Dissertatio medica inauguralis, de epilepsia ...

발행: 1799년

분량: 52페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

coarctatus nunquam observatur morbus; et si ob servaretur, aliarum causarum influxui magis, quam siderum cursui phaenomenon hoc certe mirandum adscriberemu8. ParoXysmus nonnunquamstrepentinus aegrum

invadit, pro maxima vero parte prodromis sat perspicuis anteceditur ut sunt capitis dolor jamjam matutinus, nausea, cardialgia, inquietudo, lassitudo totius corporis, vertigo, oculorum hebetudo, scintillae obvolitantes, caligines, lachrymatio, tinnitus aurium ; sapor interdum accedit perversus, palpitatio cordis, ventriculi inflatio ct respiratio anxia nec non interrupta. Aura demum Cpileptica, ventus quasi, qui ab eXtremo Corpore Vertius caprili Pssurgit, totamque adflat superficiem, ultimum ante paroxysmum est signum ; ille enim ventus ubi capiat attigit, paro-xysmi statim sit eruptio. Mirum hoc phaenomenon, quod 'ab aegroto tam distincte percipitur, tamque accurate describitur, quomodo sit explicandum, cuinam causae

tribuendum, adhuc sub judice lis est. Meam

12쪽

6DISSERTATIO MEDICA,

Meam si auderem afferre opinionem, frigus hoc ex cordis arteriarumque vi, incipiente jamjam parinysmo, valde imminuta oriri dicerem. Spa-smodice omnes fere corporis musculi hoc jam tempore assiciuntur, ' violenter sese contrahere incipiunt, et ita in arterias, quibU8 adjacent, prementes, sanguinis in iis progressum impediunt, quod in eXtremis partibus, a corde longissime distantibus, facilius et prius quam in superioribus corporis partibus fiat necesse sit, facile intelligitur. Haec Vero extremarum partium prior refrigeratio, venti instar, velocissime ad pectus et caput adscendit, quum statim, dum et majora circulationis vasa languescunt, corque ipsum tardius sese contrahit, convulsiones universales libere nunc agant, totumqGe corpus ferocissime percutiant. Paroxysmus denique advenit, horridus visur humum cadit miser, Omnium membrorum, praesertim colli, pedum et brachiorum contorsionibus eXcrutiatur, lingua tremit in faucibus, oculi vertuntur, nil nisi album ad stantibus ostendunt, pollices manuum volam versus Violenter contrahuntur, respiratio anxia, anhelans, interrupta,

13쪽

tum steriore, immo interdum clamore perficitur , circulatio sanguinis manifeste perturbata est, CX trema enim corporis frigescunt, frons sudore ma det, pulsus nunc tardi, nunc celeres, plerumque tamen debiles et exigui observantur; membrum virile tentigine vexatur, priapis mus cum seminis

Haculatione sequitur ; urina inscio mittitur, du-jiciuntur faeces alvinae ; facies rubet, livet, imo nigrescit, maxillae nuncitrismo clauduntur, nunc colliduntur stridore dentes, linguam labiaque morsu petit aeger, et per totum os dissuit spuma viscida, aeri reserta. Inscius, sui expers, omni destitutus sensitione sopore mox profundissimo eXcipitur aeger, CX quo in placidissimum sensim sensimque incidit somnum, qui lassum stupidumque, caeterum vero immunem eum relinquit, ita interdum, ut paucas

post horas ne suspicio quidem morbi supersit li. Quando' Optime hic Boethaave : Hinc si ablatio omnium, ait, quae in homine dicuntur homo. t Uinc juris periti lege caverunt, ne servus Epit pri

cus vendatur pro merce bona. Eoerbaabe.

14쪽

h DISSERTATIO MEDICA,

Quando autem acres fuerunt paroxysmi aeviolenti et saepe redierunt, aeger per ipsa intervalla male se habet, hebescunt sensus, deletur maxime memoria, nullo negotio par, nullamque vitae amoenitatem percipiens, somnolentus quasi et tristis circumVAgatur. Sensationis omnis durante paroxysmo et in . quenti sopore tam insignis nonnunquam est abolitio, ut, auctore Boerhaavio, tibia ad os usque combusta fuerit in muliere, nullum prorsus ejus sensum habente. Nonnulla adhuc symptoniata paroxysmum comitantia afferri possent, ut capilli in vertice horrentes, rigescentes, superciliorum mira contractio, frontis corrugatio, et alia, quae in homine videre licet, qui, ira incensus, vindictam cogitat. Quum autem non semper paroXysmum designent, nec diagnostica vocari possint, de iis tacere mihi concedatur. Spuma in faucibus copiose secreta, atque ex ore protrusa, pessimi ominis magnique

periculi testis Hippocrati fuit. Non ita amplius inter nos, non enim deest vel in leniori Epilepsia,

et necesse esst oriatur eX vehementia, qua, cum

musculi

15쪽

musculi colli et faucium, spasmodice contracti, glandulas premunt salivales. Tempora paroXysmi praesentis, absentis valde inter se variant, nec certo determinari possunt ;simili modo et sopor et gratior dein somnus aegrum nunc longius, nunc brevius recreat, fovet. Morbum itaque nunc apertum, nunc insidiose latentem videmus, quorum ille status paro sint, hic tempus, ut ita dicam, intercalare est, in quo morbi ne vestigium quidem apparet. Paroxysmus ipse, ut vidimus, stadio gaudet duplici, nempe,

a. Stadio convulsivo.

Symplomatibus, quae morbum clanunciant, enarratis. definiendus nobis facile erit morbus. Ne autem operam ipsi demus, vituperatione enim omni elatiorem in variis auctoribus invenimus Epilapsior definitionem: Boerhaavius Epite- psia est abolitio subita,'' ait, μῆ omnium fun-

F ctionum animalium cum augmento motuum

B vitalium

De morbis nervorum. TOm. 2. p. 773-

16쪽

DISSERTATIO MEDICA,

vitalium et motu convulsivo in omnibus musa culis corporis. Magis vero celeberr. Culleni definitio mihi arridet, concinna quum sit et quadrans : Mu- sculorum convulsio cum sopore. Fufius quidem, sed indelebilibus omnino verbis, quae hic adducere liceat, memoriae caelavit morbum Lucretius: Quinetiam subita vi morbi saepe coactus

Ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu Concidit et spumas agit, ingemit et tremit artu , Despit, extentat nervos, torquetur, anhelat Inconstanter et in jactando membra fatigat; Ubi jam morbi se flexit causa reditque In latebras ater corrupti corporis humor ; Tum quasi talipedans primum consurgit et omneis Paullatim redit in sensus animamque recePtat. Lucret. Lib. iii.

PROGNOSIS

17쪽

DE EPILEPSI A.

PROGNOSIS.

Triplici praesertim ex causa Epilepsia pro mor-lbo omnium fere acerrimo habenda mihi videtur, scilicet: a. Quia miserum, quem obsidet, maXimo eX ponit periculo tum a loci, ubi accidit paroXysmus, conditione, cum a temporis, quo saepe eVes nit, incongruitate. z. Quod cura morbus est pertinacissimus. 3. Quod morbi sequelae, etiam si mors arce-ltur, tristissimae sunt, morboque ipse parum praeserendae, sicuti fatuitas, stupor, mania, melan- scholia, tabes etiam, paralysis, hydrops et omnet malorum agmen, quae debilitatem comitantur, et inanitionem sequuntur. Quoad curam vel ei contrario insanabilitatem Epilepsiae a medico praesagiendam, Varia sunt momenta, quae respici debent et caute perpendi. Prosperam alere spem nobis licebit, ubi aeger infans adhuc est, vel tener saltem juvenis; ubi rariores tantum adfuere paroXysmi, neque vi abnor

es ;

18쪽

DISSERTATIO MEDICA, mes ; ubi parentes aegroti bona fruuntur valetu tudine ; ubi prodromis paroxysmus semper prae-

Ceditur, nec certis redit temporibus, et ubi deni- que causae cuidam materiali faciliusque removendae morbi originem imputare possumu8. Epilepsia infantes minoresque natu invadens, eX acido primarum viarum, ex vermium irritatione et similibus saepissime oritur, quibus remotis statim cessat et morbUS.

Sensibilitas praeterea systematis nervosi insignis huic aetati propria, de die in diem imminuitur sponte, neque a minoribus stimulis miro illo modo amplius assicitur. A parentibus vero si reperimus Epilepsiam de scendisse in prolem, seu conformationem cerebri

a natura alienam, seu maximam saltem nervorum

debilitatem certe timeamus, quarum illa nulla ratione, haec perquam dissicile summaque cum dubitatione corrigenda erit. Habitus enim epi-lepticus nervis indelebilis fere jamjam impressus cst, qui idem per fixum paroxysmi redeuntis typum sese declarat, morbumque devictioni obstinacissinum reddit. Neque

19쪽

TyNeque non de sexu cogitandum medico est, qui, quid sentiat de morbo, determinare cogitur.

Foeminae caeteris paribus facilius ab Epite-psa liberari posse mihi videntur, quam Viri, et

quidem eadem ratione, qua infantum Epilepsia mitior est ac adultorum. Mulieres enim gaudenteorpore teneri, infantili, nervique earum vel exiguis irritationibus eodem ac infantum, impetu repugnant; eX quo deducere licet, nervosos taminarum assectus in genere minoris esse momenti, neque tam eminens ac in viris secum ferre periculum ; taminas tamen etiam ob eandem causam saepius multo ac nos, variis nervorum assectioni

bus, et in iis Epilepsiae, subjectas esse, asseri potest, in quo vero alii ab aliis dissentiunt medici l.

Causarumi Celsus in contrariam abit opinionem : Vid. ejus de Medicina, lib. iii. cap. 23. Huc etiam vertitur patruus meus, quem summopere veneror. V. Motherby s Medicat Dictionary, art. Epi-lepsy. Cullenus tamen celeberr. sententiam, quam hic protuli, defendit.

20쪽

in DISSERTATIO MEDICA,

Causarum imprimis, quae Epilepsiam produxere, natura sollicite indaganda est, ab ea enim quid sperandum, quid timendum, quid denique praesagiendum sit, praecipue dependit. itia o Aganica, quae cerebrum assiciunt, partiumque solidarum conformatio morbosa omnem fere sanandi prospectum obnubilant, curamque radica-Jem nequaquam admittunt; huc inprimis pert1nent vasorum cerebri ejusque membranarum nimia laxitas et distentio, meningium ossificationes', exostoses cranii internae cerebrum continuo prementes, et postremo omne8 spinae dorsi,

medullaeque eXinde spinalis flexurae sicuti et pressurae. Ne justo citius tamen et indolenter in tali causa acquiescant medici, et prorsus, prius quam, causam nulla conditione removendam esse, penitus

' V. De la Motte, Traiiε complet de Chirurgin,

io m. a. p. 368. ubi narrat : se in cadavere juvenis, qui per octodecim annos Epite psast laboraverat, vidisse duram matrem, ubi salcem format, o Teis aculeis asperam, Ac. Van Swieten alia adhuc hujusmodi exempla ex variis auctoribus affert.

SEARCH

MENU NAVIGATION