Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1780년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

patris. libertatem, qui diu in vinculis fuit Iredimere debuisset. In his rerum suarum asperitatibus saepe Romam cogitabat, ubi etiam hospitio a Ciam pinio invitabatur. It que postquam Sc patriae M patri singularem pietatem praestitisset, remigravit in Urbem ea

mente, ut ibi omnium rerum 6c fortunarum suarum sedem collocaret. Neque multo post Pontifex Maximus creatur Cardinalis oti honius , a quo omnia samma Franciscus sibi polliceri posse videbatur, si eidem diutius

vivere contigisset. Νullus enim serme dies intercedebat, quo Pontifex non ad se advocatet Blanchinium, Vel ut ea anagnoste uteretur , vel ut cum ipso eruditos sermones cmferret. Itaque &. Canonicatu S. Μariae ad Martyres , Sc jure exigendi quasdam ecclesiasticas pensiones donatus est; quibus rebus contentus, homo modestissimus nihil amplius requisivit. Retinuit lc praefecturam his bliothecae Otto nianae . . qua una re. Plus se

debere Pontifici profitebatur , quam si ab ea amplissimos honores amplissimasque sortunis accepdIet. Nam quotidie ad multas horagabileb λι se in eamdem bibliothecam librorum

292쪽

a o TR A Ne I eυ copia , ae praestanti η insignim , ibique aut Iegens aliquid, aut seribens litteris se se iη-

volaebat. Vir natus ad sapientiam nullam truditionis partem ignorare velle videbatur iti quasi helluo librorum , nihil reformidan inanem vulgi reprehensionem , in ipsis publisis viis saepe legere solebat. Sed praeserti in in eo est laudandus , quod non putavit posse se uberiores virtutis ac sapientiae son

es reperire . quam si Veterum Graecorum ,

Latinorumque libros nunquam de manibus deponeret. Numismata etiam , inscriptiones isarcophagos , reliqua hujusmodi monumenta , quibus Roma , ut omnes sciunt, mirum in modum abundat , curiose conquirere, M sedulo scrutari minime praetermittebat, quodi haec collata cum antiquis scriptoribus luincem vicilsim afferre , & aecipere intellige-hat . Si quid hujusmodi deliciarum et te-Debris ςrueretur , aderat statim Blanchinius. vi observareti , earumdemque imaginem eaqIamo exprimeret: quae Romae extant ri dera ebro invisebat, atque illorum adeundo ruri ut dissicultas , aut incommodum, aut pericu- am minime illum retardabat. quin imo invitaeq

293쪽

nt ANCHINIUS. 23 P.

bat , atque alliciebat : nihil prope erat obis servatione dignum , quod ejus oculos emingeret ; mirum vero quam sagaciter de iis conjiceret, quae tempus aut roserat, aut d . ruerat . Subsidium bellissimum esse existima

vit innumera , quae observaverat, anIiquit iis monumenta conficiendae historiae , quae a creatione mundi Oxordiens, omnium aet tum memoriam breviter complecteretur , earumque veluti iconographiam exhiberet , quam qui intueretur se. se non unis , ut verbis Ciceronis utar , circumdatum moenibus popularem alicujus definiti loci , sed

civem totius. mundi , quasi unius urbis. a gnosceret .. Sicuti autem in. deseriptione, ali-eujus urbis omnia repraesentari nec possunt, nec debent , quae ad illam quoquo. modo pertinent , ita Franciscus rejecit a sua historia minutas quasdam res, quarum nar rationem annalibus potius. c*nvenire putaVit.

Sejunxit quoque ab ipsa. quae . non hominis Propria , ες quae: inclusa in sacris libris , nisi divino testimonio comprobari non possunt. Omnino profanam , profanisque comprobatam monumentis contexere voluit historiam , d

294쪽

νRANCISCUs inam, atque eam , quae ad Ecclesiam pertinet. in aliud tempus , Scin aliqd opus rejiciens . Tripartita fuit divisio illius: singulis autem partibus cum destinasset quadraginta capita , secit ut v numquodque prioris partis caput historiam unius saeculi camprehensam haberet, reliquarum Partium capita non saecularia, sed vicenna Ita designavit. Tali modo prima pars historiam producere debebat a mundi origine ad Augusti imperium , secunda ab Augusto alCarolum Magnum , tertia ab hujus aetate ad Ausu ris usque tempora . Sane comm da vidεbatur haec distributio , ut pote qua ornemoriae maxime servire poterat. Se4 ex tribus Operis partibus vix primam ab luit Blanchinius, quam partem unicum concludit

volumen Romae an. MDCXCVII. editum,

quod historiam continet triginta duarum a latum ad Assyriorum usque imperii ruinam . Ex hoc profecto intelligero licet illum ad ea diligenter antiquitatem habuisse cognitam , ut eam sere totam uno in libro exposuerit . Quod si praecipua laude serendus esset, qui sparsa in immenso solo magni alicujus aedifi- sit caementa sic coacervaret, ut pristi mi

295쪽

κLANCHINIUS. a', Illius formam agnosceremus ; cur non singuini iris ejus eaeillimabitur prudentia atque industria, qui ex disseminatis ubique Aegyptiorum . Graccorum , Romanorumque marmoreis atque aeneis monumentis , nec non

veterum scriptorum fragmentis , ceterisque antiquitatis reliquiis formam non dicam adum-hravit , sed expressit vetustissimorum temporum 8 Hane qui intuebitur, facile cognoscet civitatum, omnisque humanae societatis constitutiones . exortus , cursus , Occasus regno. rum , atque rerum publicarum , originem,Sc progre: Gionem artium , scientiarum ι ludorum , omniumque pene rerum , quae ad religionem , ejus sud ritus, tem bellicam atque maritimam spectant. Multa in eo libro nova. nonnulla cui quod sentio dicam 9 vix eredibilia ; sed in iis tamen illud lateare vel in-Vitus Veniam errato dandam vel propter ingenii sagacitatem , vel propter elegantiam do inae . De bello Troi eo disserens ei cause sani dediise putat non Helenae raptum , quod leve nimis videretur , sed navigationem Aegei se Euxini marium. Selmus enim vel a primis temporibus populos de acquirendo

296쪽

conservandoque sibi maris dominatu , aut saltem libero ejus usu, quem Blanchinius Thalagorealiae Graeco nomine vocat, studiose contendisse ; nec aliunde originem mem O. ratum bellum habuisse illud maximo argu mento est, quod non Trojae expugnatio illud extinxit , sed conditiones quaedam ad commercium pertinentes, in quas Graecos inter & Trojanos pax convenit. Ex quo illud consequi necesse est, Homeri Iliadem totam allegoricam esse , Homericosque Deo S , quo rum turpitudines, ac vitia in tolleranda videntur , designare Principes viros . aut nationes , a quibus nihil humani alienum esse existimari debet. Sesostris Arabiae Rex suam in potestatem redegerat Aegyptum , M universam pene Asiam e sed illo mortuo, do miti Reges sustulerunt animos , A a cervicibus suis jugum servile paullatim dejceerunt . Ubi incensum Troicum bellum . qui eo tempore regnabant, sesostris succes seres sinere coguntur belli potentes Principes quam vellent partem pro cujusque si v dio atque utilitate tenere. Hos minorum Deorum, illos Iovis nomine Poeta denotas,

297쪽

st LANCHINI Us. 29sapud quem Iuno λευκω 'λενἡ est imago albae syriae . Minerva sapientis Aegypti, Mars leti foederis inter Armenos , Colchos , Thraces Sc Thessalos . Ita tacitis & prompta defensio est Homeri, cui divies cognomen idcireo multi ἡenegarunt , quod vitus est turpia & indigna tribuisse Diis a Nimis prosecto longus essem , si breviter etiam sumina intinique describere vellem res novas , qua SBlanchinius indagavit ac patefecit sua inllistoria ι cui ullum ne deesset ornamentum ιἀxtare voluit initis cujusque capitis imagines monumentor uni antiquitatis , quibus praecipue usus eli aά fide .n narrandis rebus conciliandrin . Vehementer ille laetatus est opus hoc multarum vigiliarum sic excepi sis

homines ι ut admirari ac praedicare non centirent ubertatem , varietatem, Sc copiam re

conditoris eruditionis. acumen judicii in conjiciendo i atque ordinem in distribuendo, qui

memoriae maxime lumen affert Maturius

sibi de hoe libro edendo cogitandum puta lit , quod se iebat Summum Pontificem In- .nocentium X Ii vacuo muneri Custodis Bibliotheeae Vaticanae eum potissirinum PIRU

298쪽

a96 FRAN cIs C t1 sέecturum , cujus majora exstarent testimonia doctrinae. Sed quoniam ea est plurimorum conditio Principum , ut aliorum magis judicio , quam suo, judicent , ante tulit Innocentius Blane hinio virum profecto Graecis MLatinis litteris doctum, sed nullo modo cum

ipso comparandum . Illius fortunam dolens Cardinalis otio bonius sua liberalitate sublevandam putavit . Itaque Sc Canonicum S. Laurentii in Damaso eumdem creavit, alitiaque , nec iis mediocribus , complexus est beneficiis. Post neque ita multo cum Ponti- sex Maximus factus esset Clemens XI., ab eo inter honorarios suos cubicularios primum , mox inter Canonicos Liberianae Basilicae relatus est. Mandata etiam ab eo habuit de emendando Calendario Romano , cui negotio cum alios doctos viros , 8c in his Cardinalem Norisium , Pontifex praeposui se set, munus notandi , reserendique quidquid consuleretur, Blanchinio assignavit. Non defuerunt maledici, qui illum criminarentur apud rentificem non pauca, quae icire interesset . ipsum consulio reticuisse . Sed facile susthomini probitate , Sc fide singulari omnem a

299쪽

8 L ANCHINIυ S. 29 se suspicionem removere . Quid vero ipse ege rit, quantum laboraverit in mandato exequendo , quidque de tota re senserit, ex iis quae litteris consignavit, quaeque noS reseremus , facile intelligi potest. Edidit enim anno MDCC m. librum , qui inseribitur : Solaiso problematis Paschalis . Problema autem illud est: an disponi post cyclas Paschalis costans atr-nis Gregorianis, qui Pascha semper indicet te i-pore congruo hoc es die Dominica intra hebdomadam tertium lunae 8 Id fieri posse contendit Blanchiuius, affertque cyclum quemdam a se excogitatum , quem oc ogrammum idcirco nominat , quia octo litteris apte dispositis utitur ad indicandam lunam XI v. , epactarum usum reservans ad investigandum novilunii diem. Cujus cycli ut veritas pateat, non nul la de ratione numerandi lunam XIV. definiendique diem aequinoctii praemittit. Vult in l-tium novilunii medii ab eo temporis puncto computandum , in quod incurrit : decursasque

ab eodem momento horas XXIV. diem prisinum lunae juxta motus medios emcere .

Diam , in quem finis diei medii incidit, lanae primum civilem appellat; illum vero ,

300쪽

ἱn quem cyclus finem medii cadere denotat c cadat vero an secus, id Auctor non la- Aorata cyclarem nominat; hincque omnes in telligere possunt quae si hebdomada prima, altera , aut tertia lunae , cyesaris , ei vilis , ει juxta motus medios . Cum autem illud pro demonstrato habeat ita per cyclum ἡisponi posse annos Gregorianos ψ ut dies XXI. Martii contineat punctum veri , aut

meὸil aequinoctii , idcirco hunc diem pro, aequinoctiali statuit. Quibus aliisque positis ,

.problematis solutione in aggreditur ι periodumque MCLXXXIV. annorum proponit quam Clementinam a Clemente XI. honoris .caussa nominat. Hujus periodi initium facit ab anno MDC. aerae Christianae , eamdem

que semper instaurari posse contendit, sive asissextilis suerit annus, sive communis . in quem ipsa desinat periodus: neque pericu-aum, inquit, ait ne Pascha e sua sede di.

moveatur . quam statuit esse diem Domini- eum intra teritam lunae hebdomadam civilem mensis primi. Extremo in libro non pauca i quae in dubium ventura videbantur . iba eXplicat . . ut nunquam a monte & seu Diuitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION