Quinti Horatii Flacci opera denuo emendata

발행: 1668년

분량: 232페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

vim te redonavit Quiritum Diis patriis, Italoque caelo , Pompei meorum prime sodalium p Cum quo morantem tape diem mero Fregi , coronatus nitenteis Malobathro syrio capillos. Tecum Philippos , R celerem fugam sensi , relicta non bene parmula: Cum fracta virtus , & minaces Turpe solum tetigere mento. Sed me per hosteis Mercurius ceIer, Denso paventem sustulit aere: Te rursus in bellum resorbens Unda fretis tulit aestitoss. Ergo obligatam redde Iovi dapem: Longaque fessum militia Iatus Depone sub lauru mea : nec Parce cadis tibi destinatis. oblivioso levia Massico Ciboria explet funde capacibux Unguenta de conchis. quis udo Deproperare apio coronas , Curatve myrto quem Venus arbitrum Dicet bibendi 8 non ego sanius Bacchabor Edoni S. recepto Dulce mihi furere est amico.

IN BARINEM.

ODEQVI II. Non esse , ex ei juranti eredatur : Formosorum enim perinuria a diis non vindicari.

ULla s iuris tibi peierati

Poena, Barine , nocuisset unquam tDente si nigro fieres, vel uno Turpior ungui Crederem. sed tu , simul obligasti Persilum votis caput , enitescis Pulchrior multo , juvenumque prodis

Publica cura.

Expedit matris cineres opertos F assere ,& toto taciturna noctis

Signa cum coelo , gelidaque divos

Morte

52쪽

LIBER II.

Morte carenteis.

Ridet hoc , inquam , venus ipsar rident simplices Nymphae. serus re Cupido , semper ardenteis acuens sagittas

Cote cruenta.

Adde , quod pubes tibi crescit omnis:

Servitus crescit nova r nec priores Impiae tectum dominae relinquunt , , Saepe minati. Te suis matres metuunt iuvencis εTe senes parcir miseraeque nuper Virgines nuptae tua ne retardet Rura maritoS.

O DE IX. Ut mortuum puerum aliquando sere desinat.

Non semper imbres nubibus hispidos

Manant in agros , aut mare Caspium Vexant inaequales Procellae si Usque t nec Armeniis in oris , Amice Valgi, stat glacies iners Menseis per omneis , aut Aquilonibus Querceta Gargani laborant , Et foliis viduantur orni. Tu semper urges flebilibus modis Mysten ademtum: nec tibi vespero Surgente decedunt amores, Nec rapidum fugiente solem. At non ter aevo functus amabilem Ploravit omneis Antilochum senex Annos et nec impubem parentes Troilon , aut Phrygiae sorores Flevere semper. desine mollium Tandem querelarum: & potius nova Cantemus Augusti tropaea Caesaris , & rigidum Niphaten, Medumque flumen gentibus additum victis, minores volvere vortices: Intraque praescriptum Gelonos

Latruis equitare sampi . s

53쪽

AD LI CI NIUM.o D E X. Retinendum esse medioeritatem, o animi in utraque θα cuna aequabilitatem. R Eetius vives Licini, neque altum Semper urgendo: neque , dum procellat Cautus horrescis, nimium premendo Litius iniquum. inuream quisquis mediocritatem Diligit, tutus caret obsoleti HSordibus tecti , caret invidenda x sobrius aula. Saepius ventis agitatur ingens Pinus: & celsae graviore casu Decidunt turres: feriuntque summos Fulmina montes. Sperat infestis , metuit secundisiniteram sortem bene praeparatum Pectus . informeis hiemes reducit Iupiter: idem Summovet, non, si male nunc, & olim Sic erit. quondam cithara tacentem Suscitat Musam , neque semper arcum H Υendit Apollo. Rebus angustis animosus , atque Fortis appare. sapienter idem Contrahes vento nimium secundo

AD Q. HIRPINUM.

o D A XI. Omissis taris ,jucunde vivendum esse.

Q Uid bellicosus Cantaber , R Scythes, Hirpine Quincti, cogitet, Adria

Divisus obiecto , remittas quaererer nec trepides in usum Poscentis aevi pauca. fugit retro revis Iuventus, R decor, arida Pellente Iastivos amores caruite ν

54쪽

Canitie, facilemmis sommim. Non semper idem floribus est honos

Vernis et neque uno Luna rubens nitet vultu. quid aeternis minorem

Consiliis animum fatigas Cur non sub alta vel platano, vel hac Pinu iacentes sic temere, & rosa Canos odorati capillos , Dum licet , Assyriaque nardo , Potamus uncti ρ sissipat Euius Curas edaceis. quis puer ocyus inestinouet ardentis Falerni Pocula praetereunte lympha 3. Quis devium scortum eliciet domo Lyden 8 eburna, dic , age , cum lyra

Naturet incoantum Lacaenae More comam religata nodum.

AD 11 AE CENATE M.

O DE XII. Res graveis ct tragicas bricis ver os non eonvenire. Soluta autem oratione, res Augusti Maecenirem ipsum

perscripturum. se nihil posse , praeter omniafor

mam canere.

Nolis longa feror bella Numantiae ,

Nec dirum Annibalem , nec Siculum mare Poeno purpureum sanguine, mollibus Aptari citharae modis: Nec saevos Lapithas , & nimium mero Hyleum, domitosque Herculea manu Telluris iuvenes , unde periculum Fulgens contremuit domus Saturni veteris i tuque pedestribus Dices historiis proelia Caesaris Maecenas melius, ductaque pervias Regum colla minacium. Me dulceis domina: Musa Iycymnia: Cantus, me voluit dicere lucidum Fulgenteis oculos, R bene mutuis Fidum pectiis amoribus rQuam nec ferre pedem dedecuit choris: Nec certare ioco, nec dare brachia

55쪽

aε CARMINUM

Tudentem nitidis virginibu placro

Dianae celebris die. Niuri tu , quae tenuit dives Achaemenes , Aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes , Permutare velis Tine Lycymniae , Plenas aut Arabum domos: Cum fragrantia detorquet ad oscula Cervicem , aut facili civitia negat , Quae poscente magis gaudeat eripi; Interdum rapere occuper.

IN ARBOR EM, CUJUS CASU IN

AGRO SABINO PAENE OPPREsSUS EST. - . o DE XIII. Numquam homini satis exploratum esse, quia vitare de- beat. Sapphonis O AIcari laudes.

I xle & nefasto te posuit die , Quicumque primum, & sacrilega mana

Produxit arbo , in nepotum Perniciem, opprobriumque pagi. Illum & parentis crediderim sui Fregisse cervicem, & penetralia Sparsisse nocturno cruore Hospitis: ille venena Colchi-Ca , Se quicquid usquam concipitur nefas Tractavit , agro qui statuit meo Te , triste Iignum , te caducum

In domini caput immerentis . . .

Quid quisque vitet , numquam homina latas Cautum est in horas. navita Bosporum Poenus per horrescit, neque ultra Caeca timet aliunde fata. Miles sagittas, ceIerem pugam Parthir catenas Parthus, & Italum Robur. sed improvisa lethi Vis rapuit, rapietque genteis. Quam paene furvae regna Proserpinae, Et tuaicantem vidimus Isiacum , Sedeisque descriptas piorum ,&noliis fidibus querentem

epho puellis de popularibus l

56쪽

AD POSTUMUM r I B E R II.

Et te sonantem plenius aureo, Alcare , plectro , dura navis , Dura fugae mala , dura bellii Utrumque sacro digna silentiolirantur umbrae dicere t sed magisugnas , & exactos tyrannos Densum humeris bibit aure vulgus Quid mirum , ubi illis carminibus stupem Demittit atras bellua centiceps reis p S intorti capillis

Eumeni dum recreantur angues

Quin & Prometheus & Pelopis parens Dulci laborum decipitur sono: Nec curat Orion leones, Aut timidos agitare lyncas. o XIV. Mortem vitari non posse.

E Heu , fugaces, Postume , Postume,

Labuntnr annit nec pietas moram Rugis , R instanti senectae in neret, indomitaeque morti. Non si trecenis, quotquot eunt dies . Amice places illachrymabilem Plutona tauris: qui ter amplum Geryonem Tityonque tristi Compescit unda , scilicet omnibus, Quicunque terrae munere vescimur, Enaviganda , sive reges, Sive inopeς erimus coloni. Frustra cruento Marte carebimus, Fractisque rauci fluctibus Adriae. F rustra per amstumnos nocentem Corporibus metuemus Austrum. Visendus ater flumine languido Cocytus errans , & Danai genus Infame, damnatusque longi .

Sisyphus noli des laboris. Linquenda tellus, Se domus,& placens Uxori neque harum, quas colis, arborum Te praeter invisas cupresios,

Ulla

57쪽

44 CARMINUM

Ulla brevem dominum sequetur. Absumet haeres Caecuba dignior, Servata centum clavibus di &merci Tinget pavimentum superbum Pontificum potiore caenis.

IN SUI SAECULI LUX

O DE XV.

JAm pauco aratro iugera regiae

Moles relinquent: undique latius Extenta visentur Lucrino Stagna lacu et platanusque caelebs Evincet ulmos. tum violaria, RMyrtus, & omnis copia narium Spargent olivetis odorem, Fertilibus domino priori. Dum spissa ramis laurea servidos Excludet timis . non ita Romuli Praescriptum , R intonsi Catonis ' . Huspiciis, veterumque norma. Privatus illis census erat brevis et Commune magnum. nulla decempedis Metata privatis, opacam Porticus excipiebat Ariston: Nec fortuitum spernere cespitem Leges sinebant: oppida publico Sumtu iubentes, S deorum Templa novo decorare saxo.

AD GROSPHUM.

DE XVI. Tranquillitatem animi optari ab omnibus t eam versnon congerendis opibus honoribusve consequendis , sed coercendis cupiditatibus comparari.

O Tium divos rogat in patenti

Prensus 2Egaeo , smul atra nubes Condidit Lunam, neque certa fulgent Sidera nautis: Otium bello furiosa Thrace, Otium Medi pharetra decori, Grosphe , non geminis , neque purpura ve- Nale .

58쪽

Nale, neque auro. Non enim garae , neque consularis Summovet lictor miseros tumultus Mentis , Sc curas laqueata circum Tecta volanteis Vivitur parvo bene , cui paternum Splendet in mensa tenui salinum , Nec levet, somnos timor , aut Cupido sordidus aufert. Quid brevi fortes iaculamur aevo Multa Θ quid terras alio calenteis

SoIe mutamus 3 patriae uis exsul Se quoque fugit pScandit aeratas vitiosa naveis Curae nec turmas equitum relinquit, Ocyor cervis, & agente nimbos Ocyor Euro.

Laetus in praesens animus , quod ultra est . Oderit curare : S amara lento Temperet risu. nihil est ab omni Parte beatum, Abstulit clarum cita mors Achillem , Longa Tithonum minuit senectus: Et mihi sorsan , tibi quod negarit ,

Porriget hora.

Te greges centum, siculaeque circum' Mugiunt vaccae 3 tibi tollit hinni-Υum apta quadrigis equar te bis Afro Murice tincte vestiunt lanae . mihi parva rura , RSpiritum Graiae tenuem Camoenae Parca non mendax dedit, & malignum Spernere vulgus.

AD MAECENATEM AEGROTUM.

O DE XVII. Negat se ei superstitem et Esse esse. CUr me querelis exanimas tuis Nec Diis amicum est, nec mihi , te prius obire , Maecenas, mearum PGrande decus columenque rerum

Ali, te meae si partem animae rapit Matu

59쪽

4s CARMINUM .

Maturior vis , quid moror altera Nec carus aeque, nec superstes Integer ρ ille dies utramque Ducet ruinam r non ego perfidum Dixi sacramentum: ibimus, ibimus , Utcumque praecedes, supremum Carpere iter comites parati.

Me nec Chimaerae spiritus igneae , Nec , si resurgat centi manus Gyas sDivellet umquam . sic potenti Iustitiae, placitumque ParciS. Seu Libra , seu me Scorpius aspicit Formidolosus, pars violentior Natalis horae, seu tyrannus Hesperiae Capricornus undae: Utrumque nostrum incredibili modo Consentit astrum. te Jovis impio Tutela Saturno refulgens Eripuit, volucrisque fati Tardaruit alas, cum populus frequenτ . . Laetum theatris ter crepuit sonum: Ne truncus illapsus cerebro sustulerat, nisi Faunus leuim Dextraque levasset, Mercurialium

Custos virorum. reddere victimas, indemque votivam mementor

Nos humilem seriemus agnam. o DE X VOLM in re tenvi , sua tamen sorte emtentum vivere : ce alios nuPum aedi audi , nuatam quaerendi , nullam rapiendi modum facere , nihil de morte cogitanteis.

Non ebur , neque aureum Mea renidet in domo lacunar ξNon trabes Hymettiae Premunt columnas ultima recisas infricat neque Attali, Ignotus haeres regiam occupavi rNec Laconicas mihi Trahunt honestae purpuras clientae.

At fides , S ingeni Benigna vena est, pauperemque dives

Me petit. nihil supra

Deos

60쪽

LIBER II. Deos lacesib r nec potentem amicum Targiora flagito ;

Satis beatus unicis Sabinis. Truditur dies die, Novaeque pergunt interire Lunar, Tu secanda marmora Locas sub ipsum funus: & sepulchri Immemor struis domos: Marisque Baiis obstrepentis urges

Suinmovere littora, Parum locuples continente ripa.

Ruid , quod ulque proximos Revellis agri terminos Θ & ultra Limites clientium Salis avarus 3 pellitur paternos In sinu ferens deos Et uxor , Se vir , sordidosque natos.

Nulla certior tamen Rapacis Orci fine destinata Rula divitem manet Herum . quid ultra tendis Z aequa tellus Pauperi recluditur, Regumque pueris: nec sateues Orci Callidum Promothea Revexit auro captus. hic superbum Tantalum , atque Tantali Genus coercet. hic levare sunctum Pauperem Iaboribus , Vocatus atque non vocatus audit.

citato pectore, canere.

BAcchum in remotis carmina rupibus vidi docentem credite posteri)Nymphasque discenteis , R aureis

Capripedum Satyrorum acutas. Euce, recenti mens trepidat metu .

Plenoque Bacchi pectore turbidum Laetatur, euce, Parce Liber, Parce gravi metuende thyrso. Fas

SEARCH

MENU NAVIGATION