Severini de Monzambano Veronensis, De statu imperii Germanici, ad Laelium fratrem, dominum Trezolani, liber unus

발행: 1668년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

1 DE STAT u IMPERII. quas partes plerique antiquorum Scandinaviae nomine Gmplectuntur. Sed quae trans istum sinum sita

sunt, Germaniae antiquae parum recte accenseri crediderim. Nam mo-

dernos Finnos linguae diversitas separatam penitus a Suedis, aliisque Germanicis populis nationem arguit. Ad quos ipsos tamen illa, quae Tacitus de moribus Germanorum tradit, haud quidquam pertinere, sed ad Lappones, videntur, quorum hodieque parsere vivendi ratio. Ueros autenrein nos sub A styis latere probabile est. Neque vero mirum, Tacitum circa remotissimas illas gentes parum distincte tradidisse ; quarum vix tenuis fama ad ipsum erat perlapsia. Enimvero hodie partes istae Septentrionales seorsim regnantur. Igitur ex illo latere Germania Mari Baltico terminatur; & magnam Chersonesi Cimbricae partem sibi Dania vindicat. Sed velut in compensationem ultra

Danubium ad Italiam usque & lilyri-ρ cum

32쪽

GERMANICI, CAP. L 3 eum fines ista protulit; & cis Rhenum

non exiguus tractus , quondam ad

Galliam Belgicam spectans, eidem

adcrevit. A. 2. Tam vastum terrarum spatium complures quondam populi insedere, numero praeprimis & robore virorum validissimi. Quorum singuli tamen fere suam sibi seorsim civita-tatem constituebant, a reliquis dis inctam, nisi qua linguae morumque similitudo, communisque origo junge bat. Et plerique quidem populari r gimine gaudebant. Nonnullis Reges erant, sed fere suadendi magis autoritate, quam jubendi potestate. Ne que enim ista natio unquam totam servitutem potuit pati. Ergo antiqua illa Germania nunquam unum Imperium constituit. Id quod commune habuit non solum cum Italia nostra, sed & cum Hispania, Gallia, Britan nia & Graecia, antequam istae a Romanis subigerentur. Qualis status exprimaeva illa civitatum origine, qua Α Σ segre-

33쪽

4 DE STATU IMPERI rsegreges familiae paulatim in unum

Corpus coaluere, magis express retinebat vestigia. Vehim utut antiquis illis eximia quadam libertatis

specie talis autonomia cumprimis blandiretur: tamen tantam multitudinem Rerump. frequentissimis inter sese bellis collidi necessum erat. Et vel ideo exterorum invasionibus opportunae reddebantur validissimae cae-wra gentes, quod uno imperio vires ipsarum non connecterentur. Imo ne

isderibus quidem pleraeque se satis

mature Contra commune periculum muniebant, sed tunc demum conco

diae bona sentiebant, postquam dum sngulae pugnarant, universae victas sese deprehenderunt. g. 3. Ab isto statu ut discederet Germania, primi causam praebuere Franci. Quae natio ad Germanos, an ad Gallos primam referat originem, non ita in expedito est. Nam utut concederemus, quicquid populorum Graecis quondam sub communi Celtarum

34쪽

GERM ANICI, CAP- L starum vocabulo fuit comprehensum, puta Illyrios , Germanos, Gallos, Hispanos & Britannos, ex uno vetullsonse promanasse; quin tamen isti deinceps moribus & linguis insigniter discreparint, nemo antiquitatis p ritus inficias iverit. Occasionem dis. eeptationi dedit ineptus quorundam

Gallorum fastus, q ui obliti, non paucos quondam Galliae populos ultro

circa originem Germanicam fuisse ambitiosos, Germanos Francorumis generis autores agnoscere fastidiunt. Isti ergo contendunt, ex Gallia magnam hominum multitudinem sese quondam trans Rhenum in Germaniam effudisse , tractumque circa

Moenum fluvium au sylvam usque Hercyniam insedisse. Eam postea, transmisso aut occupato , quod ad dextram Rheni ripam ad ejus dive gium jacet , Rhenum transgressam, antiquae sedes patriae postliminio vel

ut recuperasse. Partem tamen circa

35쪽

6 DE STAT u IMPERII ni de se nomen indidisse. Pro ea opinione firmanda testis excitatur Lipi vi l. V. C. 34. Casar de Bello Gallico l. vi. Tacitus de Maribin Germanorum C. 28. g. . Hisce tamen non absurde reponere possunt Germani, scriptorum

Romanorum autoritatem non esse

omni exceptione majorem; quippo qui adseveratione satis languida de rebus longissime a sua memoria remotis tradidere ξ, & quidem circa populum eXterum, cujus antiquitates nullis literarum monumentis conse vabantur. Neque vero probabile videri , cum Treboozi, Nemetes, Vangiones , Treveri, aliique Rheno propiores populi originem Germanicam jactaverint, oram hisce fere oppositam a Gallico fuisse populo occupatam. Et ut maxime detur , Francos ab initio fuisse coloniam Gallorum ;ramen qui per secula circiter octo in solo Germanico habitaverint , linguamque & mores a reliquis Gallis discrepantes,sed Germanis congruen-

36쪽

GE R Μ A N ICI , CAP. I. Ites induerint, inter Germanos deinceps censendos manifestum est. Illud constat, ante seculum a Christo nato tertium vix ullam in historiis Francorum fieri mentionem. Inde duplexoritur opinio, dum alii credunt, illos, qui Tacito Chauci vocantur , anti

quum nomen vocabulo Francorum

mutasse. Alii autem, plures Germaniae Populos, aut coalitam ex illis multitudinem, eo sibi nomine sumto eximium libertatis studium ostentaia se . Nam Francus Teutonica lingua liberum hominem notat. Adducuntur quoque testimonia Francisci l. Henrici II. Regum Galliae, qui in literis ad Ordmes Germaniae exstirpe Germanica genus sese profitentur ducere. Et si quo fine ejusmodi cognationes exoletae interdum jactentur, cordatioribus non dissiculter sub

A. s. Quidquid hujus sit, isti Franci in ubiis Rhenum transgressi, post

quam maximam Galliarum partem

37쪽

8 DE STAT u IMPERII subegissent, flexo velut victoriarum cursu , Rhenoque iterum superato, Alemanniam, & quicquid fere terrarum inter Moenum & Danubium retro in Thuringos extenditur, subegerunt. Verum longe lateque Francicum Imperium per Germaniam e tendit Carolus Magnus, victis prae- primis Saxonibus & Tassilone Bavariae Rege. Sic ut iste ditione complecteretur non solum pleraque a Gemmanicis populis insessa. sed & quae

versus Mare Ballicum & Poloniam ad Vistulam usque Stavi tunc obtine bant. Nam & hos Carolo tributarios factos, aut saltem ejus majestatem comiter coluisse historiae testantur. . 6. Hunc Carolum suae nationi

vindicare Germani plerique anxie satagunt, quippe editum in lucem Ingethemii, oppido propὶ Moguntiam, jam in ditione Electoris Pala..tini. Ιmo in antiquo instrumento Abbatiae Fuldensis terra circa fluvium Unstrui, i. e. Thuringi a vocatur ter

38쪽

ra conceptionis ipsius. Eundem quoque lingua Germanica usum evincunt nomina mensium, Germanis adhuc usurpata, quae ab ipso posita creduntur. Enimvero si me Germani tanquam hominem peregrinum ianegotio suo paterentur sententiam dicere, utut alias jn gratiam Gallorum de ipsorum rebus nihil temere largiri

placet, suaderem,ut aequo animo praetensioni circa Carolum renunciarent

prςsertim cum id praesenti ipsoru Ιmperio hautquidquam fraudi esse quearia Scilicet Francos sedem regni in Gallia statuisse in confessio est. Nec minus, Caroli patrem Regem Franciae fuisse,

eiusque majores in eodem regno summis honoribus functos. Partes autem Germaniae Trans henanae, quae tunc ad regnum Francorum Pertinebant,

accessorii duntaxat instar habebant, velut provinciae bello subactae. Illius porro nationis quisque censetur, uis jus ipsius pater est, de ubi sedem se . tunarum a patre majoribusque tradiis

39쪽

io DE STAT u IMPERII tam obtinet. Solus nativitatis locus diversis a paterna nationi aliquem hautquidquam in serit. Nisi vero credamus modernum Suediae Regem , si contigisset ipsum in Borussa

nasci, inter Borutas & non inter Suedos fuisse censendum. Neque Germania Transrhenana sub Franciae vocabulo venit, nisi postquam ea sub Carolo Francorum regno fuit adjuncta. Nam praeprimis, ubi ipsius posteri avitum regnum divisissent, ab autoribus quoque incipit frequentari distinctio inter Franciam Latinam sive Occidentalem, & Teut nicam sive Orientalem ; quae ipsa est Germania magna, seu Transrhenana. Etsi post Ottonum tempora ea Gemmaniae adpellatio paulatim videatur exolevisse. Dubium, quod ex lingua Caroli movetur, commodissitne hoc

modo expediri potest. Galli Romano jugo subjecti paulatim dominantium quoque linguam adscivere, sic ut demum vix ulla antiqui Celtici sermo-

40쪽

GERM AN ICI, CΛP. I. I nis superarent vestigia. Francos por-

ro in Gallias ingressos Teutonicam suam linguam non statim oblitos existra dubium est. Enimvero Franci hautquidquam antiquos Gallos internecione deleverunt, aut sedibus ejecerunt, sed imperium duntaxat Galliae sibi adseruere. Exinde tamen contigit, ut qui Francici essent san- guinis in Republ. eminerent, antiqui Galli, tamquam victi, deterioris eLsent conditionis. Quemadmodum a tem, quando duo fluminet diversi coloris confluunt, aliquandiu suum colorem, quem alveo communi intulere , servant, donec tandem paulatim majus in minori suum perdat: ita ab initio aliquandiu retinuerunt suam

linguam Galli, suam item Franci,

donec successu temporis, eX utraque mixta cinnus velut quidam emersi in quo tamen Latina plurimum prae- dominarctur. Cujus rei ratio facito

investigari potest. Nam sine dubita

multitudine excedebant Francos Gai

SEARCH

MENU NAVIGATION