Severini de Monzambano Veronensis, De statu imperii Germanici, ad Laelium fratrem, dominum Trezolani, liber unus

발행: 1668년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

x68 DE STAT u IMPERII superbo stipatus satellitio, & primis Christianae religionis disseminatoribus paupertatem suam eX probrans. Sic gaudeat sane Moguntinus sua ditione, ut possit sustinere dignationem Cancellarii Germaniae. At cur sancta ipsi Sedes sit attribuenda, cum alii Principes, queis aeque resp. cordi est, vulgari sint contenti, causa non adparet. Jam de Canonicis quid dicam lignis, ex quibus dolantur Episcopi

Eorum opera, quod in reb0ssiacris nihili sit, ipsi non erubescunt profiteri, dum irregulares sese Canonicos ferunt, & parcendo gutturi Vicariorum opera templorum fornices clamore lacessunt. Ex his qui nullam

partem negotiorum profanorum at- .

tingunt, inutilia terrae pondera sunt, ventri atque inguini servientes. Qui profana tractant cur sacri audiunt,aut cur sacris bonis abutuntur λ Jam quid de immensis opibus monasteriorum dicam, &de infinitis examinibus rasorum, quibus illa obsidentur Z Equidem

312쪽

dem dari collegia, in quibus juventus

Ecclesiae ac Reip. semetur, omnino expediebat. Neque abnuerim, eadem

posse inservire hominibus ad pro-das duntaxat speculationes idoneis; ex quorum ingeniis qui Reip. provenire poterant fructus, per vitae civilis turbulentiam intercipiuntur. Ast ubi hisce de tranquillo secessu fuit prospectum, neque ipsi teneritatem in genii in poenam sibi datam possunt queri, & saepe largo cum foenore re ponunt , quod in ipsos a Rep. fuerit

impensum. Utrumque tamen genus sobriis impensis optime alitur; exuberans pinguedo vigorem & induis striam velut oblimat. De caetero nulla apparet ratio, quare desperati homines, aut qui taedio laborum cucullo deformes incedere amant, absurdis

boatibus templa impleturi, aut fristidissimo affectu repetitas preculas Deo ad globulos annumeraturi, publice saginari debeant. Illud pro mole bonorum sacrorum quidam palma

313쪽

Wo DE STAT u IΜpERrr rium ducunt argumentum, quod per ista consulatur illustribus & nobilibus familiis. Dum enim ad beneficia Ecclesiastica promoventur, qui familiam videbantur gravaturi, adeoque divisio patrimonii prohibetur, opes, splendorque familiarum con servari melius potest; quin & augeri, ad dignitates amplissimas provectis, queis alias domi cum paupertate fuerat luctandum. Et fateor vel per solam hanc rationem illustrium favorem familiarum sibi pignerari potest Eccle-sa Romana. Enimvero uti familiarum nobilium splendorem ser vari fors egregium fuerit; ita sine dubio illi, abs quibus bona sacra sunt proseisti, de isthoc per eadem procurando ne per somnium quidem cogitarunt; nec

in eo fine sacri quidpiam possumus deprehendere. Quin si postgenitis

honestus est animus, suppetunt bello ac pace media, quibus ic rem, Sc famam possint quaerere. Sin neque d

mi , neque militiae ulli sint usui, nosse

314쪽

GERMANICI, CAP.VIII. lebebant invidendum nimis ignaviae praemium esse , victum publice vetur in prytanaeo accipere. Quod, si reposuerint, saltem hoc modo impediri, ne gliscens nimium numerus nobillium ob paupertatem demum despectui habeatur; respondemus, si dignω nomine suo germinet nobilitas, muratitudinem ipsorum ordini reique pu blicae nihil obesse; cum virtuti num quam statio aut praemium sint defit tura. Quod si metuant, ne ipsi, quos

tulit aetas parentum pejor avis, dent progeniem vitiosiorem . recte quidem, dum matrimonio abstinent, orbem ignavis fucis opplere parcunt. Sed & extra sacros ordines licet is minis abstinere. Aut si citra scorta libidinem retundere non datur, ne scio quam miserandum videtur, b nos istos antiquos , dum Reip. aut heredibus suis aliquid subtrahendo annmae se suae consulturos crediderunt,

atratis admissariis pabulum sugges- i

s sies T

315쪽

x et DE STAYu IMi ERII f. lo. Quae cum ita sint, facile pinio causam suam Deo, cordatisque omnibus adprobabunt Principes Pro testantes, quod cum reliquas summi imperii partes in ditionibus suis exercerent, curam quoque sacrorum sibi vindicaverint; saltem qui id temperamentum observarunt, ut quae antea fere ad lardum generandum insumebantur, deinceps cederent in usum eorum, qui re ipsa Ecclesiae operam aliquam navant, aut juventutem pietati, bonisque literis formant ' quae supererant Rei p. destinatis. Quod silistos Caesar, Geterique Principes Catholici fuissent imitati, magnus mO borum fomes ex corpore Germaniae simul expurgabatur. Neque magnOpere poterat indignari sanctissimus

Pater, nisi aperte se Patronum vitiorum ostendere vellet. Et nulla neces-

stas subigebat fidem Catholicam ejurare, ut ut Sacerdotes, eorumque

bona paulo pressius ad bonum Rei p. forent reformata. Nam & antiqui Chris

316쪽

GERM AMca, CAP.VIII. 273 Christiani, paupertatem adhuc sociam pietatis habentes, & antequam de privilegiis sedis Romanae innotuisset, in fide cum eadem Ecclesia Romana conspirabant. Maxima dissicultas nonnullis circa Episcopatus adhuc superstites visa fuit, quos neque Caesari, neque Principibus aliis accrescere rationes Rei p. Germaniae ferunt. Verum quid morbidus Germaniae status patiatur facile adparetiquem omnis mutatio magnis concutere motibus potest. Ergo maneant

sane isti Episcopi, & tam opimis G

tionibus fruantur; dummodo meminerint, se easdem Germaniae debere, di se Germaniae Principes esse, quia 'busque adeo Germania magis, quam ' Roma sit amanda. Sed & eorum, quae semel perierunt, & desiderium bona 'fide exuant, ne dum ista recuperare nituntur,fors praesentia quoque simul amittant ; saltem turbis patriam in Volvere amplius parcant. Equidem superiori seculo non adeo dissicile videtur

317쪽

α 4 Dκ ST As in IMPER II 'detur fuisse, Episcopatus in aliam re formare faciem , ni Coloniensis Et choris conatus in cassum cecidi sient, aut si alios quoque Episcopos smilia tentandi lubido subiisset. Et sane, excussa semel Sedis Romanae reverentia, licebat Episcopatus illos in Principatus hereditarios convertere, transcriptis itidem in capitulares p*bendis. Aut, si hoc displicebar , per Hectionem deinceps quoque dignitates istae conferri poterant. Neque enim adeo obtuso sunt ingenio Pr testantes , ut bona ista non in eosdem queant usus impendere, quibus 1 C tholicis destinantur. Et quieti Germaniae expediebat, novae isti r ligioni universos nomen dedi Lse, quam per diversitatem fidei in partes distrahi. istud autem ignavum pecus Monachos & prave solertes Jesu Sodales si qua posset expurgare Germania , caIlidissimos simul exploratores abs sese amoliretur, & quae isti tuburcinantur bona vel sola sussi

cerent

318쪽

GERΜANICI, CAP. VIII. 27scerent alendo exercitui , qui vicinis omnibus esset formidabilis. Taliadum differentem audio, jamdudum fortunis Ecclesiae Catholicae per Germaniam metuere subibat; ni succurrisset,seustra privatos & speciosa consilia fingere, & magnos animos sum re intra parietum suorum umbracula, quamdiu bona sua ignorant illi, quos ad clavum Reip. nascendi sors, opes magis praeter meritum, quam sapientiam largiri prona, admovit. Isthaec super Imperio Germanico inter per grinandum mihi observata visum fuit commentari, quae professione cand ris apud cordatos si minus laudem,

saltem excusationem merebuntur. '

SEARCH

MENU NAVIGATION