장음표시 사용
21쪽
tis benevolentia frui. Igitur confecto Monachii ex animi sententia negotio , Ratisponam me contuli, quo tempore recens terror belli Turcici non paucos Principes eodem contraxerat. Heic vero facile erat, uno velut intuitu genium rerum Germanicarum contemplari, & quam laxe ista compages cohaereret. Sed & adi tum sternente amico illo Bavarico, innotuisse datum viro, cui vix parem in Germania ullum . vidi, qui tunc temporis rerum in aula Moguntina potiebatur, a plerisque Germanis maximi habitus. Hic summa me huma nitate excepit, & qualem homo
22쪽
peregrinus,'& ignotus haut- quidquam eXpectare poterat abs tali, cujus gratiae literati passim per publicas quoque adulationes ad repere honestum putabant. Et sane non Rati sp
nae solum ejus Viri favor multos mihi amicos paravit , sed &cum ipsi significassem , mihi in animo esse partem aliquam Germaniae perlustrare , literis me suis ad di versas aulas instru-Xit, quae gratiosissimae instar tesserar hospitalis habuerunt. Inde secundo Danubio Viennam descendi, ubi ne peregrinus viderer, nonnulli ex popu- Iaribus meis effecerunt, qui
fortunam ibi nimis quam propitiam
23쪽
pitiam fuerant experti. Commodum dein accidit , ut Minister quidam Caesareus ad Electores Saxonem, & Brande- burgicum ablegaretur, quicum jam amicitia erat contracta. Eo lubentius me ipsi, ultro invitanti comitem adjunXi; prae sertina cum cavisset, Italicae sobrietatis opinionem mihi praλsidio esse posse, ne per nimiam humanitatem vino suffocarer. Alias enim moribus gentis ignavum habetur, valetudinem suam supra solennes illas propinationes ducere. Berotino me digressum aula Ducis Brunsvicensiis excepit. Ubi Praeter caetera gratissimum fuit
24쪽
sermones miscere cum Proses. rc ex vicina Academia,quem jam tum Ratisponς a rerum Pa triarum peritia insigniter Commendari audiveram. Nam &in j plerisque circa statum Germa- lniae mecum senticbat, & sua scripta, longe diversum a rei, qua turba genium prae se feren- lria,Promte communicabat. In lquibus etsi multa sat libere posita erant,non Obscure tamen ad-Parebat, non pauca ipsum dissimulasse, declinandis potentiorum ostensis, aut ne insulsorum hominum clamores in se irrit, ret. Ex illo tempore primum in montem venit isthaec in charia litam conj iceres, quod sperarem,
25쪽
sortasse mollius prosectam aperegrino veritatem iri exceptum , abs quo studium partium,' aut suspicio captandae gratia, reponendaeve vindicte abesset. Hucusque progresso ignavum videbatur Belgium non adire Quod diutius me tenuisset, ni imperiosae tuae literae simul res domesticae, serio de Patria re
petenda cogitare subegissent.' Adverso ergo Rheno adscendensDusieldorpii parem,quam, quondam Neoburgi humanitatem expertus fui. Nec minus
hospitalem sesel Bonna praebe bat. Apud Moguntinos parum videbar acceptus,quod per imprudentiam tantopere praed,
26쪽
earem ossicia Ministri illitis , quem interea ipsi nescio quia
bus de causis munere suo dimoverant. Heidelbergae, festinantem l iret,subsistere coegit cupido videndi Electorem Palatinum, cui parem ingenio,sapientitaque Principem in Germania non dari ex multis dudum
audiveram. Et sane utut famam in suas laudes non experiatur Parcam; MUS tamen praeconia sic videbatur implere , ut inter praecipuos fructus Germanicae Peregrinationis reputem, istum
Principeri fallatasse, & dotes eiusdem cominus adspexisse. Dulcedo heic commorandi effecit, ut Studgardiae non nisi
27쪽
pauculos dies possem impertiri , quam & ipsam tamen adiisese non poenitebat. .
OPTIΜE, qua ratione. mihi tempus inter Teutones exachiam; & quod quantivis sita
stimandum, tam effusiam candidissimae gentis humanitatem non leviter degustasse. Cui nullam in praesens gratiam referre Potui, quam ut faciem Imperii ipsius ex vero depingerem . Saltem popularibus meis hoc opusculi non ingratum fore confido, quod & pleraque sint e posita, in quae ipsi circa cogno. scendas exterorum Resp. inquirere sueverunt s &castigata
28쪽
tati occursum. . Tibi autem , FRATRUM OPTIΜE, libellum huncce inscribere placuit , eam duntaxat ob causam,
ut moram purgarem, quae non parum molestiae Tibi creavit in gerendis meis negotiis ι simul ut constaret, fuisse in Germania, quod curiositatem meam exercuerit. Alias enim& merita in me tua ,& mutuus inter nos affectus majora sunt, quam ut tam modico indicio aliqua eorundem pars exprimi debeat. Bene vale.
29쪽
I. De Origine Imperii Germanici. Pag. III. De Membris, ex quibu3jam Imperiuis ' Germanicum componitur. . 33 III. De Origine Matuum Imperii, ct quitas gradibus ad istam potentiam a- scenderint 68 IV. De Capite Imperii Germanici, Im- 1 1 peratose, ubi de Electione ct Ele-i
V. De Potestate Imperatoris, limitata per Capitulationem, Consuetudines Imperii, or Iura Or
UI. Me Forma Imperii Gomanisi I7s VII. De viribus , o morbis Imperii Gem manici. 2oo VIII. De Statae Imperii Germanici. 2.3Φ
30쪽
ERMANIA Magna quondam ad Orientem Danubio , ad Meridiem Rheno finiebatur. Sarmatiam versus iidem fere, qui hodie, termini videntur fuisse. reliqua Oceanus ambibat. Sic ut sub ilio vocabulo tunc quoque veniret Dania, Noraeegia,