장음표시 사용
101쪽
minari, & hoc in subjecto depurato & spirituali. iVerum quo ordine hi praedicti colores apparebunt λ Hoc sane determinari nequit, quia variantui multifaTiam, sed quo melior erit succus aquae vitae, eo melius signa apparebunt. Ordo quatuor colorum principalium ab omnibus de scribitur; Accidentalium vero nemo potest determinare , sufficiat tibi si intra dies quadraginta completam habeas nigredinem,caetera non multum cures, sed bonum est attendere, est enim nigredo color primo maxime expetibilis, & alii licet appareant, nisi & hunc videris, dubio pro cul. errasti; Sed ut dictum est, alii colores non sunt despiciendi, venereo colore excepto, Vel imperfecto rubro, qui si ante nig redinem appareat, suspiciendus est, praecipue vero cum siccitas compositi & partium discontinuitas eum concomitetur, haec inquam praecistatio fatale lsit operanti temporis perditi indicium. Hoc idem testatur Philosophus, inquiens, vehemens ignis impedit c 'unmonem S album tingit colore papaυerasolvestras. Et Flamellius in suis dieroglyphicis figuris ait, nis nigrum de nigro nger
rimum conjexeras, quemcumque anum videris colo
rem, in v3a erroras es: praecipue vero busspiciendus est j color rubescens, si enim illum con exeris combussi , Pel etiamnum comburis virtutem lapidis vivificam. Hisce vero non ulterius morandum cst, aquas quidcm una totum hoc facit, dummodo cum s Ose e Xterno continuo internum coadjuvante re Sa
102쪽
Ad Rulm : Caelestem. 8'regatur eompositum, nec aliquid in toto opere hac aqua nostra est mirabilius, quam superius plene descripsi, ad quem locum te relego.
DE SOLUTIONE. Estque Dissolutio Lapidis nostri in primam
suam materiam reductio,humidi manifestatio &Naturarum a sua profunditate extractio, quae inmineralem aquam perducendo abselvitur. Haec operatio non est levis operis aut mo
menti,quam enim sit difficilis,qui illi insudarunt attestari possunt,
103쪽
Orum ardis in hasce partes dividam; Prima continebit res opus substam
tialiter & es lentialiter constituen- tes; secunda harum dispositionem: Res lapidem constituentes esciatialiter sunt corpus seu sulphur maturum, sive aes rubrum, aqua seu u immaturus, sive aes album quibus adjungatur vas, furnus,ignis triplex. Harum dispositio considerat pondus oc regimen. Pondus duplex, regimen duplex: quae perficiunt has operationes, Calcinationem,Dissolutionem, Separationem, Conjunctionem, Putrefactionem, Distillationem, Coagulationem, Sublimationem, Fixationcm, & Exaltationem: quarum duae primae operationes fiunt praecipue ignis primi temperata, incomburenti, & alteranti ignitione, balneum Regis calefaciente, illum-Que mutante primo in terram subtilem viscosam, discontinuam, nigram, scelentem, deinde in aquam mineralem divors colorem, & vocatur ignis hic contra Naturam. I res quae sequuntur operationes sunt ex conjuratione ignis primi &tertii, naturalis nimirum, & contra naturam: qui ita conjuncti officiunt ignem innaturalem,
quotidie circulando materiam, & subtilius a spisse so separando, usque dum totum fiat ejusdem
104쪽
Fons C semicae Thilosophiae. 8 c,
temperamenti, &tum separata conjungendo, impraegnando, atque ita putrefaciendo. Quinque ultimae operationes fiunt ab igne Naturae, indies crescente & praedominante, qui primo materiam putreSectam quotidie circum
agit, & a se cibus purgat, ascension e crebra dc descensione, quae ideo vocatur Destillatio, Uo latiχatio, Ablutio, Mundificatio, Cohobatio, Imbibitio, Cibatio, terrae Humectatio. K hoc tamdiu fit a calore, usquedum tandem siccitas coagulare coeperit, quae dicitur inspissatio, quae diutiori concoctione sive sublimatione fixitatem inducit, cujus terminus est exaltatatio; baec non est localis loci inferioris pro superiori mutatio, sedex re vili nobilissimum quiddam facere. Hae sunt omnes nostrae operationes, & suc cessivae dispositiones, quae a nonnullis totidem regimina appellantur : quod nomen siquis 1mponere malit, licet ei hoc facere, utcunque scito, quod non est nisi duplex ignis,Naturalis & contra naturam e quorum posterior prius agit, quia non nisi per hunc ille in lucem educitur, & oportet putrefactionem praecedere regenerationi, &haec duo cum mutuo inter se pugnant, efficiunt ignem in naturalem,& ex hac contentione oritur
putrefactio : post quam autem gloriosa fit rcgcneratio,in quaSulphur & aqua unum fiunt, & si-mΗl congelationem accipiunt a nullo igne nisi
Corpus igitur nostrum, quod terra Lemnia
105쪽
so TRACTAT Us. III. vulgo dicitur, totum opus perficit, nequaquam vero nisi cum aqua sua rigetur: quae aqua est vere plurialis, non illa, quam Vulgus parare novit; sed nostra,quae nullum umquam nisi verePhilophantem vidit, crede mihi, nam verum dico, fatui norunt aquas multas extrahere, scilicet manus madefacientes, nostra vero aqua est vita re-xum omnium, circa quam insudare te oportet, tum nec Sol, nec Luna deerunt ad divitias comparandas. Dicam autem, idque fido ex animo, qualis sit haec aqua, est aqua Salis petrae, quae in manifesto est quasi Mercurius, at in corde purus
agnis inremus: cave vero, ne Argento vivo deci
piaris, sed illum intellige Mercurium, quem Sol
rediens mense Martio diffundit per omnia loco rum, hunc tu mense Octobri colliges, quia tum certe maturus reperitur, & Thesaurus totius mundi pretio stimus. Ut autem V nostrum, aquam nostram pluvialem ita tibi discribam, ut illum possis reperire, scitote prae oculis esse toti mundo, qui tamen ignorat, aut saltem pro illo vulgarem illum acci pit,variisque torturis deturpat,Verum autem nostrum tempore suo negligit, quapropter nunquam nostrum perficit magisterium. Lurido enim vultu Alchemistarum vulgus aspicit, unde
factum, quod illum vilipendant. Doctrinae vero filios spicndore suo stupefacit, &. ab iis in pretio summo habetur, quapropter res vilis est & tamen pretiosissima, quam nullus umquam sine magno Dei judisio contempsit. Tu
106쪽
Fons Chemicae Philosophia. ,9 ITu vero illum cum videris noli contemnere,
quia sordidissimus apparebit, & si propterea
spreveris, magisterio privaberis; sin vero contemptibile hoc magni aestimaveris, tum quidem mutata facie gloriosum videbirur; est enim aqua nostra virgo munὀissima, & a multis amatur, omnibus vero suis procis vestibus sordidissimis induta fit obviam, ut hoc modo Philosophos a stultis possit distinguere: quisquis etenim oculatus tantum nil nisi exterius adspexerit, illum veluti tanto secreto indignum virgo nostra si dedignabitur,scorta si quiciem splendidis vestibus induta procis suis se ostentant, haec vero casta prctiosissimaque virgo intus pulcherrima extra foedissima videtur, quod quidem stultos plurimos ludificat. Quisquis vero mentalis homo sub corpore patenti spiritum latentem possit videre, non parvi aestimabit, hunc quoque virgo nostra, ut amicum aspiciet, & exuta suas sordes decoratissima splendescet, quam tum nemo nisi stultus non possit non admirari & amare; illi enim infinitas largietur divitias & sanitatem persectissimam. Hanc itaque foemellam' regis nostri soro rem & conjugem honorate, cui si in fecibus suis exuendo fueris adjumento, sibi splendidissi mas vestes comparabit, tibique divitias infinitas largietur. Munda igitur supra modum cst haec nostra Regina, quam si conspexeris, coelesto quoddam corpus te intueri opinabere: cst enim GVera coelum, seu quinta essentia Philosopho
107쪽
92 4lRAT CAT Us III. rum, cujus nitorem non possis imaginari, nisi illum videris: crede mihi, nam niveum ejus splendorem oculis meis vidi, manibus tetigi, quo pulchrius haud quicquam possit excogitati. Est igitur aqua nostra Vere pontica, serena, cristallina, pura & munda, quae non ita est in sua natura, qualiter illam reddimus per artificium nostrum,
estque mare nostrum, fons noster occultus, ex quo Aurum naturaliter creatum est: cum tamense praefrrat Auro & vincat illud, & in hora suae nativitatis aurum cum illo j ungitur, & in eo lavatur, & crescit utrumque simul in heroem fortem, quem nec Caesar, nec Papa pretio possintemere. Omnibus igitur cum vicibus tuis hanc aquam exquire, cujus uncia plus mille minis valet , quia per hanc solam absque alio labore nisi corporis persecti, mundi, limati additione) lapidem nostrum honoratissimum perficies, cui nunius in mundo Thesaurus didaequari possit. Profunda vero meditatione opus est, antequam mare nostrum concipere valeas, fluxum nempe & refluxum ejus: veruntamen sedulus si fueris, juvante Deo, votum consequere.Ego pro mea parte postquam cognoVissem agrum in genere, unde scaturiret hic fons noster secretus, tamen non nisi per annum cum dimidio assidue studens & profundis vacans contemplationibus,
hanc elicere didici quia igneus sapientum furnus me diu latuit: postquam vero hunc scivi, & quomodo vas suo proprio aptandus esset, paucos
108쪽
post dies admirandum aquae nostrae nitorem sum contemplatus, quo viso non potui non obstupefieri, nam ut in praxi, sic & in Theorica,&vice versa et qui enim hujus aquae magisterium exacte tenet, illum nulla Philosephorum verba, aut secreta, dicta,scripta, vel aenigmata latebunt: sic quicunque hanc nostram aquam semel elaboravit,nihil amplius restat ei agendum,nisi ut cor pus mundum justa quantitate immittat, vasque occludat, & sic stare permittat, usque ad operis complementum. Et haec aqua est ignis, qui mori pariter & vivere facit, de quo scripsit doctus ille vir Joannes Pontanus, quem qui semel aseptus est,ad Autumnum sui laboris pervenit, coetera enim cuncta a natura perficientur, dissolvet enim & coagulabit, calcinabit, & putrefaciet,&omnia perficiet regimina successive unum post aliud, usque ad complementum persectum.Dupliccm vero alium habemus ignem, quem tu facile cognosces,quam cito hunc primum didicisti, sed ut ad aquam revertamur, in qua crede mihi totum secretum consistit, quae aqua licet sit una, non tamen est simplex scd composita, nempe ex vase& igne Philosephornm, quibus tertium a ditur, nempe vinculum. Quum igitur de vase nostro loquimur, intellige aquam nostram, quum
de igne, itidcm aquam intellige,& quum de furno disputamus, nihil ab aqua diversum aut divisum volumus. Est ergo vas unum, furnus Unus, ignis unus, & haec omnia sunt unum, videlicct
109쪽
trat, & furnus seu vinculum omnia circumdat &includit, & ignis est ζ, vas quoque si, furnus denique idem V, & nota bene, quod nullus est ignis in toto opere nisi Mercurius, cum tamen multiplex sit ignis, & multiplex aqua: sunt ergo tam ignis quam aqua virtute in opere divorta
cata, uti & numero, genere vero in uno eodemque conveniunt, nempe Mercurio. Est itaque ignis noster vivus, aqua viva, vas Vivum, 1 urnus vivus, & haec omnia sunt unum.
Scias quoque charissime, quod unicum est in toto orbe, in quo Mercurius hic noster reperiendus est. Similis est cum Auro cstentiae, dissimilis substantiae, cujus Elementa convertendo quod quaeris invenies. Coelum cum terra conjunge super ignem amicitiae, & in firmamenti medio avem Hermetis videbis, Naturas ne confundas, sed dividas, & reconjungas, S in honore per vitam totam regnabis; Audi igitur secretum hoc
Α plaga Meridionali versus occidentcm re peritur mons altissimus, Soli quam proximus, qui unus est ex septem, & ab altissimo altitudine secundus ; Mons hic, de quo nunc fit sermo, est
temperaturae admodum calidae, quia non longe distat a Sole , & in hoc monte Vapor clauditur, . sive spiritus , qui ad opus nostrum est apprime necessarius, non autem ascendit, nisi vivificctur, nec vivificatur, nisi in montis summitate terra ad genua
110쪽
Ani Chemica Philoseophia. genua Adiatur, verum si hoe fiat, ascendit spiritus, sive tenuissima exhalatio, quae congelata ab aere stillando per guttas decurrit in aquam limpidissimam instar balnei calefactam, ouae statin colligitur: est enim verus Mercurii Caduceus, quo cum mira operatur: haec est aqua nostra, vas nostrum, ignis noster, & furnus noster, citque noster Mercurius, & non vulgi, sed liquor Salis purissimi calidus & hi midus, quem Mercurium nominamus, quia comparatione ad Solem ficta, est immaturus & frigidus. Amen dico tibi,quod nisi creas et Omnipotens hunc Mercurium, im possibilis esset metallorum transinutatio, quia Sol non tingit nisi prius tingatur, non autem tingitur, nisi aqua hac nostr3 divina. O beatificam hanc humiditatem , quae coelum est Philosophicum, unde delicias suas inaestimabiles hauserunt Sophil O aquam permanentem, Solem dissolvens, & cmendans, nitrum nostxum,& Salpetrae mirabilis i cujus pretium est inaestimabile, cum tamen parvi aestimetur. Res igitur est vilis,& tamen admodum pretiosa, quam & unicam 'Sol noster amat ut sponsam, cujus virtutem Vulgus si cognovisset, mille argenti unciis drachmam non Venderet; Est enim aurum pretiosissi mum, Vivum & penetrans,ideo corpus auri convertit in merum spiritum , & connubii vinculo cum eo conjungitur ut foemella marito, cuius
pulchritudinem Sol admiratur, & in illa gaudet,& prae amore suam uxorem interficit, & illa pie
