Dissertatio medica inauguralis, de epilepsia ...

발행: 1799년

분량: 52페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

25 eo sese dederit, severissimis verberibus se castigatu- runt esse, serio minabatur ; quo fiebat ut vix unus et alter eorum morbum postea iterum perpessus sit. Tali modo mens in corpus agit, memor ergo sit medicus, corpori inesse, fortasse praeesse

mentem.

RATIO MEDENDI.

Indicationes hic habemus generales sequentes e I. Indagetur causa remota et, si fieri potest,

removeatur.

2. Conditio nervorum anomala et cerebri sensibilitas morbosa tollantur. 3. Vitia constitutionis emendentur. 4. Crises, si oportet, essiciantur.

CURA PALLIATIVA seu SYMPTO MATICA.

Paroxysmo ut plurimum evitando operam dare debemus; quo rarius enim ille advenit, eo minus timendum est, ne habitus epilepticus nervis imprimatur.

Averti

32쪽

DIASERTATIO MEDICA,

Averti autem solummodo potest, quUm prodromi ei antecederint. Hi si non antecedunt, paroxysmum totum arcere quidem non Valemus, ejus violentiam tamen maxime imminuere possu-

Prodromos quum sentiat aeger, omnia, quae forte adsunt, irritamenta removeamus ; huc pertinent omnia, quae gastrica Vocantur, uti et Ventriculi nimia repletio ; tum bene conducent clysmata, leniter etiam evacuantia et inprimis vomitoria, quae systema nervosum saluberrime concutiunt ; pleno ventre insuper in paroxysmum cadere perniciosissimum habetur. Animo si forsan agitetur aeger, blande eum pacificemus. Inplethorico homine et succulento Venaesectio in- statui potest, sanguinis enim paullulo detracto, opteXiae periculum magnopere praeVCrtitur. Si ab una eademque parte semper incipit aura, per constrictionem hujus partis aurae versus Caput progressus impediri et ita paroxysmus ipse averti potest; lorum nempe ex corio molli confectum circum partem ab aegro semper gestari debet,

33쪽

DE EPILEPSI A. et

debet, qui, simul ac adscendentem senserit auram lorum ipse pro lubitu constringere possit '.

Tunc systema nervorum, ne alterum patiatur evenire paroXysmum, sedare et lenire nos oportet; variis in hunc finem gaudemus medicaminibus: Emetica a Werinosio inprimis laudantur; liquor cornu cervi succinatus ad quadraginta usque guttas porrectus horaeque spatio iteratus fuit cum fausto eventu; ante omnia autem lecto molli deponatur aeger, ne se ipse laedat, dum membra convulsionibus huc illuc iactantur ; pollicem intra retractum vi explicare, absurdum est et spasmum auget; otiosi spectatores nunquam

admittantur, aerem enim tantum vitiant nec ulli bono sunt.

Antispasmodica nunc aptissime dantur; peros autem ab aegro rarisiime sumi possimi, cum obtrismum maxillarem, litin ob spasmodicam oes phagi constrictionem; clysmata ideo applicentur ex asafoetida cum laudano liquido Sydenhanai, temporaque simul et scrobiculum cordis, abdomen, id. Lysons Praeti Essays upon Intermitting Feve id,

34쪽

DISSERTATIO MEDICA.men et spina dorsi antis pasticis et spirituosis hi centur. Fortissime pungentia uti sal cornu cervi vel alia Ammoniacalia naribus sustinere, magnopere dissuadent medici, Apoplexiam iis promoveri timentes '

CURA RADICALIS.

Indicationes supra adductae servandae sunt, nempe I. Removeantur causae remotae; hoc pro diversis causis diverso modo fieri oportet. Plurimae earum quum jamjam sint enumeratae, repetere eas non Opus erit ; praecipuas tantum eligere liceat, et quomodo sint remOVendae, palam facere. Vermes et acidum primarum viarum in

infantibus saepe causam sistunt Epilepsiae, Venus nimia, Onanismus et omnes in libidine excessus frequentissime in adultis. Vermes roborantibus in genere sed et spec1sicis anthelminticis vel necari vel eXpelli possunt; acidum

4- Acetum vini naribus leniter et caute in icere suadet Coelius Aurelianu S.

35쪽

DE EPILEPSI A.

acidum absorbentibus terrestribus et alliatinis, uti creta, lapidibus cancrorum et Magnesia alba facillime fugatur ; per Onaniam vero et Venerem immodicam quae inducta sunt mala, stimulantibus solummodo fortioribus, roborantibus deintonicis et nutrientibus oppugnare debemus, quae quando vicerimus, ter quaterque felices nos CX-

istimemus. Methodus uti in tabe dorsali est instituenda, et maxime hic sese Commendant cortex per uvianus, fores salis ammoniaci martiales folia aurantiorum viridia, extracta varia amara et martialia cum vino praesertim sumpta ; exterrae aptissima fuerunt balnea tepida, aromatica, in 'rtialia ; pro potu ordinario prses cribi potest nauci-lago ex radice Salep, vel etiam gelatina lichenis ictandici cum lacte vel aqua miscenda; imo cerevisires Ortis et amara optime conducere mihi videtur. Causa chirurgica si praecesserit, ut cranii fractura et in cerebrum depressio quovis modo CXOrta, forum medicum casus iste non respicit sed Chirurgo tradendus est. Nonnunquam, ut supra diXi, consensualiter oritur Epilepsia ab irritatione nervorum in partibus

36쪽

DIsSERTATIO MEDICA,

bus a cerebro longe distantibus, uti a vulnere excrescentia, sive etiam materia quadam metastatice in manum vel pedem deposita et aliis. Metastas eos quando subest suspicio, balnea prae aeteris sulphurea, unguenta nervina, ulcera imo artificialia et cauteris alio prosunt, quibus pars affecta tam mire eXcitatur, ut materies acris et nociva, postquam blanda et immunis facta est, vel resorbeatur vel plane ex massa humorum pellatur. Epilepsiam fixa periodo redientem, ita ut febrem intermittentem, cum cortice peruviano traC-tare licet. II. Causa proxima morbi tollatur, i. e. ViS nervorum anomala in naturalem mutetur cerebrique nimia sensibilitas omnimodo imminuatur. Antequam medicamenta in hunc finem adhi-heantur, necesse est ut omnes, si potuerint, causae Occasionales, quae paroXysmum facile movent avertantur, uti gaudium immoderatum, ira et omnia animi pathemata sortiora ; diligenter imprimis removeatur ab aegro visus epileptici, asse tione correpti, nam praeterquam parOXysmus, ut monui, in aegro facillime ita excitatur, miser etiam

37쪽

etiam sibi ipsi horrendus et odiosas redditur, quod Aretaeus optime sentiens sic exprimit: quod miseri hi aegri, si scirent, quomodo se -- haberent in paroxysmo, vitam fugerent; sed quia hoc nesciunt, illud solum facit horren-

dum hunc morbum tolerabilem. VMedicamina eX classe eXcitantium, antispasmodicorum et quae dicuntur nervina, scopo nostro idonea sese demonstrant, quorum, quae CX- perientia maXime probata fuere, praecipua afferam. Insignis medicaminum copia in hoc morbo collecta observatur; quid mirum alatem, medicos in morbo tam acri, tam pertinaci sanando per omnia, animale, vegetabile et fossile naturae regna in auxilio quaerendo vagatos esset Plurima medicamentorum, quae hoc in morbo in usu sunt, similibus quidem gaudent virtutibus, gradu tantum diverssis, natura autem quoniam tam facile stimulo cuidam assuescat, variatio stimulorum medico prudenti non parum juvabit, quamobrem, quo major medicamentorum ad manus ei sit copia, eo acuti s cum naturam proseqUiposie in latebras abiconditis limas, eamque ab Om-

38쪽

DISSERTATIO MEDICA.

ni parte et penitus pertentare, persuasum mihi habeo. Singula nunc asseram ordine haud interrupto medicamenta, interna primum, dein externa, a quibus a UXilium petiere medici. Valeriana sylvestris; planta maxime fragrans, volatilis; radix in pulverem trita ad drachmam omni biliorio detur; sin pulverem non ferre potuerit aeger, electuarium capiat vel infusum. Decocta et Extracta, qui1m in igne parata fuerint, volatilia amiserunt, et nulli exinde sunt usui. Oleum V lerianae aethereum ad guttas duas vel tres bono cum successu adhibitum fuisse docet Huseland . Viscum quernum, cujus usus nullis contra-indicationibus limitatur ; leniter enim incitat ner- VOS, nec morum sanguinis accelerat. Praescribi potest in pulvere, electuario et decocto. Folia aurantiorum viridia, a Tisitatio doctissimo

Genevensi multum commendata ', praesertim in magna nerVOl Um CX onania debilitate, in pulverem redacta sumuntur.

Digitalis

39쪽

DE EPILEPSI A.

Digitalis purpurea; antispasmodice agit etessicacissime movet urinam; ad grana duo vel tria plerumque praescribitur herba. Helleborus niger et albus Veratrum album Linii.) heroica sane remedia et caute adhibenda ; dosis eorum est granum dimidium ad totum

Oleum Caiet ut, quod habemus ex Melaleuca Leucadendi ora Linn. Guttulae tres vel quatuor quater in die administrari possunt cum pulvere Valerianae et aliis. Agaricus muscarius Linia. Remedium valde drasticum et narcoticum; Incipias cum quinque vel sex granis, sensim sensimque augens dosin ;ad drachmam usque quidam Agaricum porrexe

runt '.

Gummi-Resina Asael elidae ; in primis antepi-lepticis locum obtinet; optime in spirituosis soluta sive in pillulis adhibetur. Opium, praestantissimum in omnibus nervorum affectibus, ubi plethora deest, remedium. I et tauri ; egregium existimatur antepilepti- E cum

' Vid. Lernardi cum Agarico muscarum e X perimenta.

40쪽

ιή DISSERTATIO MEDICA,

cum; non modo digestionem promovet, sed antis pas modice etiam et anthelmintice agit ; in nonnullis regionibus septentrionalibus uriorum bile utuntur in Epilepsia. Moschus, tam nativus quam artificialis, qui autem, nisi majore copia datus, nihil agit. De nativo grana seX vel octo dari possunt, de artificiali tria tantum vel quatuor ; egregie conducit, ubi causa subest moralis vel ubi materia quaedam morbosa, ut psorica, arthritica, &c. Εpilepsiam eXcitaverit, secretiones enim Moschus efficaciter promovet. Aptissime datur in Tincturis, seu L- mulsionibus cum mucilagine et Syrupo. Oleum animale Dippetii; ex cornubus et aliis animalium partibus destillatum; empyreumatI- cum autem est et pessimi saporis, blandis itaque commisceri debet vel oleis vel mucilaginosis. In Epilepsia a causa morali pendente praesertim conduxisse dicitur.

Phosphorus urinae , cujus virtutes medIcae magis atque magis quotidie eruuntur, Omnium fortasse,

Vid. Chr. Ehrense. Weiget dissert. med. inaug. de usu Phosphori medico. Jenae. 1798.

SEARCH

MENU NAVIGATION