Tres tractatus de metallorum transmutatione. Quid singulis contineatur, sequens pagina indicat. Incongito auctore. Adjuncta est Appendix medicamentorum antipodagricorum & calculifragi. Quae omnia ad bonum publicum promovendum nunc primum in lucem edi

발행: 1668년

분량: 125페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

TRACTAT us III. late commota virum vivificat, & ab illo impraegnatur, concipit &gravescit, filium quoque parit Ggem serenissimum. O scelices illos, quos hunc nostrae aquae fontem adire liceti ex illo enirn li biberint, & frustulum postea de carne pingui comedcrint, ut Principes per totam vitam in terra regnabunt. Totum igitur artis secretum consistit in hoc mari nostro cognoscendo, quod quicunque ignotaverit, nummos suos,

s os circa hoc opus impendat, perditioni jam

cludum dcstinavit; Oceanus enim noster ab uno monte illoque altissimo trahit originem, de quo monte superius dixi. Quod si ad summitatem ascen ciens, ad genua usque sederis, exhalatio quaedam si ve fumus albus ascendet, qui totum magisteru1m perficiet. Aliud autem restat secretum; quod minime ignorare teneris, Ut votum consequaris, quomodo nimirum tibi sit in monte fodiendum, quandoquidem terra montis in superficie nullo ictu sit secabilis : tanta enim est ejus

siccitas, quod in substantiam silice duriorem,

mediante calore concrevit. Attendas igitur huic secreto. In locis Saturninis reperitur herbula quaedam Saturnia dicta, cujus ramuli apparent sicci, verum in radice succus abundat, hanc tu colligens herbam una cum radice una tecum

portabis, donec ad montis pedem veneris; subter quem Vulcani ministerio sodiens herbam tuam sepelies, quae statim poros montis permeat terram ejus laxando. Tum demum ad summita-

112쪽

Fons Chemica Fhilo hia. 97tem scandens sicillime per tabis usque ad genua, & infundes aquae pinguis & siccae tantum , ut ad imum montis descendens impositam herbam madefaciat, quae statim madefactauna cuinaqua instar stimi ascendit, & rapit secum spiritum montis sursum ferens secum, qui spiritus est ignea vis miscens se aquae, & in illa habitans , estque aqua cui immisisti vinculum tuum, sive vas, aut furnus, spiritus Saturniae est fumus albificans, & vapor montis est ignis, &haec omnia sunt Mercurius, sic habes Saturniam VegetabilemRegalem & Mineralem herbam,ex qua cum carne pingui fit tale brodium, cui nullae in mundo dapes comparari possunt. Jam habes

totum aquae nostrae secretum sub aenigmatico sermone descriptum, non tamen adeo obscure,

quin facile, sedulus si fueris & doctus,possis contemplando,& experimentis opus complere. Haec

enim sunt omnia lapidis nostri vera principia materialia,praeter quae nihil opus nostrum possit aut debet ingredi; rex nimirum & aqua quae regis est balneum, & scito quod aqua nostra est Vas, qua tenus in illa rex noster continetur,& furnus quam tenus in illa vis ignea includitur, & ignis quate-tus in illa virtus seu spiritus montis inhabitat, Zefoemina quatenus Vaporem vegetabilis saturniae

complectitur, quae Soli est amicissima, & illum

penctrat, albefacit, & mollit, & emittere facie erma: tum Vis ignea, quae aquae includitur, incipit super corpus nostrum : sic reductum ope G rari

113쪽

98 TRACTAT us III. rari terendo & mortificando, adurendo, &putrefaciendoseu potius ad haec facienda stimulando, usquedum innatus tandem Solis calor de potentia in actum deducitur, qui dealbat, coagula fgit, & tingit: ideoque Lapis noster mundus dicitur, quia agens & patiens in se unita continet. Ipse est simul movens, & motum activum& passivum, fixum & volatile,maturum & crudum , quorum unum succurrit alteri & alterum in altero emendatur, quia utrumque sibi est homogeneum. Idem enim est Sulphur & Mercurius in aqua & in corpore identitate generis, nec sunt nisi decoctione sola diversificata. Tene hoc secretum. Quare non ideo jubemus Sulphuri maturo & fixo Mercurium crudum & volatilem commisceri, ut assiramus aliud esse Sulphur in uno quam i n altero, & alium Mercurium: ubi enim tum esset Metallorum homogeneitas, quam in lapide nostro asseveramus: sed ideo nos duas has species commistemus,ut breviori longe spatio, quam natura simplex Aurum in mineris

formavit, nos artificio nostro aurum mille gradibus plusquam persectum perficeremus. Natura quippe ex solo Mercurio crudo & humido &fiigido, absque ulla additione subter terras aurum longa decoctione generavit. Verumtamen ars ad opus contrahendum Mercurio per artem

mundatissimo Sulphur maturum & fixum immittit, atque ita virtutem Sulphuris digestissimam per Mercurium extrahit: quae vis Sulphu-

114쪽

Fons Chennca Philosephiae. 99rca Mercurium sortiter immutat & perficit in Elixir completum. Observa igitur opus & ejus processum, 'unde intelliges causam mirae operis abbreviationis. Aurum est corpus calidum & siccum,Luna frigida & humida,Mercurius medium deferendi tincturast Corpus Solis est digestissimum, Lunae imperfectum & immaturum, Mercurius Vinculum, quocum duo haec contraria uniuntur. Junge Lunam Mercurio cum ignitio ne dcbita di conveniente, & ita misce, ut Luna cum Mercurio fiat unus Mercurius ignem in se retinens, S decident a Mercurio omnes seces desuperfluitates, & fiet clarus tanquam oculi Lachryma, licet non diaphanus : tum demum cum Auro commisce hunc Mercurium, in quo est

Luna & ignis, & tum calidum & siccum amabit frigidum N humidum, & in lecto suo, hoc est,

igne amicitiae concumbent, & vir dissolvetur super mulierem, & mulier coagulabitur super virum; tum spiritus & corpus unum fiunt commixtione. Perge postea quo pede coepisti, totiesseque coelum super terram suam rcitera, donec spiritus corpus induat, & utrumque simul figatur. Tunc enim lapis noster perfectus est, di re gali prasitus virtute, quem nullum pretium pos- sit emere . Est etenim Mercurius omnium Metallorum aqua, & haec in illo decoquuntur. Et quemadmodum aqua simplex, quae in sua Natura frigida est & humida, nihilominus tamen si fuerit cum quocumque vegetabili in decoctione G a per'

115쪽

Ioo TRACTAτus III. permixta, alias suscipit ac induit qualitates rei, nempe permixtae: cujus vis & spiritus seu vita, quae in aqua residet, per decoctionem in aquam egreditur, & aqua convertibiliter recipit ejus naturami crassa tamen & corporalis terrea pars substanstiae decoctae, non est spiritus ille aqueas qua- litates immutans, sed ab humore post decoctionem est separabilis. Pari modo de Argento vivo cum suis speciebus intelligendum est, differenter tamen, quodcunque enim aut Metallum aut Minerale sic suerit Mercurio familiare, ut cum illo per minima permisceri, & decoqui possit, Mercurius ille secundum metalli sic conjuncti spe-c ies alias induit qualitates, suasque seces rejiciet. Sunt ergo species metallicae & mineraleslabomdinate, & subalternatim in illo decoquendae, &ipse est illarum aqua, in quam spiritus minerales per decoctionem emittuUtur ; illamque alterant, non aliter quam Vegetabilia in aqua sua simplici decocta. Duplex tamen notanda est differentia inter praedictas decoctiones, prima quod aqua cum vegetabilibus in coagulatione non figitur, quemadmodum Mercurius cum metallis, quare fortiores haec sunt compositionis quam illa. Secunda , quod in Vegetabilium aut Animalium decoctione aqua, quum sit humor diaphanus, non solum virtutem & qualitates novas, Verumtamen alium ab illo quem habuit colorem recipit. Non autem sic se habet in Mercurio. Alteratur enim ejus Natura, scd non color nec fluxus

116쪽

Fons Chemisa Philosephia. I o Isorma:verum metalli dissoluti color latet sub sor ma liquidi argenti vivi, & vi sua non apparet. ret. Prius igitur Mercurius in Metallum dissolvendo,postea agit Metallum in Mercurium coagulando ut in dissolutione sorma & colorMetalli, sub Arma & colore Mercurii latebat,sic &in coagulatione forma & color Mercurii subMetalli colore & forma absconditur, sic nec Metalli qualitates in dissolutione prohibent Mercurii fluxum, 'ec Mercurii qualitates in coagulatione impediunt metalli fixitatem. An non hic obser

Vas miram quandam inter Mercurium & Metalla concordantiam: amant enim ut mater & filius, soror & frater, mas & seemina:quare corpora

per aquam meliorantur, & capiunt in illa & per illam latitudinem subtilitatis, hoc est naturam spiritualem & volatilem, & aqua per corpora Vi'cissim emendatur, & retinetur, & induit naturam corpoream, & sic totum simul maturatur compositum, cum agentia facta fuerint patien- , tia, & vice versa. Ratio vero, quod color Mercurii a corpore dissoluto non mutetur in decoctio ne, haec est, quod terra & aqua sunt in Mercurio homogenea, & ita temperata, ut neutra possit ab altera separari , suntque adeo sortiter commista,

quod una cum mira materiae tenuitate tanta est

substantiae densias,quae colores abscondat: unde si ulla Mercurii proportio corrumpatur vel destructive cum rebus deturpantibus, Vel generartive cum corpore sibi appropriato substantiae sta tim

117쪽

Io2 TRACTAT Us III. tim immissam manifestabit colorem.Sunt autem pro potiones Mercurii respectu terrae & aquae;

respectu secundae fluit & est liquidus , respectu primae, nihil quod tangit madefacit, praeter illud solum, quod est de unitate suae naturae. Ex his ipsis, quae dicta sunt, omnes errores operantum in Mercurio deteguntur. Quidam enim obstruunt aut dividunt eius homogeneitatem, desiccando variis sublimationibus: alii terram corrumpen- 'tes, & disproportionantes diaphanitatem inducendo. Hi quotquot sunt:nihil unquam nisi opus Sophisticum faciunt. Est etenim Mercurius Metallorum sperma, quod plurima cum sagacitate

Natura in venis terrae formavit ad metallum, nec

quidquam ei deest praeter puram digestionem, non autem digeritur nisi a puro Sulphure metal- 'lico incomburente, quod quidem in suo centro habet, per quod Natura in longo tempore A

rum ex illo formaret: hoc autem quomodo arte

sua faceret, homini est ignotum: Aurum nempe ex Mercurio solo absque ulla additione, etsi fieri possit, non tamen nisi longo tempore perficeretur, & plurimis cum impensis, quae subire fatuum eflet in simplici Auro Armando. Est ergo unicum in mundo Sulphur, quod natura perfecit, quod est Mercurio familiarissinum. Hoc igitur cum illo radicaliter permiscetur,& per hoc Mercurius decoquitur, & Mercurius propter qualitatum repugnantiam illud putrefacit,atque iit a per rcgenerationem resurgit, non Aurum,

118쪽

Fons Chemicae philosophiae. IO 'quale in mineris habetur, sed spirituale, penetrativum, & tingens, in tantum ut Metalla quaevis imperfecta facile ingrediatur,dum super illa pro jicitur, quae tempore brevissimo ad anaticamAuri proportionem digerit, & rejectis fecibus, persectae sanitati restituit. Vides igitur quod Mercurius nullo modo est a natura sua quam habet, disproportionandus, sed maturandus, idque non per se sine quavis additione, & tamen absque ulla extranea additione, sed per radicalem corporis munάi cum illo unionem per minima , quae fit

secreta nostra conjunctione. Vide tamen ne de cipiaris , non enim est haec conjunctio manuali facta operatione, sed solummodo naturali, homine non solum non adjuvante, verum & ejus causam non bene intellisente, quare hoc opus

Divinum vocatur. Fatui norunt corpus Auricum Mercurio confundere , & tum vocant illud Aurum animatum, verum nihil in illo inveniunt. Quamvis enim haec duo simul mille annis in nerent , postea nihilominus unum ab altero in sua propria natura recederet. Quare non fuit a terativa conjunctio, sed tantum duorum inter se confusio. At in nostra operatione spiritus Solis insundit se sp1ritui Mercurii, adeo ut nunquam postea recedat unum ab altero, quemadmodum

nec aqua mixta aquae. In hac igitur operatione maximum, imo totum artis latet secretum. Attendas igitur fili Dostrinae, & caute videas, ne hic aberres. Corpus igitur Solis nunquam con-

119쪽

ante Luna, seu corpore imperfecto & igne. Et haec Luna est succus aquae vitae, quae latet inMer

curio, qui cum igne est acuatus , & est spiritus intrans corpus, & illud alterani 3e cogens illud suam retinere animam. Jam igitur vides, quali de Mercurio hactenus sumus loquuti, non vulgari sed pluviali, qui proprie dictus non est Mexcurius, sed aqua Mercurialis: Mercurius enim vul

gi est aqua , sed deest ei spiritus & vis ignea adurendum: supple si potes quod deest summo cum

artificio, tum non amplius erit Mercurius vulgi,

sed similis nostro. Sed si hoc facere non possis, dimitte istum Mercurium,quia nihil ab ipso praeter damnum expectare possis. Ecce jam Deus est testis, rem totam narravi, quam si prudens fueris ignorare non possis: Mercurius enim vulgi plures seduxit, quam quidvis aliud in opere, in

hoc enim laborantes nihil invenerunt, propic' rea, quod Mercurium nostrum non agnoverunt. Sed ut ad conjunctionem redeamus, quae, crede mihi, est totum artis arcanum : terra enim cum

aqua non inseparabiliter unitur, sed aqua aquae fortiter dhaeret: hinc sequitur, quod laudabilis haec conjunctio non nisi post dissolqtionem celebratur : attendas igitur tu solutioni. & natura conjunget, & haec dissolutio sit in Mercurio per opem Lunae inclusit & ignis. Luna enim penetrat, & albefacit,& ignis mortificat,& terit,aqua vero utramque hanc virtutem includit, juxta di istum

120쪽

Fons Iemlea Philosephi. . ctum Philosophi; Ignis quem tibi Ostendam e Iaaqua: & alius. Nisi corpora per ignem 2 aquam subliniat uerint, ni hilfit in magisterio. O beatum nostrum Mercurium, qui nos liberat a tot laboribus, quos Sophistae patiunturi Illi enim multas suis manibus operationes faciunt, & nihil proh ciunt, quia Verum naturae cursum ignorant. Nos vero nihil facimus, sed omnia Mercurio facicnda committimus, qui meliori methodo juxta natu ratem suum instinium progreditur, quam quivi hominum possit excogitare : tenetur enim finis sui necessitate, quare viam rectam nunquam transgreditur, si non impediatur. Sunt autem quidam Sophistici operantes, qui acceptum Aurum committunt, haec in phiola concludunt, ignique superponunt, aliquid inde eximium expectantes; verum ex quo pingue se men & bonum in terram sterilem injiciunt, deci- 'pi illos co tingit, messem enim quam exspectant, nullam inveniunt, quia ut superius dictum est, & inferius latius dicetur; Aurum non est materia nostri lapidis in tota sua essentia, nedum Mercurius : quare nuda horum commixtio non potest lapidem nostrum generare, Aurum Rutem sic se habet in opere, ut masculus ad opus gene rationis, cujus in renibus abditissimis semen latet : quod si semel emiserit, & hoc in matrice de bita accipiatur, & cum passivo spermate foemi nco conjungatur, calore debito seveatur, alimento proprio cibetur, tum sane ex Auro habe - . bitur

SEARCH

MENU NAVIGATION