Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore 13

발행: 1787년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Saeculo V. exeunte corpus sanctissimi viri ex Africa in Sardiniam ab Episcopis, quos Trasamundus Rex Vandalorum in exilium ejecerat. translatum fuit. Νullo certo monumento id probat, tantummodot conjectura quadam ducitur ad id credendum, quod Beda et Paullus D aconus , qui illum excripsi, testentur saeculo VI II. Luitprandum Longobardorum Regem magna pecunia a Saracenis redempta Augustini ossa e Sardinia Ticinum aSportanda curasse . Nihil his testimoniis potius habuit; cetera , quae affert, antiquitate auctoritateque illis concedunt nec illa tanti esse plNamus, ut rem maxime dubiam certam saciant. Fortasse Fontaninius ipse dissidebat se posse firmissime in hac caussa consi

tere , in quam Summi Pontificis jussu ingressus suerat. Laudi tamen ei damus, quod multa eruditione Di quisitionem Suam ornaVit; nam 8c de Trasamundi crudelitate in Afric nos Episcopos, de antiquorum ritibus in se. pellendis Sanctorum cadaveribus, de phialis oleo plenis, quae in eorum sepulcriS reperiuntur, de velis, aliisque hujusmodi rebus copiose disseruit. Ait etiam se mirari quod

252쪽

FONTANINIUS a 4 3 ignoraverit vir summus Cluverius, idcirco urbem Ticinum dictam suisse Papiam , quia ex tribu Papia, cujus mentio fit in aliquot

pervetustis inscriptionibus, eo colonia deducta fuit . Diu disceptatum est a mult s , nuin Ticini esset, inventumque suer i S Augustini corpus, qui Augustinianorum familiae praeerat vir doctus Ful entius B llellius, duo-hus voluminibus comprehensit, vulgavitque Venetiis, quae hinc illine scripta suere. De Fontan in o quidem & Saxio, quorum Sententiae plurimum tribuere videbatur Bel ellius. vere judicatum putamus : ea dieitis quae non

sentitis, utque vestitum , sic sententiam habetis aliam domestuam , aliam forensem ci) . Certiora habuit Fontaninius quae in apertum pro ferret de Sancto Petro Urseolo, quod summi sui illidit in Venetam Rempublicam , cui vir

sanctissimus , antequam an. DCCCCLXXVIII.

Benedietinorum familiae nomen daret . praefuit, signum esse debere a jebat. Noli putare

Fontaninium ea tantummodo persecutum suisse , quae commendant vitam , mores ac Sum i Εκ Cle. lib. II. de finἰb. eap. et . vid. Aeta

253쪽

niam Urseoli sanctimoniam, ob quae ei sanctorum honores merito decretos fuisse, Se confirmandos esse contendi tr nam explicat excutit multa , ex quibus clarissimarum fami liarum Ursiolae, Iustinianae, M Bud uariau propagines, successitolles Ducum Venetorum ab an. DCCCCLIX. ad annum usque MIX. alia ad Venetiarum & locorum, ac praesertim

Aquitaniae, in quibus Urseolus commoratus est, historiam pertinentia possimus cognoscere. Haec gratissima fuerunt Veneto Senatui, qui binis aureis numismatibus et honorificentissimis litteris remunerandum Fontaninii la-horem censuit. Est etiam unus liber de vita C miliae Urliniae Burghesiae, quem ah Alexandro Masse jo amicissimo suo inchoatum Fontaninius ita perficiendum putavit, ut in eo multa ad sancte et caste agendam vitam praecepta contineremur. In quibus dum et , horab at, potius quid se facere par esset intuebatur, quam quid alii, qui majora ab ipso exigebant , laudaturi forent. Quod non solum pudoris pudicitiaeqire exempla plurima , et praecepta salutis, sed etiam elegantia Semunditia Etruscae orationis reti possunt ex

254쪽

po M TANIMI Us et stibiis moralibus S. Gregorii, quos in Italiacium converterat Zanobilis a Strata , omnem

a se adhibendam diligentiam putavit Fonta ninius , ut illi emendatiores iterum Romae In lucem prodirent. Praeclara voluntas . atque omni laude digna. Num vero ipse plana satisfecerit eruditorum expectationi, ex Apostolo Zeno cognosces I , in cujus de Fonataninio judiciis probo quidem severitatem, acerbitatem non item: quanquam plerisque videatur haud debuisse esse nil tis in juditando de homine, qui nullis unquam eondi mentis humanitatis sevetitatem acerbam miti cavit . Μihi quidem ignosces si appellem talem virum Saepius. Verissimus enim & sa pientissimus judex Zenus suit de iis rebus omnibus , quae ad litteras Italicas editosque libros pertinent, ic id dolemus, quod Fontaninius tot ad reprehendendum ansas propte praeproperam praesertim in scribendo M da alienis scriptis judicando festinationem, ac serin

255쪽

: 6 IUSTU svidum ingenium illi dederit. At si interdum illi deligentia, non labor certe de suit, cym in

auctoribus cognoscendis , in evol Venda antiquitate, in notitia vel rerum, vel hominum, vel temporum omne .n sere vitam consumptis set. Illum pene se amisisse annum arbitrabatur, quo non aliquid ex thies auris suis in lucem protulisset . Fecisset hoc egregie, si quod animo conceperat. praestitisset, ut insigniora quaedam Christiana monumenta, quorum maxima Romae est copia, illustrasset .

Nam hercle idoneus erat, ut ex illa disserta tione conjici potest, quam de Disco argenteo potivo non ita pridem Perusiae reperto, Mad Mugeum Albanium delato. an. MDCXXVII. in vulgus edidit. Videtur illum ex aede principe S. Petri barbarus miles abstulisse . Erat enim una ex gabatis votivis & gabatis seu lancibus utebantur majores nostri in Sacrae mensae ministerio. Hoc ipso in disco victoriam da Maxentio a Constantino ad pontem Milvium reportatam exprimi putat Fontaninius . Inscriptio vero, quae ipsum circum ambit, tota Veterum Christianorum pietatem ac religionem olet. Sic enim se habet.

256쪽

DE . DONIS . DEI . ET D ΟΜΝΙ . PETRI. UTERE . FELIX . CVM . GAVDIo .

Haec praesertim occasionem Fontaninio suppeditat multa de donariis. aliisque ritibus Christianorum disserendi , quod dum praestat . se Christianarum antiquitatum litterate peritum ostendit. In prae satione libri eos recenset et laudat, qui in hujusmodi studiis utilem operam posuerunt , et admirari in primis videtur hominem Florentinum sibi ami- eitia conjunctum Philippum Bonarrotium , quo sane nemo doctior , nemo prudentior extitit. Post haec rediit ad se . atque ad morem suum; nam in extremo libro vehementissime objurgavit nonnullos, quos Romanis Pontificibus inimicos esse arbitratus est, eum quibus se inexpiabile bellum suscepisse gloriabatur. Questus & graviter est, quod extitisset, qui non solum sumeret multa e Sua Dissertatione , sed etiam surriperet , nulla sui

mentione habita IJ. Qua in re multo am

257쪽

hitiosius secisse mihi videtur, quam honos illius. 6c fama postulabat . Sed erat laudis percupidus, Sc de suis rebus gestis libenter

et saepe loquebatur. At hoc non concedo, ut qua re gloriabatur in se, libertate scilicet dicendi quae sentiebat, eamdem reprehende-tit in aliis. Haud enim serebat eos , qui a Se discrepabant I disrumpebatur dolore , et iracundia exardescebat, cum vel de levissimo errore coarguebatur. At si quidquam invita est praedicabile, est profecto defensio veritatis et praestantium Virorum , qui pro ea pugnarunt, et hae certe laude non caruit Fontaninius. Matthaeo Petitdidierio Bene-. d. clino homini, qui Iansenismi reus accusabatur , ea tribuit, ut plura a parente proscisci non potuerint. Egit cum Pontisce ut Alibatia Senonensis Benedictinis restitueretur, quam ob rem ab Augustino Calmetio, qui illam rexit, maximae gratiae illi actae sunt.

Scripta Petri Brunii Oratorii Gallicani presbyteri praeclare auctoritas ejus commendavit,

postquam ille docilem se praebuit ad quaedam tu illis corrigenda. Confirmavit sententiam

258쪽

edrum, qxii antiquissimas caeremonias saliuae . falis et insufflationis in Baptismata Indianosum haud posse negligi affirmabant, retulitque ad Benedictum esse summorum Pontificum , quo rum auctoritati et sidei et prudentiae Deus ipse sacra religionemque commendavit , nihil his de rebus remittere . scripto etiam pro handum suscepit ab illorum sapientia remotissimum sore, si Cordis Ietu cultum invehi in Ee. Hesiam fiuissent, quia Christus non concisus, none fractus, non divisus, sed integer aeripitur Ocolitur: et qui ejus partes et membra quo dammodo caedunt, ut separatim colant, vi deri ipfi Servatori injuriam sacere. Omitto alia plurima, de quibus consultus disseruit, ob quae graves inimicitias suscepit. Excepit etiam offensionem ex eo scripto, quo pallium negandum Aretinis E piscopis probavit , bc Cardinalis Laurentius Corfinius , cui haec aequa et honesta postulatio videbatur, ut Pontifex Maximus ereatus est , abire suis Quirinalibus aedibus Fontaninium jussit, ei-

qtie alia irati animi siem dedit . Tulit haee graviter, sed aliquanto levius, quia , ingra

259쪽

vescente aetate, cupiditates deserbuerant. Spe reliquae tranquillitatis praesentem calamitatem leniebat, et prope lugubri voce gesta a se pro de sentione Sedis Apostolicae recordabatur. Veluti veteranus miles, quem nunquam deserit animi excelsi atque invicti magni. udo

ac robur, jus illud Regallae, quod sibi Reges vindicabant, infirmare studuit cum opus Henrici Norisii Cardinalis de Inurituras edendum , et eam partem, quam ipse inchoatam reliquerat, absolvendam suscepisset I . Non minus id contendere atque laborare videbatus, ne quid suorum jurium Romani Pontis cesamitterent , quam uti ea, quae dormientibus Principibus obtinuerant, recuperarent. Eodem quoque tempore in eo evigilaverant curae

et cogitationes Fontaninii, ut jamdiu institutum a se opus de doctis viris Forojulientibus perficeret, quapropter irasci iis visus est , qui ab hoc studio illum revocare conati Sunt, ut aliquid exararet de iis controversiis , quas

260쪽

FONTANINI Us as I Ponti sex habebat cum Sardiniae Rege. Quod aegre sibi imi Uni sivit, brevi abjecit, retulit

que animum ad pristinas occupationes. Universi operis minima pars est Volumen , quod anno MDCCXLII. Vulgatum est Romae cum

hoc titulo: Historiae Literariae Aquitii rasis libri

V. . et Benedicto XIV. magno harum rerum aestimatori nuncupatum. IpSe catalogus virorum illustrium Provinciae Forojuliensis, qui est in extremo libro, indicio esse pote ii quam

amplus esset campus, in quo excurrere sibi proposuerat Fontaninius. Quae Vulgata sunt pertinent ad Cornelium Gallum poetam, ad S. Hemnetem Pastore in , ad summum Pontificem Pium I., ad Fortunatianum , & S. Chromatium Aquilejenses Antistites , ad Tyrannium Rulinum natura Concordiensem, civitate Aqui-lejensem , presbyteratu Hierosolymitanum , ejusque edita scripta. Claudit volumen disse latio de anno emortuali S. Athanasii Patriarchae Alexant rini, quem Fontaninius multis argumentis res enim erat controversa fuisse contendit CCCLXXII. aerae Christianae, biodesto et Arintheo consulibus. Quanquam doctissimorum homiuum sententiae non Sem

SEARCH

MENU NAVIGATION