Tres tractatus de metallorum transmutatione. Quid singulis contineatur, sequens pagina indicat. Incongito auctore. Adjuncta est Appendix medicamentorum antipodagricorum & calculifragi. Quae omnia ad bonum publicum promovendum nunc primum in lucem edi

발행: 1668년

분량: 125페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

xos TRACTAT us III. bitur, quod opus nostrum praestabit abunde. Sic nec homo qua homo est, Pater, nec materia embryonis appellari potest: habet autem in se talem materiam, ex qua per conjunctionem dissimilis materiae spermaticae in eodem genere per aptam dispositionem formatur infans; pari modo de Auro intelligendum esse censeo. Aurum utique est omnium Metallorum perfectissimum, & lapidis nostri pater, non tamen ejus est materiae sperma vero quod est in Auro quod emittit, si modo per artificium tractetur, hoc utique erit ipsa lapidis nostri materia masculina, estque ni hil aliud quam virtus Auri digestissima, quae ex

illo extrahitur per sagax artificium, & tum vocatur Aurum nostrum vivum, & non vulgare,

quod est mortuum: sic quoque & in procreatione hominis vir mortuus dici potest respectu habito adactum genetrationis) usquedum debitam materiam, quam in se habet, in ictum aptum effuderit ι non dissimiliter in arte nostra accidit. Non est ergo Aurum nostrum Aurum vulgi differunt enim quemadmodum pater differt a suo quod habet) spermate : primum ad opus nostrum est utile & vivum; alterum vero mortuum

8c inutile, donec vivificetur,hoc est,sperma suum quod est activa virtus nostri lapidis emittat. Sic igitur vos pergite summa cum cautela, sumito corpus hoc, quod demonstravi, & semen ab ipso suaviter extrahite, tum quidem nec ante) hoc Aurum quod mortuum antea fuit, otiolum ocinutile

122쪽

Fons Che eae Philosophia. 1 7 inutile hac arte vivum activum & operi nostro idoneum factum, primam tibi sufficiet lapidis

nostri materiam, masculinam scilicet,& sic non amplius hoc a nobis vocatur Aurum, sed aes, magnesia, plumbum, fimus, nec proprie quidem Rurum dici potest; Aurum 'quippe est corpus, hoc vero chaos,id est spiritus, nec ulli arte ad pristinam Auri speciem revertetur, quia corpus in spiritum est conversum. Hinc Menabdes: Iubeo

poteros corpora facere incorporea. HermeS quoque ait: Fili extrahe a radio umbram suam, hoc est,

extrahe ab Auro quod radius appellatur,semcnsuum quod umbra vocatur,tum quia abditissime& quasi in umbra residet, tum etiam quia sub umbra ob scura nigredinis egreditur. Aristoteles itidem ait, primum quod facere debes est, ut Mercuriumsubli

mes,άeinde ut in Mercurium mundum corpora mun

da mutas; qualis autem hic intelligatur Mercurii sublimatio, lectorem admonitum velim, in

nitas esse sublimationes falsas, erroneas, &SOphisticas, unam veram & naturalem, quae tamen

fit per artificium.Ego hic missis omnibus vulgaribus operationibus, sequor Philosophorum intentionem, illamque sublimationem velim, quam illi primam materiae tenuis praeparationem appellant,per quam Ecclipsis terrenae interpositionis de Luna tollitur,ut possit illuminatio nem a Sole accipere , quod fit quum fusca sphaera Saturni, quae totum obnubilabat Horizontem, deletur, tum Jove imperium obtine Ite assecendit

123쪽

cendit in aerem nebula splendidissima, unde super terram stillat ros sincerus amoenus & pera mabilis, quae mollit eam, & in ejus ventre sive sinu ventos magnos excitat, qui sursum lapidem nostrum portant,unde virtute coelesti imbuitur, qui rursum in terram, quae nutrix ejus est, delapsus terrenam induit naturam eo oreamque; sic recipit vim superiorum & inferiorum. Concludimus ergo,nullo modo nec Aurum nec Mercurium posse nobis primam nostri lapidis materiam praebere usque dum tinctura ex Auro dissolvendo per Mercurium dissolventem extrahatur, quae

tinctura est virtus activa viva non mortua,quem'

madmodum Aurum ante suam dissolutionem mortuum fuit. Haec est veterum Philosophorum materia, quam accipere debemus, 3 ut dicit Auctor novi luminis,s,sed non apparet Anec ar

fisci placet, in qua cognoscenda tota latet perfectio. Quapropter jubeo vos quicunque hujus arcani investigatores esse velitis, ut capiatis illud quod vile est & toti mundo manifestissimum, ex quo extrahetis modo mirissimo quod est in illo occultissimum, hoc est menstruum nostrum, & Mer-ς urius occidens est ager noster Philosophicus, in quo vester Sol orietur & surget; hoc jungite cum sponso suo delectabili & in lecto amicitiae concumbere permittito praeter amotionem, usque dum ex occulta hac natura quae est Mercurius per Philosophum regeneratus egrediatur virtus Vivifica, quae mortuum resuscitet: tum adest ren

124쪽

Fons Chenneae Philosopinae. Iosgia proles, cujus pater est Sol,Luna mater, & sic verillimam habetis explicationem novi luminis, capiendum est, inquit Autor, quod est sed non videtur, donec artifici placeat, &hoc pro vera veterum Philosophorum materia usurpandum, di sic plene atque plane dimim est de corpore nostro,& de aqua nostra sive de Sulphure nostro rubeo & aere albo. His adjungi debere diximus furnum, vas, & ignem triplicemi notato bene, quod & quibus de rebus hic loquor est enim

fumus luteus vel latericius, vas Vitreum, ignis- que elementaris, de quibus in serius dicemus in ultimo membro hujus Tractatuli de dispositione nostra: hic vero de rebus essentia iter & substantialiter operi competentibus loquimur. Etenim furnus ille latericius non soleta nobis appellari furnus noster, nec ignis elementaris ignis noster, nec vas vitreum vas nostrum : haec enim vulgo & Sophistis nobiscum sunt communia, δίhorum cxternorum curiositate nos saepe vel e iam semper cxccllent; Illa vero nostra vocamus, quae illi nec habent nec habere possunt. Amen dico, quod ignis noster, furnus noster,uas nostrum

secreta sunt, & non nisi Philosophis obvia, quippe vel ipsam nostri operis essentiam intrant.Hinc Philosophus quidam de igne hoc scribensinquit, Ecce ignis quem tibi ostendam est aqua; Item alius de vase sic testatur: Vas Philosopho rum est aqua eorum. Alius item, intentio scribit omnium Philosophorum haec est, quod fie

rent

125쪽

IIo TRACTATυs III. rent omnes operationes igne suo humido, in furno secreto & occulto vase, quae testimonia clare satis demonstrant alium ignem, Vas, urnumque, quam quae vulgo sunt nota. Proinde frater mi, ne sit causa tibi scrupuli, quod fumum ignem Vasque nostrum inter res essentialiter lapidem coiistituentes supcrius numerarcm :In hoc siquidem sequor omnium in hac arte scribentium Philosophorum intentionem: Hoc de vase Sendivogius scribens, vas Naturae nominat, ignem item Naturae. Flamellus, item Artephius, Lulli-

Us,cunctique caeteri eandem tenuere sententiam.

Patet proinde voluisse illos aliquid ab oculis plebis occultum .Ego vero sub fide bona dico,quod

haec tria non sunt nisi unum:namNatura non est

nisi unica, hoc norunt & testabuntur filii areis adepti. Ignis enim est quatenus excruciat corpo ra magis quam ignis proinde vinum ardens dicitur & ignis fortissimus.Hinc Philosophus, conil urite as mirum igne noLFro fortissimo , quod dum audiunt Sophistae decepti sunt,ignem carbonum aut flammae putantes esse, qui nostro igni est contrarius. De hoc Johannes Mechungus loquitur ; Vultus, inquit, artificiatis ignis tantum vadet

infundere calorem, quantus e Coelo venιt.

SEARCH

MENU NAVIGATION