장음표시 사용
31쪽
st C A' MINUM Nil pie is timidus navita puppibus
Fidit. tu , nisi ventis Debes ludibrium , cave. Nuper sollicitum quae mihi taedium , Nunc desiderium curaque non levis, Interfusa nitenteis Vites aequora Cycladas.
RUINA Τ R Ο I IE. o D E X V. P Astor cum traheret per freta navibus, Idaeis Helenam perfidus hospitam ;Ingrato c elereis obruit otio Ventos , ut caneret fera
Nereus fata. MALA DUCIS avi domum,
Quam multo repetet Graecia milite , Coniurata tuas rumpere nuptias, Et regnum Priami vetus. Eheu, quantus equis, quantus adest viris sudori quanta moves funera Dardante
Gentii iam galeam Pallas, R AEgida,
Currusque , S rabiem parat, Nequicquam Veneris praesidio ferox , Pectes cael ariem l grataque farminis Imbelli cithara carmina divides. Nequicquam thalamo graveis Hastas, calami spicula Cnosiii Vitabis, strepitumque, R celerem sequi Aiacem. tamen, heu l serus adulteros Crineis pulvere collines. Non laertiaden, exitium tuae Gentis, non Pylium Nestora respicis Urgent impavidi te Salaminius Teucer, te Sthenelus sciens Pugnae, sive opus est imperitare equis, Non auriga piger. Merionem quoque Nosces. ecce furit te reperire atrox dides melior patre: Ruem tu , cervus uti vallis in altera Visum parte lupum graminis immemor a
Sublimi fugies mollis anhelitu . Non hoc pollicitus tuae.
32쪽
Iracunda diem proferet ilio , Matronisque Phrygum classis Achillei. Post certas hiemes uret Achaicus Ignis Iliacas domos.
O DE XVI. Veniam petit a puella , quam jam bis laeserat.
O M tre pulchra filia pulchrior ,
Quem criminosis cumque voles modum Pones iambis; sive flamma, . Sive mari libet Adriano. Non Dindymene , non adytis quatit Mentem sacerdotum incola Pythius , Non Ither aeque: non acuta Sic geminant Corybantes aera, Tristes ut irae: quas neque Noricus Deterret ensis , nec mare naufragum, Nec saevus ignis, nec tremendo Iupiter ipse ruens tumultu. Fertur Prometheus addere principi Limo coactus particulam undique Defectam , R insani leonis vim stomacho apposuisse nostro. Irae Τhyesten exitio gravi Stravere q. R altis urbibus ultimae stetere causae , cur perirent Funditus, imprimeretque muris Hostile aratrum exercitus insolens. Compesce mentem: me quoque pectoris Tentavit in dulci iuventa Fervor, R in celeres i ambos Misit furentem . nunc ego mitibus Mutare quaero tristia, dum mihi. Fias recantatis amica Opprobriis, animumque reddas.
V xior amoenum saepe Lucretilem
33쪽
Defendit aestatem capellis Usque meis , pluviosque Ventos. Impune tutum per nemus arbutos Quaerunt latenteis, & thyma deviae Cientis uxores mariti. Nec viri deis metuunt colubras,
Nec Martialeis haedilia Iupos rUtcumque dulci Tyndari fistula valles , R Usticae cubantis Laevia personuere saxa. Dii me tuentur: Diis pietas mea , Et Musa cordi est. hinc tibi copia Manabit ad plenum benigno
Ruris honorum opulenta cor m. Hic in reducta valle caniculae Vitabis aestus t & fide Teia Dices laboranteis in uno' Penelopen, vitreamque Circen. Hic innocentis pocula Lesbii Duces sub umbra: nec SemeIeius Cum Marte confundet Thyoneus Proelia: nec metues protervum Suspecta Cyrum I ne male dispari Incontinenteis iniiciat manus, Et scindat haerentem coronam. Crinibus , immeritamque vestem.
O DE XVIII. Uni potu moderare hilarari animum : 3 moderare rixas
Ullum, Vare,sacra vite prius severis arborem circa mite solum Tiburis, Se moenia Catili. siccis omnia nam dura Deiis proposuit: neque Mordaces aliter dissugiunt sollicitudines. Quis post vina gravem militiam , aut pauperiem crepat ρQuis non te potius Bacche pater, teque decens
At , ne quis modici transiliat munera Liberi, Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
34쪽
OBER I. Cum fas atque nefas exiguo fine libidinum
Discernunt avidi. non ego te candide Bassareu Invitum quatiam : nec variis obsita frondibus Sub dium rapiam. saeva tene cum Berecynthio Cornu tympana: quae subsequitur caecus amor sui Et tollens vacuum plus nimio gloria verticem ,
Arcanique fides prodiga, perlucidior vitro. . DE GLYCERA.o DE XIX.
MAter saeva Cupidinum, Thebanaeque iubet me Semelae puerin lasciva licentia
Finitis animum reddere amoribus. Urit me Glycerae nitor Splendentis Pario marmore purius: Urit grata protervitas, Et vultus nimium lubricus aspici. In me tota ruens Venus Cyprum deseruit: nec patitur scythas, Et versis animosum equis Parthum dicere nec quae nihil attinent. Hic vivum mihi cespitem , hic iVerbenas pueri ponite , inuraque Bimi cum patera meri. Mactata veniet lenior hostia.
O D Ε'x X. Imitat eam ad eonvivium minime hvmptuosum, V Ile potabis modicis Sabinum Cantharis, Graeca quod ego ipse testa Conditum levi, datus in theatro Cum tibi plausus ,
Care Maecenas, equest ut paterni
Fluminis ripae, simul & iocosa Redderet Iaudes tibi isticani Montis imago. Caecubum , & prcelo domitam Caleno
35쪽
Tu hibes uvam. mea nec Falernae Temperant vites, neque Formiani Pocula colles.
Dranam tenerae dicite virgines, Intonium, pueri, dicite Cynthium , Tatonamque supremo Dilectam penitus Jovi. Vos laetam fluviis, & nemorum coma , Quaecumque aut gelido prominet Algido , Nigris aut Erymanthi Silvis., aut viridis Cragit IVos Tempe totidem tollite laudibus , Natalemque, mares, Delon Apollinis , Insignemque pharetra, Fraternaque humerum lyra. Hic bellum Iacrymosum , hic miseram famem, Pestemque a populo, & principe Caesare in
Persas, atque Britannos Vestra motus aget prece. -
o D E X X I I. Visae integritatem O innocentiam tibique esse tutam, INxeger vitae scelerisque purus , Non eget Mauri iaculis , nec arcu et Nec venenatis gravida sagittis Fusce, pharetra. Sive per syrteis iter aestuosas , Sive Laetiariis per inhospitalem Caucasum , vel , quae loca fabulosus Iambit Hydaspes. Namque me silva lupus in sabina ,
Dum meam canto Lalagen , S ultra Terminum , curis vagor expeditus , Fugit inermem.
male portentum neque militaris Daunia
36쪽
LIBERI. IDaunia in Iatis alit esculetis, . Nec Iubae tellus generat, leonum
Arida nutrix. Pone me , pigris ubi nulla campis Arbor aestiva recreatur aura , quod latus mundi nebulae, malusque Jupiter urget rPone sub curru nimium propinqui Solis , in terra domibus negata ; . Dulce ridentem Lalagen amabo , Dulce loquentem.
O DE XXIIImo esse jam , quod virileis complexus extimescat, viro
quaerenti pavidam montibus aviis Matrem non sine vano Aurarum, & siluae metu. Nam seu mobilibus veris inhorruit Adventum foliis , seu virides rubum Dimovere lacertae: Et corde , & genibus tremit. Atqui non ego te , tigris ut aspera i Getulusve leo frangere persequor. Tandem desine matrem,
Τempestiva sequi viro, AD v IRGILIUM.
o DE XXIV. D set Quinctilii Vari mortem. Vis desiderio sit pudor, aut modus Tam cari capitis praecipe lugubreis Cantus Melpomene et cui liquidam pater Vocem cum cithara dedit. Ergo Ruinctilium perpetuus sopor Urget ρ cui pudor , R iustitiae soror Incorrupta sides , nudaque veritas ,
Quando ullum invenient parem ρ
37쪽
M*tis ille bonis flebilis occidit: NuIli flebilior, quam tibi , Virgili. Tu frustra pius, heu, non ita creditum , Poscis Quinctilium deos. Quid si Threicio blandius Orpheo Ruditam moderere arboribus fidem p ENum vanae redeat sanguis imagini , . Quam virga semel horrida Non lenis precibus fata recludere , Nigro compulerit Mercurius gregi pDurum , sed levius fit patientia , quicquid corrigere est nefas.
ODE XXV. . Insultat ei, 'via jam vetula , vicissim is juvenibus
ΡArcius iunctas quatiunt fenestraqΙctibus crebis iuvenes protervi et Nec tibi somnos adimunt, amatque Janua limen: Quae prius multum facileis movebat Cardines. audis minus , & minus iam, Me tuo longas pereunte nocteis Lydia dormis Invicem moechos anus arroganteis Plebis in solo levis angiportu , Thracio bacchante magis sub inter-
Cum tibi flagrans amor, & libido, Ruce solet matres furiare equorum , Sapviet circa iecur ulcerosum . Non sine questu; Laeta quod pube edera virenti' Gaudeat, pulla magis atque myrto et
Aridas frondeis hiemis sodali Dedicet Hebro.
38쪽
Sesoluto animo vati Lamiam laudare. M Usis amicus, tristitiam Sc metus Tradam protervis in mare Creticum Portare ventila quis iub arcto Rex gelida: na uatur orae, /Quhd Tiridatem terreat, unice Securus. 5, quae fontibus integris ' . Gaudes, apricos necte flores, Necte meo Lamiae coronam , Pimplea dulcis . nil line te mei Prosunt honores. hunc fidibus novis . Hunc Lesbio sacrare plectro , Teque tuasque decet sorores.
o DE XX V II. Adstales inter pocula rixantes , ese poeulis i m pugnantes , invitatus ut bibat, id se ea jege salilarum , si frater Megillae mmon amicae suae proferat, vel mi
NAtis in usiim Iaetitiae scyphis
Pugnare, Thracum est. tollite barbarum Norem: verecundumque Bacchum Sanguineis prohibete rixis. vino & lucernis Medus acinaces Immane quantum discrepat. impium Lenite clamorem sodales, Et cubito remanete presso. vultis severi me quoque sumere. Partem Falerni dicat Opuntiae Frater Megillae , quo beatus Vulnere , qua pereat sagitta. Cessat voluntas ρ non alia bibam Mercede. quae te cumque domat Venus , Non erubescendis adurit
Ignibus, ingenuoque semper Amore Peccas, quicquid habes , aze a
39쪽
Depone tutis auribus ah miser, Ruanta laboras in Charybdi lDigne puer me'iore flamma. Quae saga , quis te solvere Thessalis Magus Venenis , quis poterit deus di Vix illigatum te triformi Pegasus expediet Chimaera.
In eitur Arebras naviae cuidam respondens emuibus esse moriendum, oratque ne se insepultu acere pati rur : sta corpori suo terram, aut arenam injiciat.
TE maris,& terrae, numeroque carentis arenae Mensorem cohibent, Archyta, Pulveris exigui prope littus parva Matinum Munera: nec quicquam tibi prodest Aerias tentasse domos, animoque rotundum Percurrisse polum morituro. Occidit Se Pelopis genitor, conviva deorum a Tithonusque remotus in auras , Et Iovis arcanis Minos admissust habentque Tartara Penthoiden iterum Orco Demissum: quamvis clypeo Troiano refixo Tempora testatus , nihil ultra Nervos atque cutem morti concesserat atta ; Judice te , non sordidus auctor Naturae, verique. Sed omneis una manet nox, Et calcanda semel via Iethi, Dant Alios Furiae torvo spectacula Marti: Exitio est avidis mare nautis. Mista senum ac iuveniun densantur funera. nul- Saeva caput Proserpina fugit. Gum Me quoque devexi rapidus comes Orionis Illyricis Notus obruit undis. At tu nauta vagae ne parce malignus arente
ossibus & capiti inhumato Particulam dare .sic,quodcunoue minabiturEurus Fluctibus Hesperiis, Venusinae Plectantur silvae te sospiter multaque merces Unde potest, tibi defluat aequo
Zb Jove , Neptunoque sacri custode Tarenti.
40쪽
- LIBERI. tr Negligis immeritis nocituram Postmodo te natis fraudem committere. forsan Debita iura vicesque superbae Υe maneant ipsum: precibus non linquar inultis: Teque piacula nulla resolvent. Quamquam festinas, non est mora longa:' licebit Iniecto ter pulvere curras.
O DE XXIX. Mirum quiddam , ct monstri simile e se ait, euvia Phi. Ophiae studio ad mititiam transige. I Cci, beatis nunc Arabum invides Gazis r R acrem militiam paras Non ante devictis Sabeae Regibus: horribilique Medo Nectis catenas. quae tibι virginum
Sponso necato barbara serviet e Puer quis ex aula capillis Ad cyathum statuetur unctis. .. - Doctus sagittas tendere Sericas Arcu paterno 3 quis neget arduis Pronos relabi posse rivos Montibus , R Τiberim reverti ;Cum tu coemtos undique nobileis Tibros Panaeti, Socraticam & domum Mutare loricis Iberis, ia
o DE XXX. Ut in aedeis G beerae veniae. Venus regina Cnidi, Paphique , Sperne dilectam Cypron, & vocantis
Thure te multo GIycerae decoram Transfer in aedem.
Pervidus tecum puer , & sollitis Gratiae Zonis, properentque Nymphae, Et parum comis sne te Iuventas, Mercuriusque. OD L