum satius opinor fuerit in rem velut praesentem venire, & sigillatim considerare, quidnam circa summi Imperii partes Imperatori liceat. Niquis enim ista norit, inepte ac temere de Germanorum Rep. judicare instituit. Erit autem nobis heic sequendus ordo, magis qui genio ejus Ιmperii , quam regulis scientiae civilis

examussim congruat.

S. Initium ergo capiemus A Constitutione Magistratuum, quae in

153쪽

rio Da STAT u IMPERII qualibet civitate est penes summum Imperium. In quod si ultimo demum redundare debet imputatio eorum , quae ab istis secus gesta fuerunt, ne

cessum est, ut summo Imperio com petat facultas eorundem gesta eXami

nandi , & si quid deliquerint, officio

eosdem dejiciendi, aut alio modo plectendi. Isthaec potestas quin Caesari in ditionibus suis haereditariis il-

libata competat, dubium non est. Sed de reliquo Imperio controvertitur. Equidem ab initio Duces Comitesque Germaniae Magistratus proprie di- letos fuisse, supra asseruimus. Id hodie Vocabulum proslamma injuriaudem accipient. Nec ullus Principum Germaniae concedet, quod Caesar Peri '

ipsum populum suae ditioni subje

ctum gubernet, aut quod ipsius sub- . diti Caesaris sint; utut multo cum verborum honore de humilimo ad-Versus eundem obsequio subinde testentur. Et licet haereditarium in Regno Magistratum existere non re' pugnet:

154쪽

GERMANICI, CAP. V. I 2Ipugnete salvum tamen , ut in Mini strum suum, summo Imperio semper jus manebit. Ex iis, quae subjiciemus, res tota fiet clarior. Potest igitur Imperator conferre alicui titulum S. R. Imperii Principis, aut C mitis, verum jus suffragii ferendi in Comitiis dare non potest citra re-- liquorum ordinum consensum. confartrc. 6 . Capitus. Leo Adina. Et cum frustra Principum titulo superbiant, quibus ditiones sustinendo ejus dignitatis splendori desunt, ne novitios istos per seuda vacantia locuplerare queat Cae sar, art. 3 o. cap. Leopstu. 'cautum est. Ubi talia bona in patrimonium Imperii jubentur redigi. add. art. 29. capit.Leo M. Εjus constitutionis duplex potissimum ratio, tum cie omnia se a vacantia per Omum Au striacam absorbeantur, quae, relicta facultate ista denuo in alios conserendi, sui aut sibi obnoxiorum haut videbatur oblitura: tum ut tandem aliquando praeter titulum F tribuer

155쪽

D E S T A Tu IM P E Ra I tribuere quid possit Germania suo Caesari , ex quo tanti fastigii sumtus toleret; ne in electione opum eligendi potissima sit habenda ratio.

propriis autem ditionibus recens

creato Principi dignum isto titulo p trimonium assignare, & ad conditi

nem caeterorum Germaniae Princ1

patuum idem provehere, supra men suram puto sobriae liberalitatis fuerit. Extraneum , ac abs nemine superiore pendentem Principem in reliquorum Germaniae Principum ordinem adsciscere Imperatori fors concessum. Sed si vel maxime alicui conditionem suam deteriorem facere in mentem

veniret, quem locum iste in comitiis occupabit' Nam, hunc ultimi subsellii pudebit, & antiqui Germaniae Principes, nisi Regi , hautquidquam

loco cesserint. Circa urbes extraneas

in censum Imperialium Germaniae urbium recipiendas minor videtur difficultas futura. Nam nec istas tanta ambitio, uti Principes, titillat; . ' di facili

156쪽

GERM ANICI, CAP. V. 123& facili negotio obtineri posset a Buchhornio , similisque splendoris oppido, ut praefracta loci sui defensione Imperii Germanici incrementa ne impediret. Sed ut libera urbs Germanis sese velit adjungere , vix videtur prius eventurum, quam una aut altera vicinarum Rerum p. dissolvatur. Ex urbibus autem Germaniae,

quae jam alicui ordinum subsunt, nullam in conditionem civitatum Imperialium Caesari conceditur evehere. f. 6. Multo minus autem in arbitrio Imperatoris solius est alicui dignationem Principis adimere, aut quempiam Drdinum suis ditionibus expellere , ne quidem ob crimen allia quod in Rem p. admissum ; sed in no-b torio etiam facto saltem Electorum consensu opus habet, priusquam pro 'scriptionem delinquenti intentet. ricari. 2 8. Capitul. Levold. Scilicet ca Vere placuit , ne qui fors in rem privatam imperatoris quid deliquisset, tanquam hostis Rei p. statim plectere-

157쪽

Hq. DE STA Tu IMPARI Itur. Imo dc circa eundem articul. 28. dum capitulatio Franc urti concipitur, quidam ordinum non imprudenter monebant, ut expresse insereretur, exsecutionem sententiae in

proscriptos debere fieri ex legibus receptis per membra Circuli, in quo isti sunt siti. Nam si Caesar ipse sententiam exsequeretur, fieri poterat, ut proscriptorum ditiones ad se re heret sub praetextu sumtuum in eam rem factorum. Et fortasse jucundum

erat futurum tam atroces ferre sententias, si istae in emolumentum judicis cederent. De caetero, Imperatori parum curae est, quomodo quiGque ordinum suos subjectos tractet; et tondeat , an deglubat suas oviculas. Nam inter praecipua, quae ipse jurato promitrit,est, quod cuique ordinum sua jura ac privilegia velit

conservare, atque in eorundem eXe Citio neminem turbare. Atqui hoc

jure prae primis sese efferunt Ordines Germaniae, quod sibi subditos velas proprio

158쪽

GERMANICI, CAP. V. 12yproprio ex arbitrio , vel prout cum ipsis pacti sunt, possint regere. τια οπ. 3 T. 8. 9. capιt. Leopola. Paucis. sima quoque sunt, quae Imperator

subjectis Ordinum immediate possit imperare. Imo ne id quidem plerique

Concedere volunt, ut evocare eosdem

queat testimonii aut litis causa, abGque omni subsidio juris . incitationiabus , quas suo nomine emittit. Praemiis tamen & privilegiis subjectos

Ordinum assicere non prohibetur Imperator; ita tamen, ut juri ordiunum in eosdem nihil detrahatur Etsi fere intra titulos Caesarea liberalitas adversus istos subsistat. s. 7. Videamus porro quidnam i ris sit Imperatori in bona Statuum, quatenus ex illis sunt contribuenda, quibus Resip. pacis bellique temporusumtus tolerat. Quantum, mihi co star , omnia vectigalia extra ditiones Imperatoris, si paucissima excipias i in , ad Ordines spectant; qui ne eadem supra modum intendendo com-F 3 merci

159쪽

i 16 DE STAT u IMPERII rcia pessundent, Imperator se prohibiturum promisit. art. ΣΙ. ΣΣ. 23. capit. Leopold. Neque nova ipsi vectigalia in ditionibus ordinum instituere concessum. Si quae alia ad Imperatorem ex Imperio redeunt , magni adeo non sunt momenti, aut ministris Cancellariae cedunt, quibus praeprimis renovatio seudorum quae - ι- stuosa est. vid. ari. II. capit. Leopold

Tributa ab Imperatore indici Germanis auribus inauditum. Nec stati quid ad necessitates Reip. ab ordiniabus conferri suevit, nisi quod sitsten tandae Camerae Spirensi destinatur et quanquam & modicum istud saltae diose a multis solvitur. ' Quondam etiam, Imperatore ad coronam Romae petendam proficiscente, ab Ordinibus armanda & alenda erant lU. equitum & XX. peditum millia. Verum cum expeditiones illae Romanae dudum fieri deserint, descriptiones eam ob causam conceptae huic fi ni inserviunt, ut si fors extra ordinem

quid

160쪽

GERMANICI, CAP. U. 127 quid conferendum sit , ratae partes singulorum ordinum statim sciantur.

Etsi & in istis super inaequali distri

butione a multis querelae moveantur, quorundam opibus lapsu temporum attenuatis, aliorum auctis. In T cicum bellum Germanis maxima vis auri insumta, cujus tetror hactenus

simplici plebeculae alvum seque ac crumenam solvere suevis. Sed ne heicquidem pro imperio aIiquid ab ordinibu3 exactum. In Comitiis aut per circum missos Legatos omnia impetrata , eo facilius, quod nonnullis Principibus ea res in quaestum vertit, dum particulam aliquam istius tributi extra ordinem paulo laxius impositisbi decerpsere.

s. 8. Arbitrium belli & pacis jam sat arctis inclusium legibus intelligitur,amoto rerum gerendarum nerv

Equidem possunt Austriacorum diationes hereditariae validum alere eXercitum. Sed & easdem valde exhaustum iri , si solis onus incumbar,

SEARCH

MENU NAVIGATION