Dissertatio medica inauguralis, de epilepsia ...

발행: 1799년

분량: 52페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

DE EPILEPSIA. Sfortasse, quibus gaudemus, medicamentorum potentissimum est et fortissimum. In substantia antehac dabatur cum conserVarosarum, justo nimis autem hoc modo in totum corpus et maxime in ventriculum, quem immediatim tangebat, agere Observabatur, et ita quidem, ut ille inflammaretur et callosus immo fieret '. Melius igitur Phosphorus solvitur in oleo vel in Naphta Vitrioli vel etiam cum mucilagine miscetur et in Emulsione ad grana duo, ultra nunquam, pro dosi porrigitur :Rec. Phosph. Urin. gr. xi. Aquae flor. Titiae 3 iv. Mucilag. gum. arab. q. suis. ut L emulsio.

S. ter in die cochlearium unum sumendum. Aether s. Naphta Vitrioli ; stimulus velocissime agens et totum penetrans systema ; ab H manno maximis laudibus effertur.

42쪽

36DISSERTATIO MEDICA,

Elixir acidum Halleri, exquisita suae dubio compositio, sensibilitati vel maxime adauctae aptissimum exhibens stimulum. Flores Linci '. Nonne hic principium, quod secundum ingeniosum Lavolsier vocatur O gone, Virtutem Zinco calcinato praebet excitantem toptimum se praestavit in I pilepsia remedium,

nunquam non cum emolumento adhibendum.

Bene in Tinctura Linci datur, sed et Lincum vitriolatum in usu est ; in forma pulveris ad grand tuo, tria vel quatuor capere licet pro dosi. Absorbentia ; in Epilepsia ab acido primarum

Viarum generata, qua saepe laborant infantes et Hypochondriaci, bene conducunt. Magnesia inprimis et lapide8 cancrorum, CX quibus pulverem illum famosum antepilepticum Marchionum consistere verisimile est, saluberrime agunt. Dosis hujus specifici arcani est scrupulus, quandoque in die sumendus. Oleum praeterea tartari per deliquium, aqua calcis vivae, &c. interdum dantur. Antimonialia, praesertim tartarum emeticum et sulphur auratum antimonii refrac is dossibus, ita Ut

' A Gaubio imprimis commendatae.

43쪽

ut nervos tantum concutiant, non Vero Vomitum CXCitent, porrigenda aptissima censeo. Stannum a quibusdam laudatur, an merito, determinare non audeam.

Mercurius saluberrimum sese ostendit, ubi vermes, obstructiones viscerum vel scrophularum vestigia apparent; non raro ipsum Virus Venereum modificatum Epilepsiam gignit, quod quum suspicitur, nullo pacto Mercurii usus omitti debet.

Mercurium dulcem ' ad grana duo, mercurium solubilem Idalinemanni ad singulum granum in die administrant medici. Inunctiones simul mercuriales non sunt negligendae.

Cuprum '; duplici forma porrigitur Epilepti

cis, Ut Cuprum nempe ammoniacale sive ut Vitricium cupri; efiicacius habetur ammoniacale, in initio ad granum dimidium bis in die adhibendum ; si convenit aegro, dosin paullatim augere licet, donec nauseam sentiat aeger et proclivitatem

44쪽

33 DISSERTATIO MEDICA,

vitatem vomendi ; grana duo, tria, immo qua, tuor sumta esse in die, edocemur ; datur vel in solutione vel in pillulis. Rec. Cupri ammoniac. gr. iV. Solve in Aq. Cinnamom. sane Vino. Ad e Siv.

SyrUP. Cori. ZUrant. 5 ss. M. D. S. mane et Vespere cochlearium

Rec. Cupri ammon. gr. V.

Solve in Aq. destit. sust . quant. Adde Micae panis, sacch. alb. ana. quant. suss. Ut f. pil. NO L. D. S. mane et vespere flamantur quinque pii. Cinnabaris nativa et artefacta. Mercurii cum Sulphure conjunctio) Exemplorum, ubi data fuerit et quomodo egerit, ipse non memini, eX partium tamen constituentium natura, prosperum, Ut opinor, medicamenti in Epilepsia usum colligere licet.

Lapis

45쪽

DE EPILEPSIA.39 Lapis sic dictus infernalis, sive argentum Ritratum l. Eximiae hujus remedii in morbo, de quo mihi sermo est, essicaciae testis ipse fui,

cum essem Vindobonae. Ad pillulas nempe ex argento nitrato confectas, postquam omnia fere caetera incassum adhibuerat, refugit ingeniosus ad modum medicus, Doctor Nord, earumque vi pa-TOXysmum, qui ter quaterve antea occurrerat iudie, per quatuor vel quinque arcebat septimanas, quum eas subito, nescio an negligentiori medicamenti praeparatione vel quod huic stimulo jam

jam fortasse assuevisset aegrotorum natura, nil amplius vel multo minus saltem praestare Observaret. In pluribus, quod bene notandum est, simul Epilepticis, qui diligentissima tenebantur inspectione, experimentum, de quo dixi, ex industria institutum fuit, et in omnibus fere simul

idem observavit medicus. Dosin, qua porrigebatiar argentum, exacte, quod maXime doleo, assirmare nequeo; minutissima autem quantitate siquis: Vid. Dr. Duncati s Annals of Medicine sor 1798, p, q36, et seq.

46쪽

DISSERTATIO MEDICA,

quis incipiet hoc medicamentum porrigere, errorem committere non poterit. Dignissimam sane rem arbitror, ut propius indagetur novisque experimentis magis confirmetur i. Arsenicum ipsum intentatum non remansit ;quale autem se praestaverit, ignoro. Specificis arcanis praeterea gaudemus pluribuS, in quibus maXimi praesertim habetur Pulvis sic dictus Ragolensis, ab eo, qui primum commiscuit, nomen trahens. Neque plane inessicax dici potest, cum perplura eXstent eXempla, quibus, ubi mire egerit, haud ambigue docemur. Agaricus muscarum Vim pulveris praecipuam constituere

existimatur il Quum

Exemplum Epilepsiae inveterat se per argentum nitratum interne sumtum feliciter devictae videre licet in Dr. Bradleγ's Medicat and Physical Journal. No. vi. P- 7O.ll Plura hac de re inveniuntur in : Von Cret s Chemischen Annalen, No. 12. I793, ubi Gmelin, celeberrimus Chemicus Gottingensis, de Pulvere Ragolensi de- composito reddit rationem, ab ista, quam attuli, quodam-

modo diversam.

47쪽

Quum tandem varia methodo variisque medicaminibus adhibitis habitum nervorum incongruum mutaverimus, sensibilitatemque cerebri auctam rite minuerimus, roborandum ex industria nobis erit et fixis tonicisque roborantibus indefesse utendum, nec unquam fere postea usus eorum omittendus; cortex Peruvianus insigni modo hic conveniet, vel in substantia vel in decocto, praesertim vinoso, porrectus; ferrum exinde velut limatura vel in vino chalybeato, vel etiam, quae forma est lenissima et a quoque perfertur, in aqua martiali nativa, quam per Omnem fere Orbem terrarum tam benevole nobis offerunt fontes, prospere conducet. Diaeta porro et omnis ratio vivendi magni mehercle est ponderis in Epilepsia funditus exstirpanda; tractationi medici therapeuticae exactissime correspondeat, necesse est. Vescatur itaque aeger laevi quidem sed nutriente cibo, carne magis quam legumine; Vino quOtidie utatur modice ; corpus ambulatione et equitatione exerceat; somno non valde indulgeat;

rure,

48쪽

1 DISSERTATIO MEDICA,

rure, si poterit, vivat, et hilari amicorum consuetudine fruatur. Externorum remediorum in Epilepsia applicatio nullo modo negligenda est. Sola enim interdum ad curam omnem perficiendam sufficiunt, et si non, vim et efficaciam

interne sumtorum quam uberrime tamen adaugent.

Saluberrima omnium mihi videntur Balnea, Electrisatio et Perfrictiones, quippe quod fortissime penetrent omnem corporis compagem, nec

topice solummodo agant. Balneum tepidum lfrigido longe praeferendum esse opinor, ubi spasmum solvere et cutis perspirationem liberare velimus, quod sane utrumque molimur in Epilepsia; grata insuper ita asscitur aeger sensatione, quae per se jamjam morbum tollere pro parte Valet, eadem nempe ratione, qua per ingratum quendam sensum, ut sunt odores nonnulli foetidi et alia,

49쪽

alia, idem morbus interdum inducitur, ut opinatur Cullenus '. Aqua e contrario frigida ostia vasorum caelia tantium in cute constringit, cutem facit anseri nam, Ut dicunt, et perspirationem manifesto impedit, quod tamen omni cura evitandum mihi

videtur.

Concussione porro et transfusione si verbo uti licet) electrica multa nervorum mala fugata esse, inter omnes constat :; Epilepsiae exinde fore remedium maXime adaptum, non habeo, quod dubitem. Frictionum cum nervinis et stimulantibus utilitas facile intelligitur, quinimmo experientia sancitur. Vesicatoria denique, Selacea, Cauteria varia, et in iis ipsa Moxa, capiti interdum et cervici applicentur, sensibilitatem enim vehementi quem afferunt dolore mire invertunt simul ac materiam morbosam, quae sit Epilepsiam es fecerit, dei ivant, attrahunt et demum evacuant. LI.l Pract. of Physic, vol. iii. p. 36q. a Vid. de Haen ratio medendi.

50쪽

DISSERTATIO MEDICA,

III. Vitia constitutionis emendentur. Habitus plethoricus non raro conjunctus invenitur cum magna nervorum irritabilitate, quod in temperamento sic dicto sanguineo inprimis observamus et ubi haemorrhagiae consuetae habituque naturales pene factae derepente sistunt et fluere desinunt, uti menstrua, haemorrhoidum fluxus et alia; sanguis justo nunc copiosius ac-Cumulatus, nervos, ut ita dicam, titillat, continuo irritat neque regulariter agere sinit; statim

igitur detrahi et victus simul parcus juberi debet:

Fonticuli et ulcera artificialia eodem scopo facienda sunt, quum secundum observationes do

ctissimi Pringle : ad sanguinis molem imminuendari

SEARCH

MENU NAVIGATION