Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore 13

발행: 1787년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Jus T Ustem caeci esse videant ir, qui iis fidem habere recusent ρ Itaque GermoniuS , cum amentia quadam raperetur , non vidit quid ab illustrioribus Ecclesiis et Monasteriis omni tempore gestum fuerit , ut sua haberent diplomata ac conserVarent, quorum nonmilia a

Fontaninio non nominantur modo, Sed etiam eruditissime explicantur. atque eorum ainst ritas vindicatur ; non vidit quae publica te- simonia iis accederent; non novit quae esset barbarorum Saeculorum lingua, qui Scribendi modi, quae consuetudines, rituS, mo

res, instituta et leges, Zc dum abutitur ad omnia immoderate M ingrate judicandi libertate atque licentia, imitari voluisse videtur exemplum collegae sui Ioannis Harduinii quem non puduit assirmare celebriores scriptores Graecos & Latinos non exscriptos , sed confictos fuisse a Monachis Benedictinis XI. saeculi, quo sane nihil auribus animisque hominum absurdius . Propter ubertatem eruditionis, & abundantiam rerum omnium , quae ad diplomaticam, ut loquimur, artem,

et historiam et chronologiam medii aevi pertinent, magno in pretio Fontaninii opus ha-

222쪽

FONTANINIUS ' a I 3bendum est , quod a doctissimis Gallorum . ae praesertim a Mabillonio ita exceptum suit , ut maxima ei stati in saeta fuerit gratula

tio ci), Sc summis laudibus ejusdem nomen

Pervenit tandem in manus meas e Regἰa bibliotheea aviareus liber tuus , vir eIarissime, quo veterum diplomatum --veritatem , simulque meam fidem ab Iniqua Germonii e enissura vindieare aggressus es . Ubi primum illum mutuo a eis cepi a Reg o B bliotheeario , continuo eum aperui, mox. e re ad Iegendum me rapuit primo quidem typorum nitor , quo nili l elegantἰus, tum argumenti genus, quod mea maxime Intererati argumento probe respondet titulus, quocoucInnius nihil, Iusti nomen praeserens ad ius suum eui que reddendum . Verum eo selieἰus nihil, quod Sanctissimus Pontifex Clemens X l. eommunIs omnium parens de index , eaussae suae pariter ac nostrae patroe inium suum impendi haud dedignatus est, passus auspicatissimum suum nomen libro tuo praefigῖ; qua de re maximam ieeum gratiam Sanct Itali suae habemus. Leeca magni si ea tua ad eum epἱ stola , mox Iibrum tuum avide lego, ae perlego, in quo seribendi modus Prosessoris eloquentiae nomine dignus elueet. Iam vero quam exquisita rerum in toto operis deis cursu varietas , quanta rationum vis , quanta argumentorum molest Ea sane , ut iis adversarius non tam superari, quam obrui videatur . Quamquam vereor ut se vietum fateatur Cermon zus, vἰxqtie mihi persuadeam , qui se in re dἰplo.

matica magistrum putabat, vix discipulum se reputari iaci

223쪽

celebratum. Sed haec ipsa valuerunt ad excitandum si non odium , attamen aut invidiae, aut odii non dissimilem offensionem Iesultarum omnium in Fontaninium , cui rei argumento esse possunt quae Scriptores ephemeridum Tre voltiensium et Iacobus Bernardus litteris mandarunt. Nec siluit Garmonius ipse,

is sust reat. Verum hae de re Iud Ieabunt aequI rerum aestImatores, quos mihi applausuros esse non dubito. Hoc saltem Germonio nos debere censebimus, quod tam praeclari operi occasionem dederit . Ad me quod attinet , etsi non dubitem, vir clarissime, te . In componendo edendoque eximio isto libro non tam mei, quam publicae rei , ut par est, rationem habuisse, tamen quia mea caussa eum publica conjuncta est , teque meis studiis alias favere comis pertum habeo, verbis exprimere, nedum re ipsa, non valeo, quantum tibi obstrictus sim , quod istam elucubrationem elaboraveris ac publici jur Is seceris r ex qua certe intelligent litterati omnes quae & quanta ex tua eruditione sperare & expectare possint, qui tam praeclarum ejus specimen praeter alia dederis. Quam expectationem , ut sactis compleas, integram δέ diuturnam valetudinem a suis premo rerum Auctore tibi concedi ex an Imo exopto . PIuinra tibέ nomine meo dicturus est noster in urbe Generalis.

Vales di me tibi addictissimum, ut coepisti , amare perge. Dissiligod by Coc ste

224쪽

FOMT ANIMI Us ars qui, vulgato libello . asperioribus verbis Tomianinium. & qui fueram ejus operis defen- Sores, Antonium Gattium , 8c Dominicum Lazetarinium perstrinxit. Verum cum in Fontaninio inesset animi excelsi atque invicti

magnitudo ac robur, contempsit Iesu itarum Voculas, quanquam eosdem semel laesos su rum laudum obtrectitores et adversarios perpetuo fore intelligebat. Stet per me veritas, dicere solitus erat, quo quo mon de me mereantur homines. Haec fidentia obtinuit ab eo defensionem Tillemontii , cujus immortale opus de historia Ecclesiastica Romae a nonnullis adeo vituperabatur, ut de illo ab hominum manibus, si fieri potuisset, eripiendo, agitaretur , auctore praesertim Iacobo La- derchio. Quam id indecorum, turpe, injustum futurum esset, argumentis et rationibus plurimis Fontaninius ostendit, ut ille , de cujus caussa agebatur, non potuisset accuratius eamdem defendere. Isthaec libertas

perplaeuit Summo Pontificἱ, qui nihil contra Tillemontium decernendum censuit, quod eo mirabilius debet videri, quia ille nihil tam oderat, quam Iansenistarum , quorum in

225쪽

nxunero esse putabatur Tille montius , nomen. Laudis avidus Fontaninius eam gloriam in- sentem eSSe putabat patrocinium suscipere clarorum virorum , de magna Virtute atque doctrina eorum Saepe commemorare, certiores illos sacere, siquid esset quod scire aut Slia, aut ipsorum interesset, quas ab iis accipiebat ponderosas epistolas cum amicis communicare , A quod nihil est utilius quam conjunctio inter doctos doctorum A communicatio opinionum , invitare omnes ad ineundam studiorum societatem. Coluit praesertim Gallos, iis indulsit, eorum Voluntati & gratiae deditus suit, et cum his temporibus Parisiis esset, ejus amicus Dominicus Passioneus, nihil tam illi se invidere a jebat, quam quod priesens videret tot homines doctrina praestanteS, eoriimque congressu colloquioque frueretur. Sed ea res haud scio an plus illi prosuerit, vel nocuerit. Nam laudum illius invidi, ac praesertim Iesultae, sermonibus divulgarunt, mire illum esse studiosum et fautorem Iansmisitarum , quos tristissimo ver- ho nominabant haereticos, et Romanae Ecclesiae Romanorumque Pontificum hostes. Fa-

226쪽

FONTANINI Us a II. Eie suit Fontaninio homines contemnere qui religionis calumniam non religione , Sed malevolentia comprobabant, et cum haberet multa virtutum praesidia, quae illorum criminationibus opponeret, tranquillo animo in iis Studiis exercitationibusque, quas gloriosissime

Su Sceperat, perseveravit. Edidit an. MDCCVI.

librum Italice scriptum de Italica Eloquentia, quem ad Iosephum Ursium instituit. Huic quod multa deesse postea intellexit, de eodem augendo atque iterum edendo cogitavit, quod praestitit an . MDCCXXXVI. Nihilo tamen minus non fugit reprehensionem eorum, qui omnibus eruditionis ornamentis abundabam ;m quae emendavit notavitque Apostolus Zenus, quanquam nimium obsecutus fuisse videatur

desiderio de Fontani uti gloria detrahendi, hu-jesmodi sunt, ut hunc errasse arbitremur, cum de iis, qui de eloquentia Italica optime meriti Sunt, satis copiose atque erudite se dixisse judicavit. Mirabitur vero quispiam Zenum , cui erat mitissimum ingenium, acerbum suiSSein reprehendendo Fontaninio, qui vel a pri- 'ma adolescentia in illius amicitiam se contulerat . Sed acuit illum ad severitatem genus

227쪽

reprehendendi morosum, quod saepe adhibuit

Fontaninius, eujus ingenium Aegyptio aceto assimilare solebat, & negligentia, qua multa vel ante pedes posita transiliit, atque a se inventa attigit. Rationes etiam quasdam attulit Zenus, quare se disjunxerit ab familiaritate hominis, cujus existimationis huccinator antea fuerat. Nam Fontaninius facilis ad exardescendum, & ad dissuendas non solum, sed etiam ad repente praecidendas amicitias , cum a se abalienasset Muratorium Sc Massejum . irasci videbatur Zeno, quod cum iis litterarum commercia haberet . At Zenus solitus metiri amicos non aliorum dissidio ac dissensione, sed voluntate ac judicio suo risit Fontaninii querelas , permansitque in sua pristina erga illos benevolentia . Tum quaesivit, servaverit ne in illo fidem, quod cum a

se multa accepisset ad augendum corrigendumque librum de Italica Eloquentia. non modo nullam accepti beneficii mentionem se.

cit. sed ne caritati quidem suae pepercit. nequid temere in se proserret. Haec adeo com moVerunt Zenum , ut asperius , quam ejus Paterentur mores, erga Fontaninium se se ges

228쪽

FONTANINIUS II 'serit; quanquam ei in mentem saepe Venerit praeceptum illud, quod vetat cineri & o sibus mortui dolorem inurere . Nam Fontaninius e vita excesserat, quando ille opus suum consecit , quod inscripsit : Annotationialia Bibliotera deli' Εloquenta Italiana. Porro sitam sapiens suisset Fontaninius , quam fuit vehemens, melius quidem famae ac sortunae

suae consuluisset. Νam magna Romae opinio

erat de illius doctrina , Sc qui otiosis Mnihil agentibus honores saepissime deseruntur , debiti videbantur homini, qui totam aetatem in studiis litterarum contriverat. Horum Iahorum fructus uberes atque immortales cepit Hortanum civitas, de cujus antiquitatibus ita disseruit Fontaninius , Ut Scriptorum Veterum se litterate peritum ostenderit. Quaerit primo de urbis ortu, quem a Pelasgis repetit , et quia haec illo tempore, quo Trojani in Italiam migrarunt , opibus florenssuit, et quia nomen Vadimonis, quod est lacui in agro Hortano, aliquid Etruscum Sonare videtur, probabili conjectura colligere se posse ait suisse Hortam ii nam ex duode-

sim urbibus Etruriae , seu Dynastiis, quae

229쪽

aro I Us Tustotidem Lucumones, seu Reges habuere . Sed ad hanc concludendam sententiam necesse erat Vejentes quodammodo ab Etruria expellere , idque praestitit Fontan nius , cum eos, Livio teste, proprium regnum habuis- Se , alque non inter, sed proxime Etruscos fuisse ostendisset. Hoc ipse ord ne enumerat

Etruscorum Dynastias. I. Perusa. II. Cortona. III. Aretium . IV. Clusuim . V. Volaterrae . VI. Vetulonia . VII. Volsinium . VIII. Rusellae . IX. Tarquinium. X. Caere. XI. Horia. XII. Faleria. Qui fuerit status Hortae, postquam Augustus Caesar eo militarem coloniam deduxit , quae tribus, quOS magistratus hahuerit diligenter inquirit . facem illi praeferentibus antiquis inscriptionibus, quas erudite explicat, et interdum acute supplet . Inter has eminet illa , quam foederatus Ta- Iliscorum populus Hortae posuit, cujus rei caussam dum explicat, de Tusciae Sc Piceni Pentapoli & de Faliscis copiose disputat. Hoc loco Gottium non modo et Harduinium, quod Faliscos Argivorum in Etruria colonos cum Faleriis Magnae Graeciae populo commiscuerunt , Sed etiam Stephanum , Plinium lc

230쪽

FONTANINIVR az Isnum reprehendit, quod Falerios et Faliscum

duo diversa fuisse oppida astirmarum, cum, Livio teste , exploratissimum sit Romanos oppidum ipsum, qui id situm erat juxta Viam Flaminiam Otriculos inter et Romam , Fa- . lerios, agrum vero et populum Faliscos nunquam non vocitasςe. Explodit etiam Salma si sententiam assirmantis Aequos Faliscos ab Etruscorum Faliscis disserre , et nomen Aequorum non ab aequa planitie , sed ab H a. lesio aequi servanti Ssimo manasse contendit . Quod in inscriptione , de qua loquimur, qua tuor priores lineae obliteratae sint, ex eo conjicit ad Domitianum Caesarem illam spectasse . de cujus morte adeo Senatum Romanum laetatum fuisse scimus , ut ex omni aere vel saxo eradi nomen et titulos, ad abolendam , si fieri potuisset, crudelissimi Tyranni memoriam decreverit. IImc Fontaninius occasionem captat disserendi de aliis monumentis , ae praesertim de inscriptione, quae est in arcu Septimii Severi, in quibus elogiorum et nominum litterae deletae conspi ciuntur; et si cui haec digressio a proposito argumento nimis longa videbitur , aliquid s

SEARCH

MENU NAVIGATION