Acta pacis Olivensis inedita In quo diaria Svevicum Danicum curonicum e tabulariis ac bibliothecis nunc primum prolata continentur

발행: 1766년

분량: 684페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

hoc, antequaminta Legati nostri proficiscerentur ad Dian. Legatos Electorales. Redeuntes a seminingshos, Illustrissi atque Exceli Dian. Legati nostri visitatum Dian. Legatum Mediatorem, qui et ipse toto pomeridiano commodam horam, qua Sobothi videret Suas Excellentias, exspectauerat, oliuam sit quintam vespertinam venerunt. Hi praemissis curialibus, laudantes indefessum Regis Christianissimi in promouenda hac pace studium, gratias illustries eius Dia Legato, pro adhibito per totum tempus labore ac diligentia sedula, egerunt ea, quae ad exequutionem diciae pacis spectant, in Aula Polonica ut perficeret, cumprimis conuentum ad ratificandum Reipubi Deputatorum urg ret, ipsum rogarunt, atque gratiam S. R. M. Dn ac Regis nostri Clementissimi eidem promisierunt. De pracsenti Regis Poloniae ratificationem eventualem urserunt. Ille, post curialia, Regis sui in reducenda quiete Regnorum Septentrionalium Germaniaeque spontaneam Operam depraedicans, quod stiarum fuerit partium, lubentem se scissis, sacereque debuisse dixit, ac promittendo sua vel in ut rum, cumprimis in his, quae adhuc exsequi Rex et Respublica P loniae, una cum Foederatis sitis debent, officia S. R. M. Sueciae perhumillime sita commendari petiit. ventualem ratificationem adhuc hodie aduenturam a Rege adseruit. Vbi mixto hisce, quae hic promissa sunt, discursu uno vel altero, Suae Excellentimin Legato valedixissent, iamque in area currum con endere vellent, illustriss Dn. Regni Thesaurarius Secretarium nostrae Legatiovis ad se vocatum, et quid hodie actum sit litiae, Suae Excellentiae reserentem, iussit, ut Abbatem adiret, uti et Patrem Priorem, et cuilibet nomine Legationis Suecicae valedicendo gratias pro exhibita, tempore congressuum, humanitate ageret, et illi quidem Ietoo Imperiales, sive 36oo Florenos Polonicos, ad erigendum aliquod Pacis monumentum olivae ' huic vero torquem aureum ducent

rum Imperialium i Patri hospitum, Patri Granarii, Patri Culinae Praesecto Patri Iosepho et Patri Sub-Priori, unicuique octo Imperiales Ianitori, qui Suis Excellentiis conclaue aperuit, duodecim,

et. Quale et positum deinceps fuit ni tino, quem supra in medium adtuli, Obs

mirum, inbuta marmorea eum titulo M. VII. p. n. parum antea exteris cognitum.

362쪽

et semulo , qui id mundauit, quatim Imperiales promittet. Abbas

enim, praeter exhibitam ciuilitatem, singulis matutinis fructus conditos, et post meridiem vinum cereuisiamque in conclaue Suarum Emcellentiarum misit, interdum etiam aliquot fercula pro prandio offerri curauit. Prior autem, et reliqui, ac prae his quidem ille, contestari sua officia eo usque, donec congressus finirentur, non desierunt. Secretarius iussa expedivit, quem Abbas in suo conclaui condimentis et vino, quod in sanitatem primo Legationis, deinde Illustrisi in Regni Thesaurarii

propinauit, excipiebat Pater Prior autem coelia lautissima in conci ut, quod Dnn. Legatorum nostrorum Excellentiae inhabitavcrant, ibiaque Instrumentum Pacis subscripserant, tractabat. Ambo, separatim quidem, suo et Interessatorum nomine gratias pro oblato honorario, qMod extenuando sua 'officia, maximi faciebant, egerunt, utque Suis Excellentiis humillime commendarentur, rogauerunt. Dederat quoque illustrissin Regni Thesaurarius hodierno matutino in mandatis, ut in Mediatore i inuestatum urgeret super his, quae vel per si scriptos Articulos non in conuenta, per Protocolla taloen placita; vel conuenta quidem in certis Articulis a Suecico et Polonico subscriptis, Ilistrumento Pacis autem haud inserta et Apographum, sub manu praefatimn Mediatoris promissiim posceret euentualis ratificationis Pacis Regis Poloniae. Eumdem rogaret, ut apud mn Polonos extraditionem ultimi Procuratorii promoueat. Fecit id Secretarius,

atque ad primum quidem quod pectat Memoriale, sequens Dia. Mediatori dedit. Is Attestatum promisit, licet non esse necessarium dicens quoad duo postulata reliqua se iam in urbem ad Dia Lesainshi et Paetum misisse Aulicum respondit simul atque acciperet, se missil-rum cras kSobothum, si sorte hodie nimis ierum foret, adserens.

Sunt autem, quae sequuntur.

At te sanda.

yArticulus de iurisdietione et cognitione urbis Rigensis in caussis

commerciorum cum peregrinis, ex delictis et contractibus et te non nauigando itauiam 3 me conuentione, cum Duce Curiandiae, An. MDc et statemniter non sunt conuenti et tibi cripti sed per n. M diatorem ad Protocollum, de April. A. MDCLx olivae deesaratuni

est, quod ista omnia manebunt in statu suo, quo ab antiquo et ante T. II. . x hoc Diyitiae by Orale

363쪽

hoe ultimum bellum suerunt. 4 Similiter per sollemnem Articulum conuenire noluerunt Dan Poloni de moneta Elbingensi, sed per Dia. Mediatorem etiam declararunt, quod illa, per tacitum consensum Regis et Reipubi Poloniae, manebit in suo cursi et valore, sicuti nune est y od legere militem, in prouinciis Poloniae, licebit Serenis Regi Sueciae. 6 Quod Caesar et Elector non praeuabunt auxilia Regi Daniae. v. Protoc. I nccx Quod Articulus de expulsis et exulibus Livoniae, ut et reliqui Articuli, qui a Secretariis LGgationum substripti sunt, et ad Articultim conclusae et promulgatae pacis se reserunt, eamdem vim et effectum habebunt, ac si vestotenus Instrumento Pacis ab omnium partium Dnn. Legatis snbscripti insertique essent. Quo igitur omnia tria haec efficerentur, Secretarius Suecim comperto, quod cras manemn Legatus Mediator abitum pararet, per totum vespertinum tempus mansit oliuae, Dominumque Mediatorem per interualla et ipse monuit, et moneri secit. Qui ipse quoque post coenam, circa decimam, in conclaue Prioris ad praelatum Secretarium venit, eumque securum reddidit, quod adhuc exspectet, quem miserit, ex urbe reducem. Quod si vero is sorte hac vespera non aduenerit, se cras bono mane et Anestatum, quod hodie concupere, sessus dierum proxime praecedentium labore, nequeat, et reliqua

duo, quae desiderentur, mittere Sobothum velle promisi Secretarius egit gratias pro ista beneuolentia, et quod insistere petitis paullo molestius ipsum oporteat, non aegre feratin Mediator, eum rogauit. Dn Mediator sibi nihil hinc molestiae creari dixit dubitare autem de reditu, hac nocte, Aulici sui; itaque suadere se, ut S cretarius Sobothum se conserat. Secretarius per hprae unius sipatium se adhuc exspectaturum respondit quod facile passus est Din Mediator. Dum frustra ad duodecimam usque horam noAis exspectatum fuisset, precatus saepe nominato m. Mediatori, quem amplius a Qmno capiendo impedire non auderet, sed cuius potius promista dato quiescere dignum esset, in conclaui eiusdem faustam noctem, et crastinois tutino se iterum olivae adfuturum indicans, Sobothum Sueci ei gationis Secretarius abiit. Hodie quoque litterae notificatoriae, de pace conclusia, per tubicinem in Ducatus Pomeraniae, Bremae, Verdae etc. Wismariam missae sunti

364쪽

Νoster Suecicae Legationis Secretarius illustriss ini Regni Theseu- rario retulit, quod licet in multam noctem exspectasset oliuae,

non tamen acceperit vel Attestatum, vel Plenipotentiam, vel denique, quae maxime desideraretur, eventualem Regis Poloniae ratificationem.

Praeterea quod expediisset, quae Sua Excellentia heri iusserit, apud Abbatem, et Patrem Priorem, et quod illi responderint, videlicet quae notata sunt in Protocollo praecedente. n. Legatus Mediator de Lumbres, qui primo mane oliva prosectus erat, Regem videlicet et Aulam Polonicam sequutus, circa septimam matutinam niodo dicta tria desiderata misit ad illustriss in Regni Thesaurarium, licet Aue- statum, quod sub x. Maii dedit, petitis Suarum Excellentiarum Dnn. Legatorum Suecicorum in Memoriali per Secretarium nostrum ipsi heri oliuae exhibitis, non satis respondeat velut videre est originale, apud Acta Legationis, sub No. 63. et inserta hic Copia monstrat. Christianissimi Regis Legatus et ad Tractatus Pacis SueCo-Polonicae,

Suae Sacrae Maiestatis nomine et mandato, Mediationis munere fumgens, notum testatumque sacimus omnibus et singulis, quorum interesse potest, in illo Tractatu agitatam suisse quaestionem a Legatione Polonica, de iurisdictione urbis Rigensis in extraneos, ratione Com-rherciorum, eamque indecisam remansisse. Fuisse etiam ab eadem

Legatione petitum, ut a mari Balthico Mitauiam usque libera esset nauigatio; et ab ea petitione illam destitisse eo, quod adlereretur, urbem Rigam iure Empori gaudere, nec umquam nauigationem istam suisse concessam. Nihil fuisse conclusium de eonventione cum Duce Cum landiae, An x Dcx L sed omnia remansisse in illo statu, quo erant ante hoc ultimum bellum. Quantum ad monetam Elbinganam, noluit Legatio Polonica consentire expresse illius expositioni, sed promisit ad aliquod tempus dissimulaturum Serenies. Regem et Rempubi Poloniae. Fuisse declaratum a Legatione Electorali Brandeburgica, neque Caesarem, neque Sereniss. Electorem auxilia praestituros Daniae, contra Sueciam, sed obseruaturos, quod conuentum est de auxiliis hostibus unius partis non serendis. Quoad Articulum de expuis et exulibus

Livoniae, subscriptum a Secretariis Legationum utriusque partis princia X a palis, Diqiligo by Orale

365쪽

palis, quum peteretur ab Illustrissmnia Commissariis Polonicis, ut ipsi subscriberent, dixerunt, non esse necessarium, quum fides integra adhibenda foret suo Secretario. In quorum omnium fidem manu Ostra substripsimus, ligilloque nostro confirmari iussimus. Dabatur oliuae, Aia. Dc Lx decima Maii. Euentualis ratificatio Regis Poloniac cuius originaliter apud se depositae Apographum a Di . Legato de Lumbres vidi matum, adseruatur apud Acia huius Legati nis sub No. 62 ' Plenipotentia vel Procuratorium nouissimum Serenissimi Regis Ioannis Casimiri pro Dnn. Legatis Suecicis videatur apud Acta Legationis huius, in Cancellaria Regia oliniae, sub No. 33. Datum autem illud est Gedani, d. iv April. Dcxx. Deindemn. Mediator Suis Excellentiis per litteras valedixit, praesentiam suam excusando, ut apographum hic sequens ohibet:

Itast, simi atque Excellentissimi

Summa cum confusione per litteras eo munere defungor, quod ipsemet praestare debui. Nimia urbanitas Excellentiarum Vestrarum, quae me praeuenire dignatae sinit, ea hora, qua ad illas accedere cupiebam, est, quae mihi lacultatem praeripuit meo officio satisfaciendi, illius errati me reum seci Hac hora illud reparare conatus essem, nisi eam incommodam et importunam E. E. V. V. nouissem. Superest unicum, ut meis humilibus obsequiis delere enitar, omnesque Occasiones captem, quibus possim testari me esse penitus

E. E. V. V.

e, a mi a cos. Adiffssimum atque obsequentissimum De Lumbre .

Illustrissimus Dia. Regni Theseurarius in mandatis dedit Secret rio Legationis, ut iret Dantiscum salutatum Legationem Caesaream, quae

. Nos ratifieationis uris Formnlam sus cum hac conuenit. Ad hunc, supra edidimus, in Actis Piiblicis Pacifici dum etiam in Pacificatione Stultissio No. LXVII. p. sis quae exceptis ad sensi exhibita est Suecis a Ulassislao I v. modum paucis, iisque leuioribus, pro Poloniae Rege, ventualis Ratificatio.

366쪽

quae heri per Secretarium suum Suis Excellentiis,inn. Legatis nostris, loco visitationis personalis officia praestitisset in itinere autem Dirum Lesrinshi, nomine Legationis Suecicae salutaret, et specialem exhiberet ciuilitatem, vulgo, en particulis complimentine, rogaretque, ut ille pro posse suo mutuum apud Gedanenses promouere velit. Hic notandum est, quod Dia Comes Schlippenbachius monuit, se acerto quodam percepisse, Legationi Suecicae interpositionem Dian Legatorum Polonicorum hoc in negotio parum profuturam, sed Suas Excellentias Dian. Legatos nostros melius facturos, si nonnullis cum mercatoribus Dantiscanis ea de re tractari sacerent, fidemque propriam ipsi interponerent. Id quod etiam obtinuit votum, commissaque haec res est Consiliario vo mydenhayn interea vero nihilominus adire Dirum Leseiushi, ut modo dictum est, Secretarius noster iubebatur. Qui iter Dantistum maturauit, paratumque currum, quo Suae Excellentiae ipsae tempore tractatuum usi erant, sex equis albis,cetum, ciduobus pedissequis, erectis, ut moris est, gladiis vagina conditis, praeeuntibus, conscendit, primumque pagum Strim, ubi Dii Lesainshi commorabatur, tendit. Quem ubi eo in loco amplius non inuenit, Gedanum, quo Sua Excellentia iam se mouerat, perrexit. Qtio pomquam venisset, nosque Legatos Caesiareos cum Polonicis et Elector libus congregatos intellexisset, ante prandium , quod iam instabat, adire vel Legationem Caesaream, vel Dia Lelainshi, non potuit itaque audita prima pomeridiana, pedissequum ad aedes mansionis Dii. Comitis a Colourat misit, qui percontaretur a Magistro Domus, uinprandium peractum sit, et Dia Comiti commodum foret, ut nomine

Legationis Suecicae Suas Excellentias, Dian. Legatos Caesareos, eo ueniret atque inuiseret. Nunciante pedissequo, prandium iamiam peractum esse, et horam secundam, ut accederetii in Comes, commodam fore praefatus Secretarius curru ad nominatas aedes vectus,

in earum introitu a Magistro Domus, adstantibus Ephebis et Aulicis

haud valde illa ab hae lah. Casmiri ab Idem a nobis ex editione Instri similis. Exemplumvid. apud OG εκ xv Paci Gedanensi prima, prolatum est inloe comm. p. 397 sq. item apud LoN Actis Publicis Pacificationis No. I.

367쪽

excipiebatur, atque in Salam ducebatur. tiam ubi hic intrasset, a gister Domus eum rogans, ne paruissimam moram aegre ferret, statim id Dn Comiti, qui erat blus, haud praesentein de Lisbia, in conclaui interiori, notificat, et nihil moratus reuertit, Secretarium que Suecicum, ut ad Suam Excellentiam ingrediatur, inuitat. Is igitur, ut fieri debet, incedit, et illustriss Dia. Comitem propino capite, inflexoque genu salutat qui, donec praefatus Secretarius secundo a tertio passi progressus gradum sistere coepit, in superiori parte conclauis, tenente tergum eius mensa, panno holoserico purpurei coloris tecti, stetit, deinde vero processit, et in medio sere conclaui, cuius parietes aulaeis ex Damasceno, colorum flaui atqui rubri inter se alternantium, a summo ad imum vestiti erant, illum porrecta dextra excepit. Missim se ab Illustriss atque Excellentis. D . Legatis Plenipotentiariis Suessicis, ut illustriss atque ExcellentigDnn. Legatis Plenipotentiariis Caesareis, Suarum Excellentiariun peris officiosam salutationem adferret, Secretarius dixit. Gratulari deinde praefatas Suas Excellentias Illustris atque Excellentiss inia. Legatis Imperatoriis, eorumque Excellentiis, velut eaedem heri per Secretarium suum fecissent, vicillim agere gratias pro adhibito, in Traelatu Pacis, auxilio Diuini Numinis feliciter conclusae, labore, optareque, ut haec utrobique sit salutaris, atque, ceu Suecica Legatio a parte S. R. M. Regis et Dia sui Clementis . hoc nomine Illustriss atque ExcellentissDnn. Legatos Caesareos certos reddere possit, perennet quo non tantum inter coronata Capita, eorumque Foederatos et belli hactenus clos, firma, vera sinceraque pax et amicitia coli, verum etiam i

tus Christianus orbis, reconciliatis iterum summis Europae Principibus, suaui demum frui quiete, et vel huius pacis fructus particeps fieri possit. tiantum ad offlata priuata spectet, Suas ExcellentiasDnn. Legatos Suecicos quouis tempore Suis Excellentiis Dian. Legatis Caesareis fore gratissimos atque promtissimos. n. Comes breui. bus pro isto humanitatis officio gratias egit; deinde, suarum sitisse pamtium, operam suam in tractatibus, quantum in se fuerit, collocare, laudabat studium et industriam Legationis Suecicae, cumque illis gratias agendas Diuino Numini censuit, cuius auxilio res ad finem exoptatiΩumum Diqitia i Corale

368쪽

onum sit perducta illud inuocandum, quo perpetuum durare reductam iterum amicitiam inter altissima illa Capita sinat; Legationem

Caesaream securos reddere Illustriss . Dian. Plenipotentiarios Suecicos posse, quod Sac Suae Maiestati Caesareae nihil magis in votis agitetur, quam ut secura quies amicitiaque sallere nescia, totam per Christianitatem, praecipue vero inter Domum Imperialem et S. R. M. Regnumque Sueciae, vigeat ac floreat demum Legationis Caesareae osticia specialia vicissim obtulit. 4ecretarius propinat caput, et genua nectit. Dia Comes nonnulla disserit, quomodo placuerit Suis Excellentiis lacus liuensis, interrogans, num res magno pretio suerint emendae, et in copia sufficiente adlatae Qua moenitate Illustriss in Regni Theshurarius, si ex negotio publico hora supersuisset, tempus transegerit Quid noui audiatur Respondit Secretarius, prout res serebat, a sese habuit locum satis suavem et iucundum . Excellentiae ceterisque Dian. Comitibus ac Legatis perplacuisse sub initium victui inseruientia non adeo abundanter aduecta, postea vero copiosa et aequi pretii cuncta adsuisse Illustriss in Regni Theseurarium et Suas Excellentias reliquas, ante congressum pritiatis discursibus et visitationibussere alternis tempus, quod a publicis suisset vacuum, transegisse ubi autem seruere Tractatus olivae coeperint, nihil aut parum superfuisse horarum, quieti inseruientium. Noui nos Sobothi habuisse nihil,

praeter rumorem parsum de conclusi et cum Mosco et Daniae Rege

pace id quod et hic Dantisci a multis adsereretur. in Comes idem sibi et Dian. Legatis Polonicis atque Electoralibus in principio Dantisci contigisse, quod caro pretio omnia emenda fuerint deinde, ubi homines vidissent paratam pecuniam, et lucrum ex peregrinis, abundan tiam rerum ortam esse laudabati ipse ruris amoenitatem, et id o bo suo, qui eamdem sibi inuidisset, conquerebatur Pacem Danicam conclusam non diffitebatur, Moscouiticam autem negabat Absblutis hisce, Dia Comes paratissima et grata quaevis officia Suis Excellentiis referri petiit, atque Secretarius, factis curialibus, abiit; quem Dia. Comes usque ad ianuam praefati conclauis interioris dimisit. Vbi vero Salam adtigisset retrogradus, a Magistro Domus recipiebatur, et eo, ouo supra dictum est, modo usque ad currum deducebatur. Hinc

369쪽

Hinc in reditu adin Lesainshi, in suburbio Langarim ' commorantem perrexit, a quo humanissime exceptus, quae in mandatis habebat eius Excellentiae exposuit ille ossicia atque amicitiam repromittens, spem bonam de mutuo Dantiscano dedit, addiditque, quod Dii Legatus Morstynius iam ea de re loquutus sit cum epulatis S natus, qui reserendam eius propositionem accepissenti Factis ci rialibus abiit Sobothum, ibique redux Illustris. n. Regni These rario, atque illustris Dan. Comitibus ac Legatis reliquis, quae peracta suerint, retulit. Eidem Secretario nostro Secretarius Legationis Caesareus, quum ille in motu enet Sobotho Dantiscum, lapidis iactu a Carlehouia, o uius factus est, Sobothum eundi, et quod in describendis Plenipote tiis Caesareis adhuc restabat, velut hesternum Protocollum dictat, supplendi in animo habens. Qui quum impedimentum praesens pra cepit, reditum suum crastino promtuti

Adrum Sobothi d. V. MEL

Ρostquam heri frustra Dantisco tenderet Sobothum, hodie denuo

huc enit Secretarrus Caesareus, et in Cancellaria Legationis Suscicae per Cancellistana suum inseri fecit Originali Caesareae Legationis nobis dato chartaceo, Plenipotentiarum Imperatoris proinn Leg iis Suecicis apographa, quae , ut habet Protocollunt , huius mensis, adhue restabant. Quo facto, et quidem praesente Secretario nostro nomen quoque suum post Plenipotentias subscripsit, et sigillum suum addidita Secretarius autem noster Suecicus originale recepit, Illustru- simois in Regni Thesaurario monstrauit, et icussus id quoque communicare nn Comitibus, xens terna et Schlippenbachio, nec non Dii Legato Gyldenhlauio, et deinde adseruare apud Acta illo secto recondidi Ante vero, quam haec peragerentur, Secretarius Caesi reus errorem comminum eue conquestus est, in modo dicto Originali chartaceo, Legationi Succicae a Caesarea dato quod in Artic. xx II. titulus Iuliaci, Cliviae et Montium Ducis adtribuatur S. R. M. Succiae,

quum. Quod nomen inditum illi est Rre chronicon antiscanum, Lib. I.

370쪽

quuin Imperator nemini daret titulaturam illam, nisi qui abripis suetis inuestitus, et ad Protocolla dieruma ala se retulit, petens, ut verba illa delerentur. Secretarius Suecicus rem istam per se ipsam decori Cancellariarum, ubi cancellata Instrumenta pro authenticis non habentur, contrariam, in Secretariorum potestate non consistere, dixit; deinde conuentum esse, ut in Articulis a Secretariis subscriptis, ne consensu partium nihil immutaretur; multo igitur minus id fieri posse in Exemplari authentico posteaquam Instrumentum Pacis consectum, sublcriptum publicatum et commutatum sita Ille alia in subscripti Articuli esse vel addendo vel limitando mutata, regessit. Sueticus addendo id factum esse ante subscriptam et publicatam pacem iam autem in ipsi originali id amplius integrum non esse, praesertim in titu- I Regis, quum Principibus ampliare honores deceat, non demere, nec eorum existimatio vel in charta rasuram admittat. Ille proinde ut exscindantur aliquot solis, atque de nouo ingrossentur, postulauit Secretarius Suecicus perrexit, sic recordari ex modo allegatis Protocoulis, quod de titulis Iuliaci, Cliviae, Montium quaestio fuerit, sed praecipue interra. R. M. Sueciae et Ser. Electorem, eamque decisam esse: de hisce titulis vero Legationem Caesaream, ut et de Scania, nihil amaplius mouisse; quin potius secundum ubscriptum istum Articuluin

xxii ingrossationem in concepto Instrumento Pacis factam. Secretarius Caesareus De titulo Scaniae amplius quaestionem non esie in ilialis alteris autem errorem patere manifestum, qui corrigendus sit. lustrissimo Dia. Regni Thesaurario reserendum id esse, Secretarius Sue- cicus reposuit ad quem etiam statim sese contulit. Sua Excellentia errorem negare non potuit igiturque, ne ansam hinc quaerant Caesia rei, verita, rem istam exaggerandam haud censitit, sed Secretario eatenus adnuendum esse, quod in pergamene exemplari titulus stiliaci, Cliviae et Montium omitti possiti as declarationem acceptauit quam vero ad docendam suismnia. Principalibus diligentiam, in scripto petiit, et quo adda tur, hunc errorem praeiudicare non debere. Itaque iussit illustrissimi data est ipsi elusinodi declaratio hac conditione, ut Cancellariae nostrae, dum permutabuntur Authentica in pergameno scripta, haec charta retradatur. ad quod ille promist. Estque tenor istis Qtium in Articulo x xar. Instrumenti Pacis moderni Sue, P

SEARCH

MENU NAVIGATION