장음표시 사용
161쪽
H8 DE STAT u IM En PT in aprico est. - Ni ergo Ordines tam in bellum , quam in sumtus ad id conferendos consenserint, non est, quod
auxilii quidpiam ab iisdem sibi polli
ceatur Caesar. Caeterum uti non omnino ipsum destituere solent, si ab aliis invadatur ; ita intro alios armis petenti nemo temere adsistit, nisi peculiares ipsi cum Domo Austriaca rationes intercedant. Quin potius ex re
Urdinum est im pedire, ne iste bellum alteri inferat , n m solum, quia illa
occasione tota Germania turbis involvi potest; sed etiam quia ipsaCaesaris victoria illis parum laeta est futura, gliscente nimium ejusdem p tentia, quam libertati suae praegravem fore non injuria metuunt. vid. art. I 3. I . 9 I6. capituL Leopold. Quomodo itidem Caesaris potestas circa foedera ineunda sit restricta, docet art. I . ejusdem capitulationis. Ubi non injuria mirari subit, quare Imperatori iquidem interdicatur bellum alicui facere quocunque praetextu, aut se dera
162쪽
GERΜANICI , CAP. V. IUdera cum exteris inire , citra consensum saltem Electorum et cum tame nuperrime ad nos nunciatum sit,
complures Electores Principesque, coitione facta tractoque in partes rapacissimorum praedonum globo dilectoris Palatini ditiones invasisse, obtentu quorundam hujus jurium, quae parum grata sibi fremunt. Et solo ismhoe belli auspicio fuisse contentos, ut Caesari obiter , & non citra ferociam per literas significarent, quidnam fiahi destinatum foret. Alium item Episcopum vicinis sibi Belgis, seipso, autore, arma. intulisse, quibus non dissicultex magna Germaniadi pars, posset involvi. Et haec omnia patratae durantibus, & otiose inspectantibus 'Imperii Comitiis. Nam illud jam dudum in consuetudinem abiit, ud quidam Principum foedere cum Suedis Gallisque implicentur; qui ramen ex longo tempore hostes sese, aut aemulos Domus Austriacae tulerunt.
163쪽
circa sacra potestatis Gompetat. Nam
ut de hac quoque sit heic agendum, novae Theologiae addicti politici faciunt, qui in partem istius potestatis
civile imperium vocare non dubitant; cum apud Catholicos constantissima fides sit, Sacerdotum opibus cumprimis noxium, si circa divina alius praeter ipsos ullam disponendi facul talem sibi vindicet; sique Laici sola defensi & locupletati cleri gloria contenti esse nolint. Cum igitur ante per Germaniam soli ritus Catholici vigerent, nisi quod in Bohemia Ioannes Hussus non paucos haberet discipulos, & Iudaei passim tolerarentur ;per Martinum Lutherum magna clades rebus Pontificis praeter opinionem illata est , & ex levibus causis exorta riXa magnam Germaniae partem ab obsequio sedis Romanae avertit. Si verum dicere fas est , ut eXigua scintilla in tantum incendium erumperet, caulam praebuit tum insci-
164쪽
GERM ANI cI, CAP. V. IIIlia eorum , qui primi sese Luthero opposuerunt, tum Leonis X. incon. sulta praecipitantia. Scilicet miselliquidam Fraterculi inter se ri Xabantur, cui alteri pietas magis , alteri quaestusSacerdotum cordi videbatur. Utrisque ab initio sancta habebatur autoritas Pontificis. Heic prudentis
fuerat judicis, utrique se parti aequum
Praebere, aut utrique parti mature silentium imponere, ne apud vulgus ea merx suspecta fieri incipereti Saltem non ita aperte in partes institorum erat destendendum , ne summo pastori lucrum magis, quam salus animarum curae crederetur , aut quasi iste mallet peccata redimi, quam pro hibere. Et praebebatur occasio suspiacandi hominibus parum devotis,quasi eadem cum medicis, & chirurgis
agitarent vota Sacerdotes queis morbi ac vulnera hominum emolumento
cedunt; quosque adeo iisdem bona: fide indolescere nemini persuadetur.
165쪽
132 DE STAT u IMPERII erat, sententiam ferre in detrimentum Ecclesiae vergentem; debebant hominem praefervidi ingenii donis aut per promissa delinire , ne facem iste laicis praeferret ad excutiendum Sacerdotum jugum. Et cum plurimi per ambitum aut largitiones ad dignitates Ecclesiasticas adspiraverint, tanti puto fuerat Monachum purpura involvere, ne tam male de Ecclesia
Romana mereretur. Enimvero cum
Martinus ille deprehenderet, Sacerdotum apud tribunal nihil aequi sese obtenturum , Laicorum captare favorem insti tuit. Exinoe Papam, qui aperte litem jam suam fecerat, pro judice recusavit agnoscere : Et ne Patronis destitueretur, docere coepit, ad Principes seculares, aut qui his similem gerunt potestatem , spectare curam Ecclesiae, cumque videant, per bona a majoribus ad pios usus destinata Clericorum ignaviam & lu-Xuriam ali, fas esse otiosa pecora sagi na sua excuti. Id a multis avide ar-
166쪽
GERMANICI, CAP U. Teptum, partim quod pleraque a Veritate non aliena dici videre0tur,pa
tim quod reditibus suis opimam inde
alluvionem sperarent. increbuerar,
quoque rumor, ab nostratibus simplices Germanos illudi, dum pecunia ex peccatis ipsorum redacta aleae, luxuriae, aut ad satiandam Papalium n ptium avaritiam insumitur. Redibat quoque in memoriam dictum Marti. ni V. pastore animarum oppido quam dignum; sibi esse in votis, ut ciconia fiat, dummodo Germani in ranas
verterentur. Et qui antehac tam maLcule Romanorum arma repulerant,
ingemiscebant, sese obtentu religionis ab imbelli hominum genere tantum non ad foenum edendum compelli. Sed & nescio quid momenti attulerat restauratus tunc bonarum literarum cultus, quod nova isthaec disciplina
tanto cum applausu reciperetur. Habent enim id homines eruditi, ut non facile adduci queant ad credenda illa, quae a ratione videntur abhorrere. q. Io. Ist-
167쪽
DE STATU IΜPERIPA. Io. Isthac occasione magna pars rituum, & si quae dogmata novis doctoribus superflua aut falsa judicabantur, apud multos Germaniae populos eliminata ; simul Clerici passim
bonis sacris evoluti. Super istis bonis Cum occupatoribus apud Cameram plurimae lites intenderentur, & vero haec in clericos videretur pronior, novae religioni addicti, quos Protestantes vocari mos invaluit, juri dictionem Camerae saltem hac in parte detrectabant agnoscere. Et si enim alias ante omnia leges jubeant spoliatos restitui ; non sine ratione tamen tergiversabanturProtestantes Nausati, prius generali concilio, eoque legitimo, aut alio conventu publico definiendum , ejectos clericos veram fovere religionem. Ni hoc probatum
fuerit, id quod ipsis sit persuasum,
impudenter ipsos petere fruitionem , bonorum, quae a majoribus vero cultui divino sint consecrata. Enimvero
cum solis rationibus, dc protestationibus
168쪽
GERM ANFCI, CAP.V. 13snibus param sese tutos crederent, plerique eorundem foedere, quod Smaruealdicum vocant, junguntur ad repellendam vim ex causa religionis mutatae intentatam. Ad arma inde procursum, quae cum infeliciter cessissent Protestantibus, captis Elect re Saxone & Landgravio Hassae , religio quoque ipsorum non parum Videbatur nutare. Donec Mauritii S xonis armis restituta horum potentia
Transactio Passavit iniretur, cujus capita passim apud autores hi storiae Germanicae invenire licet. Post vero . in Comitiis Augustanis Anno Is yy.
habitis religioni Protestantium amplissime Ait caurum, per modum publicae legis sancita pace, quam V 'cant, religiosae ibi praeci e conventum , ne partes se invicem obtentu religionis invadant, laedant, aut ad eandem ejurandam vi adigant. Si quae bona Ecclesiastica, quae ad statum aliquem immediatum non pertinuerunt, ab ordinibus secularibus fuerint
169쪽
136 DE STAT u IMPERII fuerim occupara, modo clerici tempore transactionis Pasiaviensis, aut interea, ista non possederint, posses soribus relinquantur, neque propter haec Camera in occupatores ius dicat.
Jurisdictio Ecclesiastica in socios Augustans: Con sessionis suspendatur.&ipsis circa sacra sua disponendi sit f
cultas. Ne quis alterius subdit 4nsiam religionem pertrahat, eorumque defensionem obtentu religionis suscipiat. Subditis tamen, qui ceremoniis sunt addicti a superiori suo diaversis , detur facultas sua bona veri dendi, & alio migrandi. Si dissi- . dium religionis per licita media non componatur, pax ista in perpetuum
. duret. . II. Acerrime autem disceptatum fuit super concedenda clericis Catholicis licentia amplectendi religionem Augustanam, ita ut cum dignitate simul retinere daretur ditiones sacras. Id quod Prorestantex cib-ni e urgebant L in magnam suae reli-
170쪽
GRRM AN ICI, CAP. V. 137gionis redundare infamiam , si s scepta ejus professione dignitate bonisque sit cedendum. Multis hac via ad puriorem doctrinam aditum ob strui. Sibi hautquidquam in animo esse. ditiones sacras in profanos usus
Convertere, aut capitulis liberam et
Elionem adimere. Uerum cum isthac licentia jugulum religionis Catholiacae per Germaniam peti satis adpareret , non minus praefracte Catholici status istis sese opposuerunt, di favente ipsis Ferdinando obtinuerunt, ut haec clausilla paci religiosae inserer tur: si Clericus ad Protestantium religionem transeat, beneficia quae habuit Ecclesiastica pexdat, salva tamen existimatione . tali tunc & aliquoties postea, praeprimis in causa Colon tens, de ista clausula questi sint Protestantes, neque ea sese teneri asserue-
6 iet. Enimvero isthaec pax Omnia discordiarum semina, ex diversitate religionis oborta, tollere hau quid-