Geographia Cl. Ptolemaei Alexandrini olim a Bilibaldo Pirckheimherio translata, at nunc multis codicibus graecis collata, pluribusque in locis ad pristinam ueritatem redacta a Iosepho Moletio mathematico. Addita sunt in primum, & septimum librum ampl

발행: 1562년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

i T.

majori Coll. Rom. Societ. desu

4쪽

Alexandrini

olim a 'it trastata at nunc multis co- M dicioli, graecis collata, pluribusque in locis ad pri - A stinam ueritatem redacta .

A IOSEPHO MOLETIO MATHEMATICO.Addita sint in primum, oesieptimum librum amplissima eiusdem eo enturia,

quibus omnia, qua ad Geograpbiam attinent, O quapraetermissa fiunt a Ptolemaeo declarantur: atque nominibus antiquis regionum, ciuitatum, oppidorum, montium, oluarum, uiorum, lacuum, caterorumque locorum, an sitasunt recentiora.

Aloia I. x IIII. Tabula XXVII. nempe aenti' a, ct reliqua nos , qua totam continαι terram, nostra, ac Ptolemai crati cognitam, a phianeis exciso. .

Indices rerum qua tractantur copiosissimi. CUM PRIUILEGIIS.

VENET IIS, APUD VINCENTIUM VALGRIS I vri. 11 D LXII.

6쪽

ALOYSIO CORNELIO

CD IN ALI

RE VERENDIS S. ATQUE ILL vs TR Is s. '

Io SEPHUS MOLETIUS MATHEMATICUS.

S. P. D.

VAM utilis&necessaria,CARDINALIS REUERENDIs s. atque i LLusTRIs s. sit cognitio

Geographica, ijs solum iudicandum relinquitur, qui lectitant historias: praeter quod

studium Geographicum, utilitatem, delectationemque maximam , Omnibus pra beat studiosis. Cum enim historica facultas, sit rerum gestarum narratio, quae quidem praeter caetera, tempus & locum ita requirere uidetur, quod sine eis, sit quasi corpus exanimatum, concedendum necesse est, coisgnitionem temporum & locorum, quae uero cognitio locorum geographica narratio est pernecessariam esse historicae facultati. Tei l us enim & locum, sunt differentiae propriae, inter historiam fabu-amque. Fabula etiamnum, est rerum gestarum quaedam narratio, sed falsa:&omnia quae historia requirit, fabula etiam praeter tempus & locum postulat: Quae, etsi a fabula obseruantur,tamcn,neque tam sedule,neque tam exacte inquiruntur, imo sepe praetermittuntur. Ex istis quippe sequi uidetur, historiam animari, & constitui, a tempore & loco. Age nunc. Cum historia sit uitae magistra, testis temporum, ueritatis lux, actionum memoria, praeteritaeque artatis nuncia, sequitur, utilem, necessariamque historiam generi humanocte. In qua, tanquam in speculo, semper inspiciendum est, ab eaq: sumenda uenit rerum agendarum mensium; ut neque abiectus ab aduerse Ωrtuna, neque a secunda superbus fiat. Mox inferas. Si cognitio totius compositi, utilis, neces Iariaque existit; & cognitio patatium illius, utilis, atque necessaria erit: Quoniam, si cognitio totius animalis utilis & necessaria uidebitur; & cognitio animae, uel corporis tantummodo utilis,necessariaque perse uti ab Aristotele annuiturὶ concedenda erit. Cum igitur Geographia sit pars essentialis hia

7쪽

storiar; concludendum necesse est, eam per se, utilem,& necessariam csse. Nulla enim fuit unquam, neque est tam barbara natio, quin mptet seire suae antiquitatis tempus ; atque proportionem loci eius cureliquis terrae. At uero nunc, an tempus, uel locum, sit magis historiae necessarium, non facile iudicatur. Est enim cum iis partibus hiastoria, tanquam homo, qui ad rectam perfectamque deambulationem, duobus indiget cruribus, quorum alterum si deerit,claudicans inambulabit: tempus autem & locum, crura sunt historiae, si horum alterum tollatur, clauda efficitur historia. Est, ut c3ncludamus, Gemgraphia utilis necessariaque uti diximus per se, atque historicae cognitioni : sed non solum histori r peritiae, uerumetiam omnibuSicientiis, artibusque. Geographia enim maxime necessaria cxistit studio Theologiae : eo quod, cum ea, quae continentur in sacris libris, praeter leges, dogmataque diuina, sint historicae narrationes,&iam ostensum est, Geographiam utilem ,& necessariam esse historiar, sequi ergo necesse est, in theologiae studio, perutilem, pernecessariamque fore. Quod etiam utilis, & necessaria sit medicae arti, scripta Hippocratis, Galeni, caeterorumque illustrium medicorum , testantur: distinguit enim Geographia climata, ac ostendit qualitates locorum; quibus medicina, ad dignoscendas qualitates

humanorum corporum, caeterorumque animalium, plantarum, &mineralium, indiget, & utitur. Naturali philosophiae, non solum

utilis, uerum etiam est necessaria: Platonis, Aristotelis, reliquorum praestantium Philosophorum opera, obscurissima relinquerentur sine Geographica cognitione. sine ea,nulla esset mercatura,neque nauigandi ars, quae quantum omnibus prosint, probi uiri iudicent. Est denique Geographia, omnibus scientiis, artibusque perutilis & necessaria: Perutilis nempe,ad earum intelligentiam: & pernecessaria, propterea quod si cognitio Geographica non esset,sicientiae male remanerent intellectar. Ab hac intelligentiae utilitate ducti Strabo, Hypparcus, Eratosthenes, Pomponius Mela, Solinus, Plinius, alij-que, condiderunt Geographica volumina; omnibus tamen praeserendus est C L. Ptolemaeus Alexadrinus Geographorum princeps:

ii enim sci ipserunt Geographicam historiam,sine longitudine & latitudine, atque sine comparatione cum coelo. Qua propter, Geo graphia , aut tantum accommodatur historiae, & tantum ei inseruit, quantum rerum gestarum narratio,pro loci assignatione flagitat:aut simul cum historia ita unitur,quod non facile cernere est,an narratio

sit historica uel Geographica absoluta ι aut describuntur & demon-

. .. - strantur

8쪽

strantur tantummodo regiones & loca. Primo modo, pertractatae . sunt Liuianae historiae,& alis permultae; in quibus, loca nominantur, ad clariorem actionum intelligentiam. Secundo modo, conscripti sunt, Strabonis, Melς,& aliorum historis: quibus explicantur loca,mbresque simul. Tertia enim uia, descriptς sunt enarrationes Geographicae Ptolemaei, in quibus, situs tantummodo locorum ostem duntur, regionesque diuiduntur, cum coelo comparantur, ac sebdebita longitudine latitudineque collocantur, tali tamen ordine, quod statim per eas cognoscitur situs, positioque cuiuscunque loci, non solum terrς cognitς eius stati,sed etiam nostro.Qua enim,per ea quae ipsie in primo huius uoluminis libro docet, nosq; ampliauimus& declarauimus,quisquis fuerit ille, non omnino ignarus Astronomiae,poterit ab historia itinerum,nauigationumq:, siumere loca,eas sub eorum proportionata longitudine & latitudine constituere, id, quod non facile accidit fieri, atq; intelligi, per supradictoria geographorum uolumina. Hunc Ptolemaei librum, Cardinalis Reuerendissime atque Illustrissime nos correximus, pluraque loca primi &septimi,quae deprauata & corrupta erant, ad pristinam ueramque authoris sententiam reduximus, ita quod ni fallor nulla erit amplius in eo, quo ad trassationem difficultas: atque nominibus antiquis reliquorum librorum, addidimus, ubi potuimus, recentiora; atquectiam, ea quae ad persectam completamque Geographicam cognitionem pertinet, apposuimus: ita quod poterit unus quisque,multis modis, nouam condere Geographiam. Adiectae sunt etiam praeter uiginti septem tabulas antiquas, quae terram cognitam Ptolemaei continent, triginta septem nouae,non a nobis,sed ab alijs deformatae & erectae, typisque aeneis impressae; hae quidem, totam icrram,

nostrae aetati cognitam, continent. in harum tergo, nos, ea breuita

te qua potuimus, res perutiles, atque necessarias historicae cognitioni adscripsimus. Confecimus denique assiduis uigilijs, Indicem copiosissimum, quod uix inuenire in Ptolemaeo licet uerbum, quin non re eriatur in eo: qui quidem simul cum toto uolumine, quanta studiolis profecerit, eis iudicandum relinquo. Hunc igitur libru,

tot ornatum rebus, quot nunquam antehac meo quidem iudicio ornatus fuit, neque ad tantam perfectionem redactus, multis de

causis tibi, Cardinalis Reuerendissime & Illustrissime dicare decreui. Quia, praeter ea, quae Nicolaus uno tuus assinis, vir Clariis. Senator prudentiss. historicus,Geographusque permisimus, atque etiam praeter ea, quae Benedictus Cornelius uir claris s. ac humaniis.

9쪽

mihi saepe, optimorum tuorum morum, ac perfectae naturae tua ,dixit; atque praeter ea, quae de tua uirtute, integritate uitae, ac persecta animi qualitate,ab omnibus praedicatur ubique; quae omnia,post Obseruantiam & affectionem meam; conceptam erga te, fuerunt in causa, ut diu quaeritans cogitaui quo modo hanc obseruantiam, affectionemque tibi ostenderem: Cum liber, ex se dignus, nobilisq; existit, dicandus erat uiro nobili necnon digno. Cum ergo consi-d erarem tuam nobilitatem dignitatemque, inueni te, non selum nabilem ac dignum, uerum etiam nobili sisimum, atque dignissimum;& Comeliorum familiam, non Elum, nulli aliae uenetae postponendam, sed omnibus Italiae anteferendam. Comeliorum enim familiam,cum sit una illarum nobilium,quq ingluuiem barbarorum fugiedo, Venetias condiderunt, & cum ciuitatis nobilitate, nobilis semper permansit, sequi necesse est, te nobilissimum & Clarissimum a nobilitate ciuitatis, ac familiae esse. Sed si Corneliorum famjliam non esset tam antiquissima & nobilissima, sufficerent Dirces, Pr

curatores, & Cardinales, qui non multos ab hinc annos fuerut,eam reddere nobilissimam, clarissimam ac illustrissimam. At quid dico Procuratores,& Cardinales: non ne Chaterina soror Georgii

Cornelii aut tui, fuit Cypri Regina λ adde id quod Georgius Cornelius auus tuus, erga rempublicam gessiit, non solum memoriae mandandum esse, sed etiam fore marmoreis, adamantinisque lapidibus cactandum,atque sculpendum; omnibusque historiis inscribendum,

ad futuram posteritatis memoriam. Is cnim, potuit Cypri Rex esse, & omnes sui; verum, potius uoluit, ut regnum reipublicae subes.set , sororem,ut illud dominio renunciaret, orando, imo eam staternis admonitionibus cogendo. relinquo incommoda itineris maritimi in hyberno tempore, pericula maxima procellarum quae passus est; omnia enim leuia erant apud inuictissimum ac generosissimum animum sirum ; ac patriae amore & caritate leuiora elliciebantur;hoc igitur factum, tantum est aliis anteponendum, quantum quicti,&otio,sine sanguinis effusione,ac bonorum dispendio,poterat,noluitque rex esse. Cum igitur tu nobilis sis cx familiae nobilitate, ac nobilissimus te tuis uirtutibus, elegantioribusque moribus reddas, tanta enim est suavitas tuorum morum, animi allabilitas ac ritas &praestantia ingeni j, quod omnes sere homines,ad tui contrahis amorem optimam ego elegi partem, ac iudiciosissime me gessi, tibi nobilissimo dignissimoq; uiro, atq; omnibus bonis tam animi qua sortunae ornato, hoc nobilissimum dicare opus, sic equidem, id quod

10쪽

ad me attinebat, ato; meum erat, peroptime conseci. Et quem

admodum ego tibi dono, atque maxima affectione descriptionem totius orbis sacro, ita certe vaticinium erit, mundum uoluntarie sielubiturum pedibus tuis, te maiori hominum dignitare ornando,sub quibus auspiciis, atque imperiis, nemo dubitat, rediturum esse aureum seculum,felicitatemque Italiae. Haec, Quemadmodum ab omnibus optantur, & ut succedant, DE vs Op T. MAX. Oratur pse Clementissimus, faciat, ut nobis stib tuo felici numine, felici ra eueniant. Mihi uero id solum reliquum est, te, Cardinalis Reuerendissime& Illustriissime rogare, ut munus hoc, quod tibi mitto hilari & regio vultu, ut soles, accipias. Venetiys, Cal. IanuarijΜ D LXII.

SEARCH

MENU NAVIGATION