장음표시 사용
21쪽
gnam retrahant, certe optandum est i quando feliciorem morbi exitum conjicere nobis liceat, supra jamjam memoraVi. Omnis Epilepsiae exitus triplici modo contingere potest; recta via nempe seu in secundam valetudinem abit, seu in mortem ex inanitione, sive etiam in alium plane morbum mutatur Epi-Jepsia; et quidem plerumque in febrem intermittentem, choleram, dysenteriam vel cujusdam generis exanthema: qui morbi cum majorem sanationis praebeant spem, terminatio in eos Epi-lepsiae omnino prospera haberi debet. Paroxysmus ipse epilepticus quam raris sine lethalis evadit, quod autem quando sit, apoplexia ex vehementi humorum versus caput congestione mortem inducit.
22쪽
Causarum in omni morbo investigatio rationalem medicum distinguit ab Empirico, causarum justa habita ratio clarius plerumque quam aegri sanatio rei peritis manifestat, qui tribuendus sit medico honos, quid fecerit natura tLonge hoc esse dissicillimum in omni artis salutiferae studio, ingenioque pariter insigni ac subti-tilissima egere naturae perscrutatione, nemo Vnquam negarit, nusquam quis disputavit; et tamen quid agat medicus, si caulam non noverit, quonam Utatur telo, si, quem oppugnet inI cum, nescierit tHinc est, unde Medicina conjecturalis dicitur scientia, omniumque dubiosissima; nec sine jure ita, principia enim, quibus nititur in vivo corpore natura, a quonam mortalium jam sunt eruta, cuinam patent humano ingenio tMagna cum arte quidem et egregio mentis acumine perplures omnium sevorum philolophi et medici, lege8 naturae, quomodo agerCt, praescripserunt,
23쪽
scripserunt, non autem, quas re Vera sequitur, attingere potuere. Dictatores potius quam commentatores naturae
fuerunt, qui legibus chemicis, vel principiis me- chanicis eam obstringi asseruerunt; Daemone Ve-lrtim cuique corpori proprio qui eam regi praedi-Xerunt, Daemone sine dubio ipsi eoque insano obsessi mihi videntur. Phaenomena status sani simul ac morbosi 11
contemplamur, omnium, quae circa hominem lsunt, in eum influxum si animadvertimus, si porro in quovis alio homine aliam videmus valetudinem, quasnam leges, quaenam principia suppeditemus Naturae, pro maXima Parte nos ignorare lubenter fatebimur, atque Socratica sinceritate concedemus: Quanta sunt, quae nesci-ςς must In hoc igitur opusculo si nil amplius invenietur, nemo sane mirabitur, neque, cur Propterea me purgem, causa subest. Ad propositum re
Ex plurimis phaenomenis hunc morbum desi-C gnantibUS,
24쪽
1 8 DISSERTATIO MI DICA, gnantibus, sedem ejus in cerebro esse admodum liquet, interque Pathologos ita receptum est l.
Cauta ejus remotae ad duo Capita referuntur, seminia nempe . vel causas praedis ponentes, et potestates nocivas vel causas occasionales. Inter causas praedis ponentes mobilitas praeser
tim cerebri :, nervorumque eximia sensibilitas annumerandae sunt; mobilitatem dicimus, cum quis spe, timore, gaudio, dolore facile et fortiter moveatur, s Celeberr. Huseland praeceptor meus, ad Cinere Susque colendus, argumentis, quae moX asseram, innixus, lianc sententiam contendit :a. Varia irritamenta externa adesse possunt, quae ad Epilepsiam inducendam non lassiciunt. b. Convulsiones universales non nisi ex centro systematis nervosi originem trahunt. c. Sui inscius mentisque expers aeger est durante paro Xysmo. d. Aura sic dicta epileptica simul ac caput attingit ParoXIsmus eodem momento erumpit.
25쪽
xeatur ; cum irae, tristitise, lasciviae proclivis, vagus et inconstans, neque per lieni similis sibi et idem reperiatur. Haec animi variabilitas originem pro maXima parte ducit eX eXCessu in Venere, turpi Onania, vel immodico spirituosorum usu, sed eae fulminis etiam ictu, ut eXempla adsunt, et fortissimis concussionibus electricis, Omnibusque demum ex causis, quae insigni gradu debilitant, in quibus profluvium sanguinis copiosum, uti in abortu vel etiam in partu frequenter observatur, memoratu sane dignum est l. Nonnunquam tamen a parentibus jamjam accepit miser hanc tristissimam omnium dotem, et tunc in topica cerebri debilitate sive mala ejus conform*tione causam qnae. rere licet. Omni modo autem et absolute necessariam ad Epilepsiam inferendam talem cerebri mobilitatem esse non opinor, cos nempe casus CXCmptos CXistimans, ubi vel a topico irritamento in cerebrum ipsum agente morbus eXOrtus sit, vel CX consensuali tantum causa, eaeempli gratia ex irritationi-ibus
26쪽
bus abdominalibus, vermibus, alvi obstructione, acido primarum viarum, miasmatibus varii generis huc depositis, et viscerum denique obstructionibus, quo fit, ut sanguis, in cursu naturali impeditus, Versus caput pellatur, ibique, nimia
quantitato collectus, vasa tenuiora maxime distendat, et cerebrum gravissime premat. Sed et mechanica irritamenta, quae nervos vel in maxima a cerebro distantia excruciant, huc pertinent, uti sunt erysipelas manuum vel pedum Occultum,
dentitio difficilis, deligatio immo funiculi spermatici in castratione, et omnes medullae spinalis pres.furpe atque laesiones externae.
Topica cerebri irritamenta varii generis sunt, fuganda interdum, multo saepius vero nulla ratione removenda. Illuc fortasse referri possunt sanguinis eXtravasationes leviores et particulae cranii fracti minores cerebro leniter impressae, qVae nonnunquam trepanatione caute instituta illae exsiccari, hae extrahi queunt. TumoreSautem in interna calvariae superficie, nodi et eXCrescentiae osseae, et aqua in Hydrocephalo interno subter cranium collesta, sive ventriculis cerebri
27쪽
rebri contenta, alia ut omittam, ad classein sane pertinent, quam dixi insanabilem. Magna porro humorum in corpore quantitas, qUae Vocatur plethora, cum insigni nervorum sensibilitate con juncta in praecipuis causis habenda est, quae favent Epilepsiae, quaeque, data prima occasione, morbum ipsum inducunt. Hac observatione certiores pro parte reddimur de ratione, cur sexui sequiori Epilepsia magis inhaereat quam viris, cur teuerem magis quam provectiorem assiciat aetatem, et cur habitus corporis, qui dicitur sanguineus, prae ceteris ad hunc morbum proclivitatem ostendat. Seminium vero solum sive ad morbum dispositio, nisi accedant causae occasionales, morbum inducere per se minime potest. Occasionalium classissicatio luculenter et systematice apud Cullenum est comparata, et hic maxime loci esse mihi videtur: I. Causae, quae cerebrum CXCitnnt. II. Causae, quae collapsum inferunt. Excitant S
28쪽
Excitantes rursus dividuntur in, A. Causas, quae ni cerebrum ipsum; et B. Quae in aliam corporis partem agunt, Unde offectus ad cerebrum transit; haec est, quae Epi-lepsia sympathica, deuter pathica, seu consensualis, illa, quae idiopathica sive protopathica a medicis dicitur. Causarum cerebrum ipsum excitantium alterast divisio in , a. Stimulos mechanicos. b. Acria vi chemica agentia. c. Alentem irritantia. q. Irritationem a vasis intra cranium distensis. His de singulis quum supra jamjam pauca dixerim, nilque novi, quod Lector apud varios de Epilepsia scriptores non inveniat, ex propriis addere vires meae juveniles patiantur, silentio pernota et saepius repetita transire mihi liceat, ut eo fusius caput quod instat, tractare possim. Unam tantum observationem adjungere mihi
29쪽
et IIn perscrutandis variis Epilepsiae causis occasionalibus, irritationes mentales, quas frequentissime paroXysmo originem praebere scimus, diutius paullulum ut in iis commorarer, dignae mihi videbantur. Gaudium eximium et anXia cujusiadam rei spes, magis vero adhuc ira subito incensa et vexatio clusum praecipue acerrimc violans paroXysmum eXtemplo inducere Valet, praeclare, ut videtur, confirmans, causam
Epilepsiae proximam in sensorio communi locum habere, quod ultra dubium fere probatur, quum meminerimus, solum hominis, epilepsiae parOxysmo ferociter eXtorti, adspectum ita in miserum, ad morbum jamjam dispositum, agere posse, Ut statim in paroxysmum ipse incidat, cujus rei exempla plura inveniuntur in auctoribus ' nequerar o nobis ipsa occurrunt.
Mentem hic prius et fortissime quidem, secundario verum postea assici corpus, persuasum mihi
30쪽
DISSERTATIO MEDICA, Medici cujusdam praeclari ' methodu8, in orphanotrophio Haerlemensi ingenuose admodum instituta, secundum cum habuerit eventum, Conjecturam de sede morbi in cerebro modo propo- positam, maXime laudare et corona, ut ita di-Cem, ornare Videtur. Puer, atrocissima Epilepsia cruciatus, in no comium, de quo dixi, portatus fuit; quem cum reliqui pueri, qui in iisdem sedibus habitabant, viderint, in epilepsiam
ipsi inciderunt, et toties postea parOXysmo correpti fuerunt, quoties puerum illum eo laborare animadverterunt. Κaaum Boerhaave, qui orphanotrophio ut medicus praeerat, inquirenS, an UΠ- quam antea epileptici fuerint hi pueri, eos non fuisse cum invenierit, non aliter potuit explicare hoc mirum, quod obserVaverat, phaenomenon, quam ut adscriberet fortis simae in mentem puerorum saetae impressioni, et hinc repente decrevit, in men
tem ipsam immediatim agere hic opus esse; mentis enim impressione deleta corpus a symptomatibus mox liberatum iri non dubitavit ; pueros itaque, quum primum quisquis eorum paroxysmo epilepti-