장음표시 사용
381쪽
37 a J V L I N U Saurium sensu, vel post illam calamitatem , acerrime semper est usus; atque ita, ut siquid vel minimum peccatum esset, sentiret ipse statim, Se Voce , ut poterat, ac nutibuS significaret ; sin suavius aliquid, modulatiusque symphonia canebat, exilire pene gaudio videretur .
Res tamen nulla, In tam iniqua vitae conditione , perinde recreabat Iulinum, ut carissimae. atque amantissimae conjugis assi duitas. Haec enim, nemini satis sidens, ipsa mei die noctuque curabat eum diligentissime, sere pedem , quoad ille superfuit , non e ferens domo; quadriennium scilicet. Eadem rem familiarem prudentissime admini lirabat. In primis vero mira omnibus nobilissimae matronae patientia videbatur, quum viri desiderio, quo se hic vehementer teneri nutibus significarat , morem ut gereret, diviniorem illam supplicandi formulam, quam Christus ipsemet tradidit, Senem lingua haesitantem, obstupescentem, obliviosum, ut Sedula matercula puerum trimum, aut qua trimum , syllabatim edocebat. Atque eo tandem, licet aegre 8c dissieulter, deducta res est, TurSus
382쪽
G Ε o R G I U S 373 ut integram memoriter prominciaret ; quod faciebat ii quam sine singulari animi ardore, & intima quadam spiritus dulcedine, quae Vel ex ore spirabat, Sc quin illa adesset , a qua , sicubi sorte errabat , corrigeretur. In quo vehementer dubito, utrum m joribus efferam laudibus, patientiam ne, et pietatem magistrae , an discipuli modestiam . atque religionem. Quam quidem tum etiam ferebat prae se maxime , quum uxorem, Mliberos suos a rebus divinis domum redeuntes exciperet . Νam manibus porrectis, Meomplicatis, collacrymansque indicabat, quam intimis angeretur sensibus, quod ad illas accedere morbo prohiberetur. Ceterum quum in horas singulas impendere sibi mortem intelligeret, hanc habebat Sempar ante oculos;& conscientia bene actae Vitae Sustentatus, tanquam non ex Vita , sed ex diVersorio quodam esset migraturus , quo Christianum hominem decet, aequo atque alacri animo expectabat . Quo factum est , ut inscientem quidem, non tamen imparatum eum Oppresserit . Perculsus fuit tertio a poplexia in pervigilio Nativitatis Dominicae an. MDCCLXXX. A a a
383쪽
quum in eo esset, ut pransus e mensa surg ret; atque ita male est habitus, ut vocem omnino , et SenSum amiserit. Paucis post horis sebricula accessit, quam sperabant meis
dici , ut in illo morbo, aliquam aegroto levationem allaturam. Falso ; nam post biduum animam emavit . Elatus est ad S. Thomae ,
ibique justis funerum persolutis sepultus in monumento familiae, cujus lapidi hic titulus
inscriptus est. ΜΕΜΟRIAE . AETERNAE GEORGII . GIULINI eo MITIS . VI ALBAE . VILLAEQ. PITTONI PATRICII . MEDIOLANENSIS HISTORIO GRAPHI . PATRIAE TABULARIIS Q. CIVICIS . PRAEFECTI
INGENIUM . MODESTIA OMNIA. FUERE DOCTRINA. REL lGIO. LAVDE . DIGNAos. VIII. KAL. IANUAR. ΜDCCLXXAI. AET. LXVI,
384쪽
triennium Annam e nobilissima Vermiorum Familia habet in matrimonio, et Iosephum reliquit; tresque filias , quarum duae se Virgines Deo sacrarunt , tertiam Francisco Bossio Vicecomiti, adolescenti primario , cu- jus ab obitu hic tertius est annus, colloca verat. His nihil a Georgio unquam defuit, quod esset ab optimo juxta Sc amantissimo parente expectandum. Νeque sane admonitionibus solum, praeceptisque sobolem instruere ad omne ossieti genus studuit ipse semper, s8d etiam praeclaris exemplis, sine quibus verba inaniae fore intelligebat. Nam quum nihil sanctius singulis. ejus actis, tum nihil
perpetua vitae consuetudine erat innocentius ,
nihil laboriosus. Bene mane e Iectulo quotidie surgebat ;hieme vero ante lucem continentem saltem horam precationi dabat, sere in aeternarum, rerum se meditatione exercens. Mox incum-hebat ad studium; idque semper intentione j animi tam vehementi , nihil ut ei pene eum sensibus esse videretur. Non interventu alicujus, non interpellatione, non etiam strepi-
385쪽
ta facile assiliebatur. Hibernis temporibus igne non indigebat, neque, quod magis mirere, ad magnitudinem frigorum remedia alia comparabat. Meridie ad templum itabat, dc Sacro intererat, quod facere nullum diem praetermittebat. Hinc se reserebat ad studium, donec discumbendi signum daretur, quod accidebat saepius, ut ipse non audiret; proindeque . quod apud Donatum de C. Laelio tradit Nepos, admoneretur ab uxore, temporius ut discumberet: usque adeo lectionibus ipse, Sc commentationibus interdum a strahebatur; maxime si quando plus solito sibi in scribendo succedebat. In convivio
licet de sua illa hi hilaritate juvenili multum
decerpsisset, ut ante docuimus, non tam se tristem , aut cogitabundum praebebat ; sed& familiariter jocabatur ipse aliquando, Maliorum jocis arridebat; urbanis illis scilicet
et ingenuis , nunquam scurrilibus, neque in quemquam injuriolis . Namque eos adhibe hat convivas, quorum moreS a suis non a horrerent. Sed, quoad fieri sine molestia con-Virarum poterat, sermones de rebus seriis Inducebat liberatus, easque unam amplius
386쪽
GEORGI Us 377 thoram a prandio producebat. Hine rursum in bibliotheca latitabat usque ad Vesperum. Tum vero prodibat domo , et postquam sua: in Deum , ει Superum aliquem , cujus dies sestus agebatur, in aliqua sacra aede , religioni secisset satis, amicos conveniebat; in
his frequentius duos senes, quibuscum Vetus ei necessitudo intercedebat, Ioannem Scir .
licet Conradum de Olivera Marchionem , eundemque Senatus Mediolanensis Praesidem, virum integritate, atque auctoritate plane singulari, Sc Cloeliam Grillam Borromeam, celeberrimam illam primariam seminam ,
scientiarum, Sc liberalium artium omnium. praeter muliebrem conditionem, intelligentem atque studiosam . Horum uterque quotidie , , ut moris est, illustres nobilium virorum se . minarumque conventus prima nocte habere consueverat. Intererat his interdum Iulinus; Plerumque vero matutinis, et pomeridianis
commentationibus non contentus , nocturnas
addebat. Idem octavo quoque die ad poenitentiae, et Eucharistiae mysteria accedebat.
Decretis Christianae Reipublicae, etiam quae ad disciplinam , caerimoniasque pertinent,
387쪽
religiose obtemperabat. Quicumque opis suae indigeret, et, 'quoad sacere poterat, pecunia ,
consilio, opera Uaesto erat . i.
- Μodestiao vero - nullum adferre majus testimonium possumum, quam quod, licet ingenii, doctrinaeque laude. floreret maxime, tamen pudore quodam pene subrustico, deterritus est semper , quominus Firmiano C miti ,- in cujus ceteri gratiam irrepere ambitiose certabam, quotquot doctrina vel mediocriter essent instr ti P se sistere auderet priusquam fortuito fuerit er de facie cognitus ι at- . que 'ultro accersitus. Quod ita evenisse a cepimus . Invitatus fuerat Iulinus a Theresia Pinotina, musices scientissima , sorore Cajeta nae Agnesiae mathematicae, quam haec non modo urbs , sed aetas tulisse, semper gloriabitur , 'ad; conventum quemdam psaltriorum. atque cantorum, quem domi suadi illa habebat'. Huic aderat etiam Firmianus Comes;
qui eum ibi Iulinum ostendisset, et praeclare fidibus canentEm audiret, ad eum quaerat comitate singulari, accedit. Et gratulatur; quod gravissimis studiis, in quihus excellebat , leviores etiam has artes tanta cum
388쪽
G κ o It S I U S 37s laude adjungeret; deinde suavissime conqueritur, quod ad se venisset numquam , idque ut facere quam primum commodo Suo po set, ne graVaretur , rogat . Ivit postridie mane Iulinus , atque multis verbis ultro citroque habitis, eo tandem de industria, sermonis cursu, ille devenit, ut diceret, editionem Monumentorum Mediolanensium plus quam oporteret differri, seque opus illud jampridem expectare vehementer. Cui noster. eum maturaturum se recepisset, ex eo die tanta apud celeberrimum illum Musarum omnium Patronum gratia floruit, ut anteferretur ei nemo, pauci pares ponerentur. Hac Vero gaudebat sane Iulinus, nunquam tamen
uti Voluit; ne tum quidem quum ei usu venit, ut vel damna sundis suis injusta, Mgravia essent illata, vel voculis malevolorum neque enim obtrectatores viro tam illustri deesse poterant rationibus ejus ossiceretur . Ipse enim erat is, qui neque lae deret quemquam, neque si injuriam accipe ret, non pati mallet, quam ulcisci, aut etiam propulsare. Quod est fgnum animi non mo festi solum , sed etiam lenis, sibique metipsi imperantis.
389쪽
Atque erat ipse quidem, ut accepimuS, ad iram , 8c aegritudinem natura proclivis, ut sere ingeniosus quisque esse solet; sic tamen has animi perturbationes adsueverat ratione 'cohibere , nemo ut illum neque ira Scentem , neque nimio moerore demissum unquam Viderit. Lacessitus etiam acerbiori aliquo dicto, tantum abest ut par pari ipse referret, ut potius, dolore omni dissimulato, Serena fronte. 8c Verbis quam suavissimis
responderet. Quod si adversi aliquid ei nee
opinanti accidisset, aut esset relatum , quantumvis intime angeretur, manum ad frontem admovebat tantum, et in cubitum innixus , Suo cum animo paullisper cogitabat, it que se brevi colligebat. Ν unquam aut cum parentibus, aut cum uxore in gratiam rediit ; nunquam cum quopiam suorum in simultate fuit; et si qua sorte inter eos querimonia intercedebat non enim boni viri, quique inter se amant, unum semper, idemque sentiunt pro concordia domestica , qua nihil habebat potius, nullum ipse sumptum , nullum incommodum aut refugiebat, aut deprecabatur. Ultimis vero temporibus homo lenissimus, ac
390쪽
patientissimus non nihil morosus evaserat; nam quidquid non ex ejus sententia eadebat, aut ab aliis fiebat, conquerebatur facile, Sc iis etiam exprobrabat, quos habebat carissimos; idque non tam vitio senectutis, quam teterrimi morbi, cujus vi fuerat vehementer conflictatus: adeo verum est, in fragili corpore omnem offensionem odiosam esse. Sed enim, ut iram colligebat temere, sic etiam ponebat, quasi puer ; et simul ac se remiserat, petere errati
Sed quum a litibus omnibus . tum a litterariis potissimum , alienum semper animum praese tulit . Quod quidem per illustre suit, quum celebris illa exarsit controversia inter Transformatos plerosque, & Paullum Onu-phrium Brandam , Eloquentiae Prosessorem in Collegio Alexandrino Mediolani , hominem optimum , quique in litteris consenuerat, interioribus illis quidem, atque reconditis , sed
paullo acriorem , et nimis fortasse solitarium. Huic res erat cum ingeniosis sane, & liti ratis hominibus. Itaque pugnatum est utrimque diu , M acerrime . Quam pugnam com missam fuisse , si litterarum bonum speet mus , satis justa caussa est laetandi, nam .