Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore 13

발행: 1787년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

. IUSTUS FONTANINI Us

Postquom lannonii vitam explicavimus.

de Iusto Fontaninio scribendum suscepimus, quorum altet ut odio, sic alter studio in Romanos Pontis ces incla ivit adeo paucis posteritatis cura inter infensos vel obnoxios. Is natus est honesta similia I ii. Kal. Νovemb. anni MDCLXVI. in perillustri Provinciae F rojuliensis oppido, cui S. Danielis nomen .Parentes habuit Franciscum Fontaninium et Ludovicam Mailroniam, qui cum puero Vivendi praecepta darent. non minus studii runt, ut ille doctrina liberaliter institueretur. Vix hie excesserat ex ephebis, cum venit in Goritianum Collegium, quod tum Iesu itae regebant . Quia illum omnis ars & doctrina liberalis. 8c maxime philosophia delectabat iis, quibus utebatur . magistris contentus haud esse poterat . Tanquam ad adspiciendam lucem se revocatum suisse assirmabat, cuin

212쪽

Redii scripta sorte in manus suas pervenis sent , quae 'quod eommendentur copiose Meleganter loquente sapientia, hanc sibi comparandi cupiditate incredibili exarsit. Invita. hant etiam eum ad se se dignitate M utilit, te sua sacrarum litterarum studia, praesertim cum deliberasset sacrae militiae nomendare. Quod cum praestitisset an. MDCLXXXX. ad excolendum magis magisque doctrina an, mum , Venetias primum , mox Patavium venit, quae urbes abundarimi semper optimis

disciplinis atque hominibus omni doctrina MVirtute ornatissimis . Tum specimen ingenii atque eruditionis dedit, eum Dissertationem emisisset de mas adis aliisque servis juxta Longobardorum intim, qua quasi gradum quemdam atque aditum ad famam, cui servire deliberaverat , se jecisse putavit. Quod minime ambitiose ab illo judicatum fuisse existimabis, cum Apostolus Zenus , de illa dissertatione edenda auctor eidem fuerit. Inter eos, quibuscum familiarissime atque ambeissime vixit Fontaninius, suit Philippus a Turre, cuius opera factum est , ut ipse Iose

phi Renati Imperialis Cardinalis bibliothecae

213쪽

praeficeretur. Ea propter Romam venit aestate an. MDCLXXXXVII. et quidem cum spumaxima majora obtinendi ab Innocentio XII. , qui quam ris illitteratus esset, mirum tamen in modum doctorum hominum honori et dignitati favebat. Cum videret Iustus haud mediocrem de se homines habere opinionem , hanc ut constantem efficeret plurimum laboravit. Multum vigilabat in studiis, frequentabat litteratorum hominum domus, horum coetus, qui erant apud Severolium Sc Ciam pinium Praesules amplissimos , posse interdum dicendo tenere sibi gloriosum arbitrabatur, veniebat saepe ad Norisium et Casanatam , qui lumina atque ornamenta Romani Senatus esse putabantur , & erant; omnino nihil praetermittebat , quod ad laudem omnium undique, et benevolentiam et gratiam potentiorum colligendam condueere posse videbatur. Hortante etiam Laurentio Zaccagnio viro Graecis Latinisque litteris eruditissimo, quocum saepissime erat, Graecam linguam didicit, et Raphaele Fabretto magistro in inquirendis in terpretandisque antiquis inscriptionibus plurimum versatus est. Sed in tanta studiorum

214쪽

F o N T A N I N I U S aos verietate illa semper potiora duxit, quae ad Ecclesiasticam historiam spectabant, in qua quantum profecti set saepe declaravit in illa Academia , cui a loco, in quo habebatur, Pro pagandae Fidei nomen erat. Veniebat ad eam

flos virorum et nobilitatis , ejusque fama non solum manaverat per Italiam, sed etiam alpes tranScenderat. Personuerat enim votibus Christiani Lupi, IIenrici Norisii, Io. Μabilonii, Eusebii Reneaudotii, Philippi a Turre , Ioseptii

Mariae Thomasti, ut de ceteris sileam, qui

ad eam accuratas et meditatas commentationes de gravioribus rebus ad theologiam. jus Pontificium, et Ecclesiae historiam pertinenlibus attulerant. Quae in ea disseruit Fontaninius, uno volumine complexus est , quod Collationes inscripsit. Cum jam in universa Urbe celebratum ejus nomen esset, manda. vit ei Summus Pontifex Clemens XI. ut ad se referret de dialogo quodam contra Frati-cellos, qui Iacobo de Marchia ordinis Μino-xum tribuebatur. Certissimis monumentis at . que argumentis probavit Fontaninius neque fuisse, neque esse potuisse ejus opusculi au.ctorem Beatum Iacobum , atque Propterea

215쪽

nullam esse caussam constandi invidiam mini sanctissimo , remorandique debitos illi Sanctorum honores. Lodem tempore de Andrea Agnesio , qui saeculo aerae Christianae I x. historiam scripserat Pontificum Ravennatum, quaedam exaravit, ut responderet iis , qui vetandam operis hujusce impressionem censuerant, propterea quia scriptor ille assirmaverat consuevisse Caesares Archiepiscopis pallium concedere . Hujus enim testimonium nihil momenti habere probavit, cum. graViorum 6 antiquiorum scriptorum auctoritas atque consensus jus illud tribuat Romanis Pontificibus Dabat A famae, quod saepe de componendis. Latinis inscriptionibus rogaretur vel ad memoriam. mortuorum, Vel ad prodenda posteris ill stria. Romanorum Pontificum facta . Homo navus et industrius multa

uno eodemque tempore Versabat animo, in quibus otium suum conSumeret, . 8c cum Ita

lica carmina 8c epistolas collegisset Cyri Persi equitis Hierosolymitant, ejus vitam exposuit ; de scriptoribus. Forojuliensibus opus

magnum Suscepit; . alia , quae memoriam rerum Forojuljensuim. illustrarent, seposuit,

216쪽

FONTANINI Us ao edendis Hieronymi Aleandri junioris Cardinalis doistissimi operibus, quae ex bib. iotheca Barberinia excripserat, cogitavit; breviter ub

iam Alexandri Tassonii declaravit i) stu

diumque poesis nunquam intermiSSum, a primaque adolescentia cultum. et Semper auctum renovavit, Sed magis quam propriorum carminum consector nam natura, quae in poesi in primis dominatur, non admodum valebat alienorum judex esse voluit, eum ceteris poetis omnibus antecellere Torquatum Tassum existimaret, Aminiae defensionem adversus Bartholomaeum Cevam Grimal-dium arripuit . Itaque n. MDCC. librum Vulgavit , quem Cardinali Imperiali sito nuncupaVit , ut persuaderet omnibus, sive eloci tio , sive fabulae artificium spectetur, nulla in re saltem graviori peccasse Torquatum,

a Quae di Tassonio exaravἰt FontanInlus edidIt Ap stolus Zenus cum libro, eui titulum Dei e t Anmutatam μ- era ιι Vocabolaris detii Aeeademici delia crasea; opera post mma di Alassanio Tagoni Oe. Venetia ιεν s. in DI. Satis superque nune constat hoe opus Tasinio nub tributum titisse. Vide quae hac de re .arravimus in vita Apostoli Ieni Vol. IX. pag. 31 s

217쪽

ao8 I Us Tusquinimmo tale conticisse poema , de quo nihil satis admirabiliter, satisque magnifice diei

possit, quoque uno effecit, Ut ceteras nationes omnes in hoc poesis genere, ne Graecis quidem et Latinis exceptis, VinceFemus . Haec defensio docta , erudita, elegans est, magno

que plausu Romae excepta fuit. Non caruietamen reprehensori S I , nec uti potuit Fontaninius excusatione justa et idonea , qua do coarguit eum typographus Iosephus Cominius, quod probatiores Aminiae editiones minime consuluisset. Spoponderat Tassi studio

sis se secundo editurum desensionem suam multis in locis auctam et emendatam, quod tamen exitu non praestitit. Tanto amore serebatur in Tassum, ut exarserit quoque ejus. ingenium eontra eos, qui magno in pretio.

haud habendam jure meritoque assirmabant illius tragoediam, quam inscripsit ii Re Tor

rismondo, et tum de tragoedia et comoedia, et de calebrioribus Tragicis et Comicis praesertim, Gau

218쪽

FONTANI N IUS aon Gallis libellum scribendum suscepit. Qualis quam non desuerint, qui ab eo petierint, ne

gravaretur exaedificare opus, quod instituerat, ego tamen cenSeo eumdem non satis aptum et

locupletem fuisse ad illud exornaudum amplificandumque artis praeceptis, quae interi ribus et reconditis littetis continentur. Erant tamen in eo plurimae, nec eae VulgareS, qua re factum est, ut illi a Clemente XL, cui maxime curae erat, ut ad Veterem Splen- . dorem dignitatemque revocaretur Archigymnasium Rcmianum, munus docendae in eo eloqueu-tiae deferretur. Oratio, quam in ingressu muneris dixit de usu et praestantia litterarum,

Petri Baylii laudes obtinuit I) ; laudarunt T. MIL O

gnis tua saeundia . Idem dixerim de voluptate , nee non admiratione, quibus persuadebar, dum legerem illam omintionem vere redolentem aureum aevum eloquentiae Roma onae . Inclarescet in primis vel eo nomine Ponti fieatur Clementis XI. , cujus sine virtutes optimarumque artium ἱntelligentia & eura laudem merentur egregtam , DbLinentque ab iis quoque , qui alia sacra .coluiit, quod GInm Diuiligod by Cooste

219쪽

arct I U s T V set alii doctrina insignes viri quae Fontaninius

tradere solebat auditoribus suis , cum interpretandos Cieeronis libros de Oratore, et alia ad Romanorum eloquentiam Sc Latii linguam spectantia explicanda suscepisset. Beatus jam sibi esse videbatur Fontaninius, quod in florentissima urbe. 8c in doctissimorum hominum flore versabatur, ει quod studia sua adeo probabantur Clementi XI. magno ingeniorum aestimatori, ut ab eo auctus sacerdotto , aliisque beneficiis affectus suerit. Hunc ut sibi magis magisque conciliaret, in ipsius nomie apparere voluit quae pro Io. Mabillonio adversus Bartholomaeum Germonium exaravit. Nemo ignorat quam de litt shene meritus fuerit Mabillonius, & quantam illi praesertim gloriam pepererint, quae

ad rem diplomaticam illustrandam vulgavit.

sum Urbἰs In prist Inum splendorem re It re allaborans,

te inter alios admoverit munerἱ eloquent Iae, interiorumque litterarum exeolandarum. Faxit Deus, ut diu hane sparistam exornes in emolumentum Reipublicae litterariae ae n

minis tui famam dudum florentem latius, latiusque Pr vagandam. Vale . Diuitigeo by

220쪽

FONTANINI Us a IrUni Iesultae, quia proclives erant ad omnia Benedictinorum Monachorum facta obtrecta da, invidiose illius scripta carpebant, extititque ex iis unus Germonius , qui cum de veteribus Regum Francorum diplomatibus O arte fecernendi antiqua diplomata vera a fass opus

Parisiis anno MDCCIII. edidisset, tot inco rupta rerum gestarum monumenta , quibu

usus fuerat Mabillonius , quibusque Benedictinum S. Dionysii, ceteraque insigniora tabularia gloriabantur, dubia & incerta esse assit

mavit. Tantam arrogantiam haud serendam putavit Fontaninius, et multis argumentis atque exemplis confirmavit summae dementiae esse quae ad nos pervenerunt ab antiquit te monumenta, quibus Veritatis notae insunt, in dubium revocare. Νomie erat injuriam lac

re summis viris, qui ex ipsa Iesultarum familia fuerunt , Sirmundo, Chimetio , Browerio . Greisero, Serario, Sc Bollandianis , aliisque ne multis, qui historiae in tantis tenebris

elarissimum lumen praetulerunt , documenta ab iis allata contemuere, quorum quae fit vis , quae auctoritas , quod pondus tot rationibus comprobarunt, ut ad omnem verit

SEARCH

MENU NAVIGATION