Quinti Horatii Flacci opera denuo emendata

발행: 1668년

분량: 232페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

CARMINUM

ODE XXXI. e non opulentiam, sed tranquiliam hilaremque vitari ab Apolline poscere.

Q Uid dedicatum poscit Apollinem

Vales 3 quid orat , de patera noVum Fundens liquorem ρ non opimas Sardiniae segetes feracis , Non aestuosae grata Calabriae Armenta: non aurum , aut ebur Indicum , Non rura, quae Liris quieta. Mordet aqua , taciturnus amnis. Premant Calaena falce , quibus dedit Fortuna vitem: dives & aureis Mercator e siccet culullis vina Syra reparata merce solis carus ipsis r quippe ter se quater Anno revisens aequor Atlanticum Impune. me pascunt olivae , Me cichorea, leves uae: malvae. Frui paratis & valido mihi Latoe dones, R, precor, integra Cum mente: nec turpem senectam Degere , nec cithara carentem. O DE XXXII. Barbitresvi testudinem Dam commendat.

Ρ oscimus, si quid vacui sub umbra

Lusimus tecum , quodae hunc in annum vivat, & plureis: age , dic Latinum. Barbite carmen ,

Lesbio primum modulata civit Qui ferox bello , tamen inter arma sfixe iactatam religarat udo Littore navim, Liberum , & Musas, Veneremque, & illi Semper haerentem puerum canebat, Et Lycum nigris oculis , nigroque

Crine decorum. is

o decus Phoebi, R dapibus supremi . 'Grata testudo Jovis , 5 laborum MDulce lenimen, mihi cumque salve Rit vocanti.

42쪽

LIBERI. et ALBIUM TIBULLUM.

o DE XXXIII. Ne doleat sibi rivalem juniorem a GIFura anteponi. Lbi ne doleas plus nimio memor Immitis Glycerae, neu miserabileis Decantes elegos , cur tibi iunior Torsa praeniteat fide. Insignem tenui fronte Lycorida Cyri torret amore Cyrus in asperam Declinat Pholoen. sed prius Appulis Jungentur capreae lupis, quam turpi Pholoe peccet aduItero. Sic visum Veneri: cui placer impares Formas , atque animos sub iuga aenea Sarvo mittere cum ioco. Ipsum me melior cum peteret Venus,

Grata detinuit compede Myrtale Libertina, fretis acrior Adriae Curvantis Calabros sinus. o DE XXXIV.

Panitere se , quod itum Epicuream disciplinam sectura tur , parum studios Deos oluerit. Ρ Arcus Deorum cultor, R infrequens ,

Insanientis dum sapientiae Consultus erro , nunc retrorsum Vela dare , atque iterare cursus Cogor relictos. namque Diespiter Igni corusco nubila dividens , Plerumque per purum tonanteis Egit equos a Volucremque currum rQuo bruta tellus , R vaga flumina , quo Styx, R invi si horrida Taenari Sedes, Atlanteusque finis C ncutitur. Valet ima summis Mutare , R insignem attenuat Deus , obscura promens. hinc apicem rapax Fortuna cum stridore acuto

43쪽

ODE XXXV. Fortunam : quam orat ut servet Caesarem in Bri

tannos ire me Liantem.

ODiva, gratum quae regis Antium, Praesens vel imo tollere de gradu

. Mortale corpus, vel superbos Vertere funeribus triumphos rTe pauper ambit sollicita prece Ruris colonust te dominam aequoris , Quicunque Bithyna lacessit Carpathium pelagus carina. Te daciis asper, te profugi Scytbae, Urbesque , gentesque, & Latium ferox , Regumque matres barbarorum, de Purpurei metuunt tyranni, Iniurioso ne pede proruas Stantem columnam: neu populus frequens Ad arma cessanteis, ad arma Concitet, imperiumque frangat. Te semper anteit saeva necessitas, Clavos trabale is , R cuneos manu Gestans aenar nec severus. Uncus abest, liquidumque plumbum. Te spes, & albo rara Fi des colit Velata panno, nec comitem abnegat, Utcumque mutata potenteis

veste domos inimica linquis. At vulgus infidum , & meretrix retro Periura cedit. distugiunt cadis Cum faece siccatis amici Ferre iugum pariter dolosi.

Serves iturum Caesarem in uItimos orbis Britannos , R iuvenum recens Examen Eois timendum Partibus , Oceanoque rubro.

Eheur cicatricum, R sceleris pudet , Fratrumque. quid nos dura refugimus retas ρ quid intactum nefasti Liquimus p unde manus iuventus Metu Deorum continuit ρ quibus Pepercit aris o utinam nova Incude dissingas retusum in

Mamgetas, Rrabasque ferrum.

44쪽

PONI I

NUM ID IE. ODE XXXV I. Ob Numidae reditum gaudio exsultat.

Eτ inure , Se fidibus iuvat

Placare , R vituli sanguine debito Custodes Numidae deos: Qui nunc Hesperia sospes ab ultima Caris multa sodalibus , Nulli plura tamen dividit oscula, Quam dulci Lamiae, memor Actae non alio rege puertiae a Mutataeque simul togae. Cressa ne careat pulchra dies notar Neu promtae modus amphorae, Neu morem in salium sit rςquies pedum: Neu multi Damalis meri Bassiim Τhreicio incat amystidet Neu desint epulis rosae rNeu vivax apium, neu breve lilium. Omnes in Damalin putreis Deponent oculos r nec Damalis novo Divelletur adultero , Lascivis hederis ambitiosior.

AD SODALES.

o DE XXXu II. Ob iactoriam Actiacam , genis indu endum esse,

N Unc est bibendum i nunc pede libero

Pulsanda tellust nunc Saliaribus. ornare pulvinar deorum Tempus erat dapibus, sodales. Antehac nefas depromere Caecubum Celtis avitis , dum Capitolio Regina dementeis ruinas , Funus R imperio parabat , Contaminato cum grege turpium

Morbo virorum quidlibet impotens perare , sortunaque dulciabria.

45쪽

CARMINUM

Ebria. sed minuit furorem Vix una sospes navis ab ignibus ruentemque lymphatam Mareotico Redegit in veros timores Caesar ab Italia volantem Remis adurgens, accipiter velut Molleis columbas , aut leporem citus Venator in campis nivalis Imonice , daret ut catenis Fatale monstrum: quae generosus Perire quaere's, nec muliebriter Expavit ensem, nec latenteis

Ausa & iacentem visere regiam Vultu sereno fortis, Nasperas

Tractare serpenteis, ut atrum Corpore combiberet venenum Deliberata morte ferocior rsaevis Liburnis scilicet invidens Privata deduci superbo Non humilis mulier triumplicis

AD PUERUM.

O DE XXXVIII. Se tenui apparatu gaudere. Ρzrsicos odi, puer, apparatus: Displicent nexae philyra corona et Mitte sectari, rosa quo locorum

Sera moretur.

Simplici myrto nihil allabore sedulus curo. neque te ministrum Dedecet myrtus, neque me &b areta vite bibentem.

46쪽

CARMINUM

LIBER IL

AD C. AsINIUM POLLIONE M.

4 φ qm ςx Metello consule civicum ,

Bellique causas , R vitia, S modos . Ludumque Fortunae , graveisque Principum amicitias,& arma Nondum expiatis uncta cruoribus a Periculosae plenum opus aleae Tractas, Rincedis ver igneis Suppositos cineri dolose. Paullum severae Musa tragoediae Desit theatris r mox , ubi publicas

Res ordinaris, grande munus . Cecropio repetes cothurno ,

Insigne moestis praesidium reis, Te consissenti, Pollio , curiae r Cui laurus aeternos honores Dalmatico peperit triumpho. Jam nunc minaci murmure cornuum Perstringit aureis . iam litui strepunt et Iam fulgor armoriun fugaceis Terret equos, equitumque vultuv. Audire magnos iam videor duces Non indecoro pulvere sordidos , Et cuncta terrarum subacta , Praeter atrocem animum Catonis. Iuno , R deorum quisquis amicior Afris, inulta cesserat impotens Tellure, victorum nepotes

Rettulit inferias Jugurthae. uis non Latino sanguine pinguior C carnis

47쪽

34 CARMINUM

Campus , sepulchris impia proelia Testatrix, auditumque Medis Hesperiae sonitum ruinae 8 Qui gurges , aut quae sumina lugubris Ignara belli 3 quod mare Dauniae

Non decoloravere caedes 8Ruae caret ora cruore nostro

Sed ne , relictis Musa procax iocis ,

Ceae retractes munera naeniae ,

Mecum Dionaeo sub antro Quaere modos leviore plectro.

AD C. SALLUSTIUM CRIS M.

O DE II. Primo module uni laudat ob liberalit item in 'areer deinde ostendit, eum qui suas cupiditatas reprimere , pecuniam ate coni: ore possit, solam regem, solum beatum esse.

Ulus argento color est , avaris i Abditae terris inimice IamnuCrispe Sallusti, nisi temperat

Splendeat usu. Vivet extento Proculeius aevo, Notus in fratres animi paterni. Illum aget penna metuente soIvi Fama superstes. Latius regnes avidum domando . . Spiritum , quam si Libyam remotis Gadibus iungas , R uterque Poenus Serviat uni. Crescit indulgens sibi dirus hydrops :Nec sitim pellit , nisi causa morbi Fugerit veni&, R aquosus albo Corpore languor. Redditum Cyri solio Phraaten . Dissidens plebi, numero beato- Rum eximit virtus t populumque falsis Dedocet uti Vocibus, regnum & diadema tutum Deferens uni, propriamque laurum , Ruisquis ingenteis oculo irretorto spectat acervo .

48쪽

O DE III. Aetue demittendum adter is , neque esserendum secvndis rebus animvm : Ied hilariter vivendum , cum sit omnibus moriendi eonditio. V Quam memento rebus in arduis Servare mentem e non secus in bonis Ab insolenti temperatam Taetitia , moriture Delli, Seu moestus omni tempore vixeris: Sera te in remoto gramine per dies Fessos reclinatum bearis Interiore nota Falerni. Qua pinus ingens, albaque populus Q Umbram hospites em consociare amant Ramis , qua obliquo laborat Tympha fugax trepidare rivor Huc vitia, & unguenta, & nimium breueis Flores amoenae ferre iube roster Dum res , R aetas, & sororum Fila trium patiuntur atra. Cedes coemtis saltibus, R domo , Villaque , flavus quam Tiberis lavit . . Cedes r Se exstructis in altum Divitiis potietur haeres. Divesne prisco natus ab Inacho Nil interest, an pauper, & infima De gente sub dio moreris , victima nil miserantis Orci. Omnes eodem cogimur: omnium. versatur urna: serius, ocyus a Sors exitura i S nos in aeter- Num exsilium impositura cymba.

O DE IV. Quod aneum amet, non esse . cvr oum pudeat : muti 'tis enim magnis viris idem usu venisse.

NE sit ancillae tibi amor pudori

Xanthia Phoceu , prius insolentem . c z serva

49쪽

36 CARMINUM

Serva Briseis niveo colore Movit Achillem. Movit Aiacem Telamone natum Forma captivae dominum Tecmessa Hrsit Atrides medio in triumpho virgine raptae Barbarae postquam cecidere turmae Thessalo victore: R ademtus Hector

Tradidit fessis leviora tolli

Pergama Graiis. Nescias, an te generum beati Phyllidis flavae decorent parentes. lRegium certe genus , & penateis Moeret iniquos. crede non illam tibi de sceIesta Plebe delectam i neque sc fidelem , Sic lucro aversam , potuisse nasci Matre pudenda. Brachia, & vultum , tereteisque suras Integer Iaudo. fuge suspicari , Cuius octavum trepidavit aetas Claudere lustrum.

Revocandam esse mentem a cupiditate virginis immaturae.

Nondum subacta ferre iugum valet

Cervice et nondum munia comparis AEquare : nec tauri ruentis In Venerem tolerare pondus.. Circa virenteis est animus tuae Campos iuvencae , nunc fluviis gravem Solantis aestum , nunc in udo rudere cum vitulis salicto Praegestientis. tolle cupidinem Immitis uvae iam tibi lividos

Distinguet autumnus racemos Purpureo varius colore.

Iam te sequetur: currit enim ferox retas : R illi, quos tibi demserit , Apponet annos. iam proterva Fronte petet Lalage maritum , Dilecta, quantum non Pholoe fugax ,

50쪽

LIBER II. 37

Non Chloris: albo sic humero nitens , Ut pura nocturno renidet Luna mari, Cnidiusve Gyges: Quem si puellarum insereres choro a Mire sagaceis falleret hospites Discrimen obscurum, solutis Crinibus, ambiguoque vultu.

AD SEPTIMIUM.

O DE VI. Tiburtinae, ct Tarentinae reaioris amaenitatem laudariSEptimi Gadeis aditure mecum , RCantabrum indoetiim iuga ferre nostra , 5e Barbaras Syrteis, ubi Maura semper Astuat unda , Tibur Argeo positum colono Sit meae sedes utinam sene, rSit modus Iasio maris , & viarum , Militiaeque. Unde si Parcae prohibent iniquae , Dulce penitis ovibus Gales

Flumen , & regnata petam Laconi Rura Phalantho. . . Ille terrarum mihi praeter omneis Angulus ridet, ubi non Hymetto Mella decedunt , viridique certat Bacca V afror ver ubi longum , tepidasque praebe , Iupiter brumas : R amicus Aulon Fertilis Baccho, minimum Falernis Invidet uvis. Ille te mecum lacus, & heatae Postulant arces t ibi tu calentem

Debita sparges lachryma favillam

Vatis amici.

AD POMPEIUM VARUFI.

Cui reditum gratulatur.

O saepe mecum tempus in ultimum :Deducte Bruto militiae duce,

SEARCH

MENU NAVIGATION